af Tycho Brahe (1574)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1913)   Tekst og udgave
næste

||ORATIO QUAM HABUI ANNO 1574 IN PRINCIPIO SEPTEMBRIS IN CONSESSU MAG. LEGATI GALLI DOCTORUM ET PROFESSORUM OMNIUM ATQUE STUDIOSORUM ACADEMIÆ HAFNIENSIS CUM EX REGIS VOLUNTATE PUBLICAM IN ASTRONOMICIS PRÆLECTIONEM INCHOAREM.

CLARISSIMI viri, vosque studiosi adolescentes, rogatus sum, non solum a quibusdam vestrum, amicis meis, sed ab ipso etiam Serenissimo Rege nostro, ut nonnulla in Mathematicis disciplinis publice proponerem. Id muneris, etsi a meis conditionibus, et ingenij ac exercitationis tenuitate, admodum sit alienum: tamen Regiæ Majestatis petitioni resistere non licuit, vestræ non placuit, et meapte sponte ab ineunte ætate eo propensus fui, vt non solum in his studijs perdiscendis plurimum temporis et laboris impenderem, sed alios etiam ad idem factitandum multopere instigans, eorum conatus pro virili juuarem. Quantum enim hæ disciplinæ præ cœteris obtineant, tum euidentis certitudinis, tum incredibili jucunditate refertæ eruditionis, vix eloqui a quoquam posse arbitror. Et non solum in demonstrationum robore, et scientiæ pulchritudine, sed et varietate multiplicique cognitionis copia, reliqua omnium artium genera longe antecellunt: adeo ut non immerito ob id Mathematicæ, quasi solæ disciplinarum nomine, ob excellentiam, dignæ, a veteribus appellatæ sint. Versatur autem hæc tota contemplatio, quæ Mathesis nomine venit, in genere, circa quantitatum considerationem, et duabus potissimis distinguitur partibus, Geometria videlicet et Arithmetica: quarum hæc quantitates discretas, illa continuas metitur. Ex his uero duabus ceu parentibus plurimæ aliæ eruditæ et scitu jucundæ gignuntur Mathematicæ scientiæ: inprimis uero sublimis illa ac pariter jucundissima motus et harmoniæ cœlestium corporum consideratrix, Astronomia, de qua postea dicemus, ubi nonnulla prius de his duabus, Geometria et Arithmetica, quibus illa fundatur, præfati fuerimus. Geometriam apud Ægiptios originem duxisse creditur: Nili inundatione agrorum limites absorbere, et hac occasione artis necessitatem, qua dominia agrorum denuo juste partirentur, introducente: hancque ob huius artis primo inventam vtilitatem, a terræ mensuratione, Geometriæ nomen sortitam esse, verisimile est: quamvis nequaquam adeo vilibus sit serua officijs, ut terrarum et agrorum |saltem metiatur quantitates, sed omnem magnitudinem, figuram, |proportionem, quæ intellectui compræhensibilis est, explicat, et ad cœlos usque elata, reales ac sensibus incurrentes motuum cœlestium harmonias in certam cognitionem deducit. Huic olim in Ægipto et Græcia plurimi certatim incubuerunt artifices: quorum singuli ad artis constitutionem aliqua contulerunt. Horum tandem inventa Euclides Megarensis uno complexus volumine, artis elementa concinno ordine et magna solertia ita tradidit, ut a quouis mediocris ingenij acumine prædito non difficulter percipi possint. In hac arte Archimedes Syracusanus ad miraculum usque clarus extitit, et patriæ muros a Romanorum crebris insultibus, per machinas bellicas huius artis beneficio extructas, diu repulit, classesque hostium per specula ignem a Sole reflectentia, admirando et ingenioso stratagemate exussit. Quamuis hæc parum ad artis commendationem faciant, cum majora et digniora per eam præstari possint, imo abusus potius tam diuinæ artis ad utilitatem, non destructionem humani generis concessit, ista merito cordatioribus censenda. Quanta autem huius scientiæ sit certitudo, quanta jucunditas, et per omnes alias artes ac in communi vita vtilitas, verbis satis explicari non potest. Hanc veteres Philosophi statim ab ipsa pueritia discendam præcipiebant, siue quod hæc, præterquam quod per se cognitu dignissima esset, veritatem et cohærentiam in cœteris artibus discerneret, siue quod per hanc exercitata et acuita ingenij acie reliquæ disciplinæ caperentur, postmodo negotio longe minori, et judicium de rebus non præcipitans, sed ex indictione causarum rationabilium, aliquandiu suspensum, rectius formaretur. Vnde non immerito diuinus ille Plato omnes Geometriæ ignaros a sua schola, publice foribus appenso edicto, arcebat, tanquam minus idoneos ad reliquam Philosophiam capescendam. Atque hinc factum esse judico, quod veteres Philosophi ad tantum eruditionis fastigium conscenderint, quod hi Geometria a prima pueritia imbuti erant, dum nos plurimos, eosque optimos adolescentiæ annos Grammaticæ et linguarum studijs, quæ hi a matre nullo negotio hauserunt, infeliciter impendimus. Ex hac Geometria manat incomparabilis et ingeniosissima illa, tam planorum, quam sphæralium triangulorum scientia, cuius beneficio tota astrorum cognitio extructa est, et si plane collapsa foret, modo dedomena requisita in |promptu essent, in integrum restitui posset. Ex hac Optica, occultissima illa pariterque jucundissima radiorum visualium speculatio procedit: cuius elementa Vitellio decem libris tradidit, et post illum Alhazen Arabs. Ex hac Gnomonice, quæ vmbrarum et horologiorum sciotericorum, in quauis superficie delineationes proponit, non minus eruditum, quam vtile procedit exercitium. Ex hac Geographia, quas terrarum, marium et vrbium dispositiones ob oculos pingit, suam duxit originem: vt nihil dicam de Architectura, aquæ ducti|bus, machinis bellicis, multisque mechanicis per Geometriam inventis operibus, quibus uel manuales artifices vtuntur, uel instrumenta cœli siderumque motibus, alijsque in terra dimensionibus obseruandis, idonea conficiuntur: ut non minus certum et iucundum, quam multiplex et nunquam penitus exhauriendum sit Geometriæ studium: utque verbo rem totam dicam, non est quod quisquam singularis eruditionis laudem, qui Geometriæ ignarus fuerit, sibi jure vendicet. Huic inter Mathematicas disciplinas succedit Arithmetica, quæ licet ab ipsa Geometria suorum principiorum demonstrationes sortiatur, tamen hæc non amplius circa quantitates continuas, sed discretas versatur, totaque in numerorum contemplatione absoluitur. Hæc scientia quantam in communi vita, minimis saltem sui partibus vsurpata, vtilitatem habeat, neminem ignorare arbitror, quamvis multo latius se extendat numerorum doctrina, et non minus quam Geometria infinitam, ac a nemine mortalium penitus absoluendam, amplectatur cognitionem. Per hanc Pythagorici olim totius naturæ et ipsius etiam Dei mysteria velabant: tanquam omnia essent, quemadmodum figuris et proportionibus, ita et numeris consona. Et quamvis Pythagoræ hæc inprimis scientia immortalem peperit memoriam, tamen Ægiptios et vicinas gentes eam prius calluisse, a quibus eam Pythagoras hausit, non est dubium. Ægiptios uero hanc ab Abrahamo Patriarcha didicisse, Josephus antiquitatum Judaicarum scriptor asseverat: ut non minus utilis et erudita, quam antiqua sit numerorum scientia. Ex his duabus, Geometria et Arithmetica, alia sublimis et a terræ fecibus remotissima nascitur scientia, quam Astronomiam appellarunt. Hæc non terræ, maris, aut cœterorum |elementorum, angustis claudi contenta limitibus, per altissimum et spatiosum æthera, per lucidissimum Solem, et candidissimam multiformemque Lunam, omniaque alia tam errantia, quam inerrantia incedens sidera: horum omnium motus, harmonias, reuolutiones, proportiones, et magnitudines sublimi consideratione scrutatur: a Geometria quidem id mutuata, ut per ipsam certa ratione constructis organis, siderum obseruentur phænomena, observataque in hypotheses, apparentijs respondentes, redigantur, quibus motuum intricatæ varietates concinne salvari possint. Ab Arithmetica vero id beneficij obtinet, ut illa hypotheses per Geometriam inventas et constitutas excipiat, easque in partes dispertiens, totum æthera in numeros, quibus quovis tempore siderum cursus præfinire liceat, resolvat. Quamvis autem Astronomia ex his duabus hac ratione in artem certam constituta sit: tamen illa non solum has, sed et omnes alias in toto hoc genere exuperat artes, et velut principem locum obtinet. Nam et antiquitate et nobilitate ac cognitionis sublimitate, præ reliquis omnibus maximam sibi vendicat laudem. Vt enim de Astronomiæ vetustissima |origine primum dicamus, quid Adamo eiusque filijs antiquius? Ex quibus Seth siderum cognitionem invenisse et posteris tradidisse, ab eodem, de quo diximus, Josepho asseritur: totamque ætatem obseruandis et perscrutandis siderum motibus impendisse,totamque et tandem binas extruxisse columnas, quibus inventa sua, ne unquam e mortalium memoria perirent, insculpserat. Et quia memorabilis est iste locus, audiamus ipsum Josephum de antiquissima Astronomiæ origine nos commonefacientem. Sic igitur scribit lib. I. Ex huius Adami liberis Seth educatus, ubi eo ætatis venit, ut jam, quod rectum esset, decernere valeret, virtutis studijs se totum dedit: et cum vir optimus evasisset, etiam nepotes sui imitatores reliquit, qui, quoniam erant omnes bona indole præditi,et patriam absque seditione incolebant, in perpetua felicitate vitam exigebant, sapientiamque cœlestium rerum atque ornatum animaduerterunt. Ne autem hæc inuenta ex hominum noticia dilaberentur, cum Adamus universalem rerum interitum fore prædixisset, vnum incendio, diluuio alterum, excitarunt duas columnas, alteram latericiam, alteram lapideam, et vtrique sua inventa insculpserunt, vt si latericiam diluuio deleri contingeret, lapidea superstes hominibus discendi copiam faceret, et quæ inscripta continebat, spectanda exhiberet. |Hæc Josephus, qui insuper addit, quod una earum suo tempore in Syria adhuc extiterit. A primis uero his Adami filijs, ad eorum successores, et tandem ad Patriarchas descendisse astrorum scientiam credibile est; adeo quod idem rerum Judaicarum scriptor non dubitet subjungere, Abrahamum Patriarcham ex ijs, quæ videbat circa Solem, Lunam, et reliqua sidera apparere, primum omnium vicinos homines docuisse, vnum esse Deum, rerum vniuersitatis conditorem et consideratorem, cuius voluntati omnia in rerum natura obsecundent: et propterea huic soli honorem et gratias ab hominibus esse referendas. Hæc, inquam, ab astrorum æternis et admirandis circuitibus didicisse, aliosque docuisse Abrahamum testatur Josephus, eundemque non ita diu post in Ægiptum profectum esse ait, atque inter alia Ægiptios, non solum numerorum scientiam, ut supra dixi, sed et Astronomiam docuisse: eo quod illi ante Abrahami ad eos aduentum huius artis ignari essent. Similia Philo, Judaicarum etiam rerum scriptor, et philosophiæ Platonicæ non ignarus, de Abrahamo narrat, quem dum Deum saltem ex cœlestium corporum consideratione nouisset, et Astronomus esset, Abram primum, postea vero, cum ex Dei peculiari dono Theologus una factus esset, Abrahamum dictum esse. Hinc itaque patet, a primis parentibus statim circa mundi exordia inceptam esse astrorum cognitionem, et inde ad Patriarchas quasi per manus traditam, eoque id verisimilius est (quod et prænominatus Jo|sephus non obscure innuit) ijs propterea adeo diutinam ætatem fuisse concessam, quæ requirebatur in diligenter perquirendis intricatis illis tardiorum præsertim syderum motibus, ut de fixis stellis, longissimum tempus requirentibus, non dicam. Quantum uero ad nos in astrorum scientia peruenit, Timochares primum, citante Ptolomæo, et deinde Hyparchus Rhodius præcipuus eius parens censetur. Is enim fixarum loca diligenter obseruauit, Solisque et Lunæ cursus per plurimos subsequentes annos designauit, ac in cœterorum planetarum totiusque cœli obseruationibus proculdubio etiam diligentissimus fuit, licet scripta eius hac de re ad nos non pervenerint. Huius inventis et considerationibus Ptolomæus Alexandrinus cum suis potissimum collatis, totam artem in certas hypotheses, unaque in numeros redegit, et immortalem apud omnem posteritatem hinc sibi peperit memoriam:

Dum conuexa Poli lustrabit lumine Titan,
Et vaga nocturnam præbebit Cynthia lucem,
Semper honos, nomenque eius, laudesque manebunt

|Post illum Albategnius quædam enucleatius restituere laborauit, præsertim quo ad Solis et Lunæ fixarumque normas. Ex quibus Rex Arragoniæ Alphonsus per eos quos magnis sumptibus allexerat artifices, pro majori parte assumptis quibusdam a Ptolomæo, et alijs adminiculis, eam quam adhuc sub ipsius nomine habemus, tabularum farraginem construi curauit. Nostra uero ætate Nicolaus Copernicus, quem alterum Ptolomæum non immerito dixeris, cum desiderari quædam in Ptolomæo ex obseruationibus a se factis deprehendisset, et hypotheses ab ipso constitutas quiddam absoni et contra axiomata Mathematica peccans admittere judicasset, nec Alphonsinam supputationem, cœli motibus consentaneum, invenisset: idcirco admirandâ ingenij solertiâ, hypothesibus aliter constitutis, cœlestium motuum scientiam ita restaurauit, ut nemo ante ipsum exactius de siderum cursu sit philosophatus. Quamuis enim phisicis principijs quædam contraria struat, ut Solem in centro vniuersi quiescere, Terram cum admistis elementis et Luna moveri circa Solem motu triplici, octauam sphæram consistere immotam, tamen quo ad Mathematica axiomata nihil absurdi admittit: quod in Ptolemaicis et vsitatis hypothesibus, si rem penitus introspiciamus, animaduertere licet. Hæ enim siderum motus in suis Epiciclis et Excentricis, respectu eorundem circulorum centri, irregulares, quod absurdum est, constituunt, regularemque siderum motum per irregularitatem inconvenienter saluant. Ex his duobus artificibus, Ptolomæo et Copernico, omnia illa, quæ nostra ætate in astrorum reuolutionibus perspecta et cognita habemus, constituta ac tradita sunt. Nam quæ Alphonsini ex Albategnio et quibus|dam alijs huc attulerunt, fundamentalem artis tractationem et ex observationibus certis diductam non sapiunt. Danda uero erat merito opera, ne hæc diuina eorum inventa e mortalium cognitione perirent, sed potius diligenter cognoscerentur ac illustrarentur. Et si quæ in illis (quod in tam perplexa et sublimi scientia aliter fieri nequit) desiderarentur, per crebras siderum observationes, ac observationum in hypothesium |et numerorum correctionem distributiones restituerentur. Quid enim hac scientia potest esse difficilius? quid etiam præstantius? Quæ non in terrenis, momentaneis, et fluidis rebus occupatur, sed circa præcipua illa, et nulli alterationi obnoxia cœli corpora, ingeniosa et perjucunda contemplatione versatur. Est ubi ver æternum, ubi semper:

Lucidus apparet Titan, nullisque tenebris
Læditur alma dies: non illic nubifer Auster,
Vesanusque Aquilo, non illic bella nec enses:
Omnia sed læta placidaque quiete geruntur.

Quapropter quam ætherea illa moles hanc inferiorem naturam sua magnitudine, forma, motus perpetua et admiranda lege ac delectabili pulchritudine antecellit: in tantum cœteris artibus, quæ circa hæc inferiora et caduca occupantur, nobilior et præstantior jure meritoque censeri debet: cuius sublimem dignitatem, non humilia et terræ, more pecudum, affixa capiunt ingenia, sed quibus igneus inest vigor et cœlestis origo. Quid quæso pulchrius et homine dignius esse potest, quam immensam illam cœli machinam, luminarium, stellarumque omnium exquisitas et admirandas vicissitudines, motuumque jucundissimas harmonias suo submittere ingenio? Vident quidem imperiti Solem oriri et occidere, Lunam crescere et minui, stellas in cœlo micare: sed in his nihil animaduertunt, quod non a brutis etiam animantibus videri queat. Non vident Solem ab occasu in ortum motui diurno, per obliquum circulum contraniti, et id quidem inæqualiter, atque per hunc motum anni quantitatem, et dierum noctiumque vicissitudinem efficere. Non animaduertunt Lunam nunc cursum intendere, nunc remittere, interdum Terræ propiorem, interdum longius remotam esse. Cœteros insuper quinque planetas non considerant diurno motui etiam in contrarium ferri, idque dispari gressu, nunc cursum accelerare, nunc retardare, aliquando etiam consistere, et nonnunquam priora vestigia relegere, eosdemque dum hunc cursum in Zodiaci longitudine peragrant, varie interea ab orbita Solis, tam versus Austrum, quam Boream sese inflectere. Hæc, inquam, et multa alia, quæ in admirandis cœlestium corporum motibus indesinenter fiunt, Astronomicæ artis im|periti non vident: nec si cernere possent, causas tantarum diuersitatum |intelligunt. Quis huius artis inscius animaduerteret Solem, qui nobis non usque adeo magnus apparet, vera tamen quantitate centum sexaginta vicibus maiorem esse toto orbe terrarum et marium, cum Luna, quæ illi æqualis apparet, vix sit quadragesima Terræ portio? Quis cœteras stellas tantam obtinere magnitudinem sibi persuaderet, vt nulla fere sit inter fixas sensibiliter oculis incurrentes, quæ non aliquoties Terræ molem sua quantitate exuperet? cum maximæ et primum honorem sortitæ multoties Terra maiores deprehendantur. Hæc, inquam, et plurima alia, maxima hominum pars, quæ huius artis ignara est, non aduertit: et in hoc pulcherrimo opificio, Homo medius constitutus, tanquam cæcus oberrat, non intelligens domus illius, ut ita dicam, qua circundatur, structuram et ornamenta: sed cœterorum animalium more in terram pronus, nil nisi terrenum et caducum, voluptates, diuitias, honores, luxum, et cœtera huius mundi ludicra spectacula, quæ omnia secum mors abolet, sectatur: cum tamen Deus illi præ cœteris animantibus

Os sublime dedit, cœlosque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

De vtilitate autem Astronomiæ, quid opus est multa commemorare? cum sine annorum, mensium et dierum interuallis ac certa designatione, quæ ab Astronomia procedit, nulla politia, nulla Respublica consistere possit, ut de plurimis alijs euidentibus vtilitatibus, quas Astronomiæ cognitio in communi vita affert, nil addam. Imo etiam si hæc ars alias prorsus nihil commoditatis haberet: tamen ipsa per se talis est, ut merito a liberalibus ingenijs eius cognitio expeti debeat. Nam ingenium hominis incredibili et jucunda delectatione afficit et acuit, cogitationesque, in quibus vita illius consistit, a terrenis his, ridiculis et caducis rebus, ad cœlestes, serias et fixas contemplationes avocat, hominemque ipsum vera voluptate, simili quodammodo cœlestium incolarum, eum ultra mortalem sortem euehens, afficit et recreat. Vnde hæc a Ptolomæo prolata, non solum ab ipso, sed a quouis diuinæ illius |Astronomiæ gnaro, non citra rem asseri possunt:

Quamuis mortalis vescor mortalibus auris
Et quoque mortali cognitione premor,
Cum tamen æthereos sublimi mente meatus
Scrutor, et assiduis astra rotata vijs.
Haud ego mortalis, neque mens in corpore sordet
Mortali, aut terræ pes mihi tangit humum.
Sed sublime polo caput vltra nubila tollens,
Cum Joue cœlesti perfruor Ambrosiâ.

|Quorsum uero sapiens ille et prouidus rerum vniuersitatis autor, tam admirandas et perpetuas motuum cœlestium leges, tanta diuersitate, et tam concinna harmonia effinxisset, si eas ab hominibus, quorum etiam caussa magna ex parte visibilia condidit, ignorari voluisset? Imo potius hæc indefesso labore perscrutari ac inquiri voluit, ut ipsius majestas et sapientia quoque, hinc a mortalibus perspici et celebrari possit. Quapropter post Dei veram et competentem cognitionem, nobis in verbo a se dato reuelatam, nihil hominis naturæ magis proprium, et fini, propter quem homo in Terra, mundi centro, conditus et collocatus sit, magis consentaneum esse judico, quam ut inde tanquam e loco medio, ea, quæ in tota mundi fabrica, imprimis vero in cœlesti illa et fulgentissima tot perpetuarum stellarum regia elucent, prospectans, jucundâ hâc et ingeniosâ contemplatione ætatem suam suauiter transigat, Deumque opificem in his suis sapientissimis et varijs operibus agnoscens, merita eum veneratione ac laude celebret. Quamuis enim in hac inferiori natura mirabilia extent, diuinæ eius sapientiæ testimonia: tamen nusquam magis elucet eius sapientia et majestas, quam in perpetuo illo et immenso cœli stellarumque omnium theatro, vnde non immerito dixit Eobanus:

Qui negat esse Deum, cœlos et sidera spectet:
Sidera qui spectat, jurat is esse Deum.

Inter præcipuas uero et maximas Astronomiæ vtilitates, hæc, quamuis a vulgi captu remota sit, numerari debet: Quod ex deprehensis siderum per Astronomiam motibus, eorundemque quo ad Zodiacum |et cardines mundi positu, hinc de mutationibus, quæ in subiecto elementari mundo fiunt, et de humanis casibus, quatenus hi astris subijciuntur, judicium ferre, multaque prævidere liceat. Non dubium est enim, hunc inferiorem mundum a superiori regi et impregnari:

O quam mira et magna potentia cœli est,
Quo sine nil pareret tellus, nil gigneret æquor.

Hinc nata est alia occultior et a sensibus externis magis separata doctrina, quam Astrologiam appellarunt. Hæc enim de effectibus et influentia siderum in elementarem mundum et corpora, quæ ex elementis constant, judicium profert. De qua quidem non libenter hic verba facerem, siquidem non ita demonstrationi indubitatæ pateat atque ea, de quibus prius diximus: tamen, quoniam plures inveniantur, qui hac mantica et coniecturali potius, quam demonstratiua cognitione delectentur, plusque hac, quam reliquis antedictis afficiantur, lubet etiam in eorum gratiam, siquidem in Astrologiæ mentionem incidimus, nonnulla disserere, præsertim cum hæc partim Mathematica, ob |eam, quam cum Astronomia, de qua antea diximus, habeat cognationem, partim Physica sit, nec satis demonstratiua: cumque insuper multi sint, qui cum alias Mathematum partes ita suis demonstrationibus esse fulcitas viderent, vt eas in dubium vocare non possent – quis enim a Geometra edoctus, omnes trianguli tres angulos simul sumptos esse æquales duobus rectis, non fatebitur? Quis Arithmetico negabit, quinque esse radicem quadratam de viginti quinque? Quis Astronomo, Solem et Lunam oriri atque occidere (nescio enim an in cœteris stellis idem fieri deprehenderunt) – hæc, inquam, et similia in his Mathematum partibus cum negare non possent, in solam Astrologiam invecti fuerunt, et in hanc omnia tela converterunt. Quapropter non abs re (uel saltem in eorum, qui his delectantur, gratiam) me facturum existimo, si hoc loco primum aliqua in confirmationem certitudinis Astrologiæ in medium adduxero, et deinde aduersariorum obiectionibus breuiter respondero.

Astrorum negare vires et influentiam, est sapientiæ et prudentiæ diuinæ detrahere, ac manifestæ experientiæ contradicere. Quid enim iniquius et absurdius de Deo cogitari possit, quam ipsum amplissimum hoc et admirandum omnium cœlorum, totque splendentium stellarum theatrum, frustra ac in nullos usus fabricasse? cum nemo hominum |vilissimum opus, nisi in certos usus conficiat. Quod enim annorum et mensium, dierumque discrimina, per cœlum tanquam perpetuum et indefessum horologium metiamur, id non sufficienter machinæ cœlestis declarat vtilitatem et finem. Hæc enim quæ ad temporis mensuram faciunt, ex solo Luminarium cursu et primi mobilis revolutione dependent. Quorsum igitur quinque alij proprijs et diuersis circuitibus multiformiter revoluti Planetæ? Quorsum tardigradum Saturni sidus, quod in 30 annis semel suam periodum absoluit? Quorsum fulgidum Jouis Jubar, duodecim annis circumactum? Quorsum Martius ille fulgor biennio sese reuoluens? Quid Veneris amicabilis Stella Solem perpetuo comitata, eum nunc mane antecedens, nunc vesperi subsequens, operabitur? Quid varium et unâ circa Solem diuersimode reuolutum Mercurij sidus, efficiet? Num hæ omnes stellæ cum suis diuersimodis planeque stupendis motionibus frustra erunt conditæ? Quorsum insuper tota octaua, quam vocant, Sphæra tot innumeris, lucidissimis, et varie dispositis ac tardissimo motu præditis stellis referta? An et hæ omnes, quas ob motus tarditatem fixas appellarunt, ociosæ et nullius vtilitatis erunt? Id enim necessario inde sequeretur, si cœlum et cuncta quæ in eo continentur, lucidissima et perpetua corpora, temporis saltem distinctioni inseruient. Deus igitur aliquid incassum operatus est? Deus tanti artificij, tantæque machinæ nullum finem et vsum prævidit? Id quam absurdum sit cogitare, nedum credere, ex ip|sius Dei perfectissima sapientia demonstratur, et ex minimis quibusque, in hac inferiori natura, creatis rebus manifeste cernere liquet. Nulla enim herba tam exigua, nullum minerale et metallum tam abiectum, nullum animalculum ita vile, quin insigni aliqua ac propria et specifica virtute sit præditum: idque in tantum, vt omnibus ejus operationibus ac viribus indagandis, humani ingenij solertia hactenus non suffecerit, ut ne minimæ herbæ omnes proprietates et virtutes nobis ad amussim cognitas esse existimem. Si igitur Deus in his exiguis ex Elementis corruptibilibus constantibus, et ob id alterationi ac dissolutioni obnoxijs rebus, tantum indidit virium et efficaciæ, ut earum virtutes et proprietates nunquam satis percipi possint, quanto plus in maximis illis lucidissimis, perfectissimis, perpetuis et ab alteratione ac dis|solutione immunibus cœli corporibus, idem uel potius multo plura præstitit? Quapropter Moses causam allaturus, cur Deus cœlum, Luminaria, et stellas condiderit, non saltem dicit in tempora, dies et annos, sed etiam ut sint in signa, hæc omnia esse diuinitus condita. Si igitur cœlestia corpora a Deo, ut sint in signa, constituta sunt, necessario eadem aliqua significant: eaque hominibus, quorum causa magna ex parte creata sunt. Significare autem ea, quæ Deus in arcano consilio conclusit, cuius nulla creatura est particeps, non possunt, quod et ordinarius eorum, ac perpetuus, sibique semper similis motus ostendit: qui nunquam aliquid noui, aut ab itinere præfinito deuians admittit. Id enim fieri oportebat, si Deus per stellas nonnunquam eorum aliquid, quæ in arcano consilio concluserat, siue iræ, siue gratiæ testimonia, mundo indicare vellet: quorum tamen ipsæ causæ effectrices non essent. Necessario itaque cœlestia corpora suam significationem, atque a Deo ab initio indita virtute diducunt, ideoque et causas esse eorum, quæ significant, inducitur. Nec propterea omnipotentiæ et libertati diuinæ, quæ nullis alligatur causis secundis, quicquam detrahitur. Quamuis enim Deus sit perfectum et liberum agens, nullis naturæ astrictus legibus: attamen ordinem a seipso constitutum non volet facile pervertere, sed eum potius in firmo et perpetuo statu, usque ad mundi consumationem conservare. Et quamvis Deus immediate agere omnia potuisset, lucem præbere sine Sole, terram humectare sine pluuijs, nos alere sine cibo et potu, custodire a frigore sine indumentis: tamen ejus imperscrutabili sapientiæ ita placuit, ut hæc et omnia alia, quæ in mundo ordinarie operatur, mediate ab ipso procedant. Imo et mysterium redemptionis humani generis, cum ab ipsius omnipotentia immediate absolui potuisset, tamen non sine medio, filio videlicet suo vnigenito sibi coæterno, humanam naturam miraculo omnium hominum captum excedente assumpturo, nosque per sui ipsius victimam redempturo, perfici voluit. Cum igitur Deus omnia fere mediate agat, non quod immediate agere |non possit, |sed nolle videatur: quid quæso impietatis erit, asserere ipsum hunc inferiorem mundum per superiorem magna ex parte regere et gubernare? ita tamen ut causæ secundæ a prima, cum libitum fuerit, facile everti possint. Apparet itaque, quam inique ordinationi et providentiæ diuinæ contradicant, qui astrorum nullam esse asserunt in hæc inferiora influentiam.

Nec minus in manifestam experientiam peccant, cui contradicere non est hominis sano judicio præditi. Quis enim non animaduertit, diuersitatem qualitatum in quatuor anni temporibus ex Solis accessu et recessu ac ordinario per Zodiaci dodecatemoria transitu causari? Sic videmus, crescente Luna, omnia quæ eius naturæ analoga sunt, ut cerebrum in animantibus, medullas ossium et arborum, cancrorum et concharum carnes, multaque alia una crescere, ipsa vero decrescente, hæc eadem imminui. Imo et vastissimi illius Oceani fluxus atque refluxus, motui Lunari, quasi per catenam alligatus est, ut statim oriente Luna incipiat mare fluere, donec ipsa medium cœli cardinem attigerit: quo tempore idipsum in occasum usque Lunæ refluit, eandemque vicissitudinem Luna per inferius hemisphærium transeunte seruat: adeo ut mare semper se versus Lunam, tanquam suum magnetem attollat. Hæc tamen omnia fortius et efficacius, cum Luna Soli in nouilunio conjungitur, aut eidem in plenilunio diametraliter opponitur, circa medias vero quadraturas debilius et lentius operatur, ut non sit dubium, ab vtroque motu Lunæ, tam diurno, quam proprio, pendere admirandam totius Oceani exæstuationem. Hæc et plurima his similia etiam artis imperiti nonnunquam norunt. Sed et nautæ atque agricolæ certarum fixarum ortus et occasus crebra experientia notarunt, vnde anniversarias tempestates videre et præcavere possunt. Peritiores uero et in hac abstrusa arte exercitati deprehenderunt, quid aliarum etiam inerrantium stellarum mutuæ, uel cum Luminaribus aut fixis configurationes efficiant. Hincque aëris constitutionem, in quatuor anni temporibus, singulis annis varie affici obseruarunt. Sic animaduersum est, Martis et Veneris commixtiones in aptis cœli locis excitare pluuias, imbres, nonnunquam uero |fulminantia tonitrua: Iouem et Mercurium, ubi fortiter configurantur, ventorum et tempestatum significationes obtinere: Solem Saturno permixtum aërem efficere turbidum, frigidum, et inamænum: hæcque præsertim, si in evidentes Luminarium sizigias, aut cum ex ortu illustrium fixarum hæ uel similes constitutiones inciderint. Sic inde a vetustissimis rei rusticæ scriptoribus, poëtis, et ipsis etiam Astrologis obseruatum est, ortus et occasus præcipuarum quarundam cum Sole fixarum stellarum, nunc pluuias, nunc ventos, tempestatesque sonoras, aliasque mutationes in aëre efficere, idque potissimum, si in Luminarium quatuor euidentes sizigias, aut etiam |intermedia octogonica loca hi stellarum ortus et occasus inciderint: stimulantibus etiam aut effectum impedientibus, Planetarum vna tunc temporis, vel ad se invicem, uel ad easdem fixas varijs commixtionibus. Ideoque non necessarium erit, earundem stellarum singulis annis ortus et occasus, similes statis temporibus producere effectus. Quod quibusdam responsum volumus, qui ex eo quod Pleiadum et Hyadum, similiumque humectantium stellarum exortus non singulis annis, certis temporibus, humiditates inducat, Astrologicas prædictiones impugnant: cum hæ earum erga Solem habitudines, non semper a Luminarium evidentibus configurationibus, aut similibus Planetarum commixtionibus in effectum stimulentur. Habent se enim stellæ fixæ in cœlo veluti matres, quæ nisi a septem errantibus stellis stimulentur et impregnentur, steriles sunt, et nihil uel admodum parum in hac inferiori natura progignunt. Quam sæpe observatum est, Eclipses Luminarium, præsertim Solares aut euidentes Lunares, nunquam caruisse insigni aliquo eventuum effectu, præsertim in ijs horizontibus, ubi angulares extiterunt, uel alias appropriatam aliquam analogiam habuerunt. Magnas etiam ponderosiorum Planetarum coniunctiones, ingentes mutationes in hoc inferiori mundo efficere, experientia sæpe docuit. Sic anno M.D.LXIII, cum magna contigisset Saturni et Jouis combinatio, in initio Leonis partiliter, juxta stellas nebulosas Cancri, quas Ptolomæus suffocantes et pestilentes vocauit, nonne sequentibus aliquot annis |uniuersalis per totam Europam grassabatur pestis, et innumerabilem hominum multitudinem absorbens, astrorum influentiam nimis certo eventu comprobauit?

Sed nimis longum foret omnia exempla experientiæ Astrologicæ recensere, quæ indies veri et diligentes artifices observant. Hæc igitur ad generalem influentiam Astrorum in hunc inferiorem mundum, et in aëris mutationis comprobationem, sufficienter hoc loco dicta sint. Nunc uero alius scrupulus nobis restat enucleandus: cœlum videlicet et cœlestia corpora non solum in subiectum aëra atque elementa, sed in ipsum etiam hominem diuersimode influere. Id enim plerique, quamvis priora, manifesta experientia convicti, concedant, nequaquam admittunt, et hominem siderum efficaciæ non esse subditum, suis quibusdam ducti rationibus contendunt. At nos e contra ostendemus, cœlum non solum in aëra, sed in ipsum quoque hominem agere. Cum enim homo ex elementis constet, et e terra plasmatus sit, necesse est, ut easdem conditiones subeat, quas obtinent res, e quibus constat. Præterea aër ipse, quem haurimus, et ex quo non minus quam cibo et potu alimur, cum varie afficiatur a cœli influentia, ut prius demonstrauimus, necesse est nos unâ diuersimode affici: ut interea taceam id, quod omnium intellectui non penitus est obuium, hominem ex ipso cœlo |occulta quadam ratione plus viuere et nutriri, quam vel aëre, uel aqua, vllisue alijs his inferioribus ac elementaribus rebus, et incredibilem cum cognatis astris obtinere confluentiam, ut non immerito animas nostras partem esse ipsius cœli, veteres philosophi, inter quos etiam Hypparchus, teste Plinio, dixerint. Tota insuper humani corporis structura ita est cœlo, proprietatibus septem errantium stellarum analoga, vt similes fere operationes hæc in corpore nostro cum Planetarum in cœlis natura sortiantur. Sic Cor in humano corpore, vitalium spirituum autor, Soli cœlesti, a quo mundo vivificus procedit calor, æquiparatur. Sic Cerebrum in homine Lunæ cœlesti assimilatur, et ad ipsius crescentiam, uel decrescentiam, ipsum etiam augetur |et minuitur, humidamque Lunæ naturam æmulatur, atque una cum Lunâ perpetuæ irrequietudini est obnoxium. Quemadmodum vero Cor et Cerebrum duo maxima in corpore nostro sunt membra: sic etiam Sol et Luna, quibus hæc sunt analoga, potiora sunt in cœlo Luminaria. Et veluti inter Cor et Cerebrum præcipua intercedit familiaritas, sic etiam inter Solem et Lunam in ipso cœlo multiplex societas: adeo quod Luna non nisi a Sole suum sortiatur lumen, et ejus motus ad Solis cursum adeo sit alligatus, ut circulorum suorum reuolutiones respectu metæ Solaris cursus perpetuo absoluat. Post hæc duo principaliora in corpore nostro membra, alia duo minus quidem principalia, sed admodum vtilia existunt, Iecur videlicet et Renes, quæ duobus beneficis et vtilibus, non tamen ita ut Sol et Luna, principalibus Planetis, assimilantur. Epar quidem, quod officina est sanguinis, in quo cum vita consistat, sanguineo et vitali Planetæ Ioui est similimum. Renes autem, quæ generationi deputatis membris vires largiuntur, Veneri, prolifico Planetæ et generationum matri assimilantur. Duo insuper alia corporis nostri, non solum respectu Cordis et Cerebri, minus principalia, sed etiam quo ad cœtera vilioribus officijs destinata membra, Splen et Fel, duobus etiam vilioribus et minus benevolis Planetis, Saturno et Marti alligantur: ea ratione, ut Splen, quod atræ bilis est receptaculum, Saturno melancholici humoris præsidi, Fel autem coleræ domicilium, Marti colerico et iracundo Planetæ deputentur. Restat nunc Pulmo, qui mutabilis illius et vagabundi Mercurij vicem gerens, perpetua agitatione in corpore nostro movetur, et spiritum aërium suo motu attrahens, cordis refocillationi impertit: non aliter quam Mercurius in cœlo ventosus et aërius Planeta censetur, semperque Soli præsto est, ejusque mandata, nunc hac, nunc illac discurrens, exequitur. Pulmo insuper loquelæ ac voci inseruit, non secus ac Mercurius munus facundi oratoris ac loquelæ præsidis inter cœteros Planetas obtinere perhibetur. Cum itaque tanta sit analogia inter septem Planetas, et inter septem principalia membra in hominis corpore, adeoque sibi omnia consenti|ant, ut quasi ad ideam superioris mundi formatus esse videatur homo, ideoque non immerito a philosophis Microcosmos appelletur: quis vnquam sanæ mentis negare poterit, cœlestia corpora in humana, quibus tanta officiorum simili|tudine deuincta sint, influere?

Vnde etiam experientia edocti compertum habemus, eos qui nascuntur, cum Luna a maleficis Planetis afficitur, aliasque infeliciter collocatur, cerebro minus esse robusto, et plurimis eius passionibus obnoxios, adeo ut si Mercurius unâ male afficiatur, Lunamque non aspiciat, plane stupidos, qui sic eduntur, effici. Videmus etiam eos, qui Lunaribus ægritudinibus, caduco et huius speciebus afficiuntur, eos vehementiores et crebriores paroxismos circa nouilunia, plenilunia et intermedias quadraturas experiri: plurimos etiam, non nisi circa hæc tempora mutationum Lunarium, male affici. Sic etiam hydropici ex Salium in corpore resolutione, quibus Luna non minus quam mari præest, grauissime semper circa plenilunia torquentur, eo quod resolutio illa, cum Luna plena, iam in plenum statum adaucta sit: ideoque omnes fere hydropici circa plenilunia moriuntur. Obseruatum etiam est, eos quibus Sol a Saturno uel Marte læditur, crebra cordis palpitatione et debilitate laborare: si uero ambo Luminaria aphæticam et vitalem prærogatiuam sortita, tum etiam ascendens male se habeat, eos qui sic nascuntur imbecilliori valetudine vexari, et minus vitales esse. Atque hoc modo etiam in cœteris Planetis, eorumque significatis experiri licet, ea se in homine eodem modo habere, quemadmodum et hi in genetliaca constitutione bene uel male affecti erant.

Videmus etiam in singulis hominibus magnam naturarum diuersitatem. Nonnullos altas res et a vulgi captu remotas solitarie scrutari, quos Saturni altissimum sydus feliciter finxit: quosdam iudicialibus et politicis negocijs magis affici, quibus Jouialis affulsit splendor. Nonnullos nil nisi bella, cædes, tumultus et rixas spirare, quos Martius exagitat feruor. Alios honores, dignitates rerumque dominia, Solari ambitiosa influentia affectare. Sunt qui ætatem amoribus, delectationibus, musica, alijsque iucundis delicijs peragant, quos blanda Veneris fascinat stella. Alij artibus ingeniosis exercendis, vel etiam mercaturæ se totos dedunt, qui a Mercurij stimulantur sidere. Quidam Lunaris naturæ influentium sortiti, popularibus rebus, peregrinationibus, navigijs, piscaturis et similibus ætatis cursum absoluunt. |Atque hoc modo magna varietas ingeniorum, ad similitudinem influxuum septem errantium stellarum perspici potest: quamuis plurimi ex diuersis horum Planetarum commixtionibus affecti, varia etiam sectentur studiorum genera, et diuerso ætatis tempore, nunc his, nunc alijs negocijs occupentur, prout tunc temporis huius uel alterius Planetæ radijs, per progressiones occultas, magis minusue subijciuntur. Hasque varietates, |etiam in ipsis fratribus, ijsdem parentibus, eodem in loco editis, et similiter educatis, cernere licet, adeo ut fratres natura et moribus sæpissime plus fere dissideant, quam vlli alij. Harum vero et similium diuersitatum rationes, nusquam melius quam ab Astrologia naturaliter peti possunt, quamuis non inficior, ab inferioribus etiam causis, ut educatione, institutione, conversatione, peregrinatione et similibus, hæc quodammodo alterari. Plurima hoc loco recensere possem genetliaca axiomata, quorum euentus rarissime frustratur: sed non est huius loci, de tam abstrusæ artis ratis experimentis verba facere. Id saltem conlusionis loco addere uolo, etiamsi nihil præterea esset, quod genetliacarum prædictionem certitudinem comprobare posset: sola directionum euidens experientia id manifeste efficiet, modo eæ rite per omnia, quod tamen adhuc paucissimis perspectum est, administrentur. Per directiones enim significatorum ad suos promissores, Genetliaci tempora ipsa præfinire possunt, quibus nato euidens aliquod accidens, respondente ut plurimum certo euentu, impendeat. Rarissime enim fit, ut cum luminaria et ascendens Martijs aut Saturninis alijsue maleuolis per directionem obuiarint locis et radijs, quin corpus valetudinemque ipsius nati, pro natura obuiantis radij, sensibiliter afficiant: interdum uero vitam penitus abrumpant, si admodum fortis fuerit anaretæ ad aphætam cursus. Cumque tempora horum accidentium per supputationem artificialem certo præfiniri possint, et sæpissime ab Astrologis, subsequente certo effectu, prædicta sint, certiusque adhuc prædici possint, si de exquisitis siderum motibus, ut in hoc negocio opus est, adamussim constaret: quis manifestæ experientiæ non contradicens, astrorum esse in nos influentiam, eamque ex genetliaca constitutione prævideri posse, ibit inficias? Hæc quamuis ita sint, non defuere tamen semper inter viros aliâs eruditos, licet huius occultissimæ scientiæ ignaros, qui partim Theologicis, partim Philosophicis rationibus, astra in hominem nihil influere, |astruere conati sunt. Philosophi Astrologiam inter cœteras artes non esse numerandam contendunt, eo quod certis et euidentibus careat principijs. Impossibile etiam esse ajunt, natalicij temporis verum momentum scire, et ab eo frustra ad conceptionis tempus recurrere Astrologos, cum hoc ipsum longe magis sit incertum. Adferunt insuper argumenta, ut illis videtur, arti contraria, quod multi uno tempore nascantur, quorum sors et in vita eventus est diuersimodus. Quod gemelli ex ijsdem parentibus, eodem fere tempore nati, diuersissimam sæpenumero sortiantur fortunam: quod plurimi in bello et pestilentia, alijsque vniuersalibus calamitatibus simul moriantur, quorum genesis nequaquam idem mortis genus significare potuerit: quod præter hæc invtilis sit futurorum ex astris cognitio, quamvis possibilis esset, hoc argumento contendunt: quod aut bona aut mala |prædicant Astrologi. Si bona, tota voluptas, quæ ex eventu percipi debebat, per prævisionem iamdudum perijt: sin mala, ante ipsum euentum continue cruciari hominem, qui metus sæpenumero ipso malo peior est. Hæc est summa præcipuorum argumentorum, quæ Philosophi contra genetliacas prædictiones adducunt. Theologi uero hæc eadem confirmantes, insuper addunt, hanc artem esse verbo Dei prohibitam, eamque tanquam impiam, et a Dei cognitione homines abducentem, ac contra bonos mores facientem, proclamant. Verum vtrique, tam Theologi quam Philosophi, de re non penitus perspecta judicium ferunt. Nam quod Philosophi obijciunt, Astrologiam certis carere principijs, fatemur quidem principia et axiomata huius artis, non usque adeo esse intellectui obuia, quemadmodum Geometriæ et aliarum Mathematicarum scientiarum, nec Astronomicæ certitudini comparari posse prædictiones Astrologicas, eo quod siderum influentia non ita sensibus incurrat, quemadmodum eorum motus: nihilominus tamen æque certum est, astrorum esse in hæc inferiora influxum, atque euidenter apparet, illa certo tramite moueri: quamuis facilius contingat hallucinari in effectu præuidendo, quam in motu deprehendendo: quemadmodum res sensibus externis perceptibiles certius comprehenduntur, quam illæ, quæ a solo intellectu percipi possunt. Astrologia igitur a posteriori, hoc est ab ipsa experientia, sua sortitur principia, et a multis particularibus rarius fallentibus obseruationibus vniuersales constituit conclusiones: non aliter quam in arte medica fieri assolet, quæ ab ipsa experientia herbarum et mineralium virtutes inquirit, et ex multis particularibus obseruationibus, |deinde de eorum naturis et efficacia uniuersale promit judicium. Eadem itaque ratione Astrologia non minus quam Medicina inter physicas artes iure meritoque numerari potest. Impossibilitatem uero, quam adducunt ex incognito natiuitatis et conceptionis tempore, nullam et friuolam esse, hinc facile patet. Quamuis enim de certo momento, quo homo in lucem edatur, varijs de causis ambigatur: nihilominus Astrologi verum momentum ex accidentibus in vita, cum natus adoleuerit, contingentibus, ita certo colligere possunt, ut etiamsi plus integra hora falsum sit judicatum tempus, tamen hac ratione in certi propemodum momenti cognitionem pervenire possint. Nec ad conceptionis tempus propterea, ut illi existimant, recurrunt Astrologi, quod illud certius quam natalicium, atque eo melius per siderum constitutionem futura prævideri posse existiment, sed saltem, ut locum Lunæ (retro numerando partus in vtero moram) tempore conceptionis faciant in partu ascendentem, atque ex loco Lunæ, qui tunc existit, iuxta doctrinam antiqui illius Hermetis ascendentis gradum in natiuitate verificari possint: quam tamen horoscopi emendationem nulli Astrologorum, tanquam omnino cer|tam et ratam habent, sed saltem vero proximam, eaque plerique utuntur, cum natus ad ætatem non peruenerit, et ab euentibus in vita ac præteritis casibus natalicium tempus priori illo et certiori modo verificari nequeat. Apparet itaque, quam inique, in certo natiuitatis tempore sciendo, obiciant aduersarij Astrologis, et quam falso eos a natalitio ad conceptionis tempus recurrere arguant: cum ipse Ptolomæus asserat, conceptionis constitutionem non significare, etiamsi sciri possit, vlterius quam, quamdiu in vtero moratur fœtus, inde uero natalicium tempus usque ad finem vitæ suas vires exercere. De ijs, qui in bello et pestilentia, alijsque uniuersalibus calamitatibus simul moriuntur, respondetur, eorum mortes non ex particulari genesis constitutione, sed ex uniuersali fato procedere, quod vim derogat particulari, et externam etiam violentiam plurima efficere, quæ in Astris non erant prædisposita: Vnde Astrologi cauti excipiunt in suis prædictionibus vniuersales calamitates, ut pestes, terræmotus, inundationes, bella, mutationes legum et Reip. atque his similes generales calamitates, quæ ab uniuersali fato procedunt, quod cum fortius sit particulari, necesse est, ut suas vires latius exerat, et particulare vincat. Quod uero de ijs insuper afferunt, qui uno tempore nati, diuersa sortiuntur fata, sciant, Astrologos non asserere, cœlum in omnes |uno eodemque tempore editos, uno eodemque modo agere, sed pro diuersitate subiecti, diuersimode cœli influxus variari: sæpenumero etiam astrorum influentiam, pro varia educationis, disciplinæ, conuersationis et similium in vita mutationum diuersa ratione varie transplantari, tum etiam liberam hominis voluntatem nequaquam esse astris subditam, sed per hanc, ductu rationis, hominem citra astrorum influentiam, si uolet, plurima posse efficere. Non enim volunt Astrologi, omnes homines eodem modo necessario recipere astrorum influxus, sed quosdam magis, quosdam minus, pro ut seipsos ad recipiendum aptos, uel ab his immunes reddiderint. Eodem modo de gemellis responderi potest. Nam et in his, multas ob causas, tum inferioris naturæ, tum liberi arbitrij diuersimode alterantur astrorum influxus. Quin et rarissime fieri potest, ut unum habeant gemelli ascendens : quapropter aphætarum et anaretarum etiam diuersa erunt interualla, nec eadem erit in vtrisque siderum influentia: unde non necessarium erit, eos uno eodemque tempore ægrotare, aut etiam mori. Adde quod ex ipsa etiam generatione debilior semper sit natura unius, quam alterius, eo quod duo simul æque fortes vix nasci possint, cum virtus dispersa imbecillior sit, seipsa vnita. Hanc uero subiecti debilitatem astra non corrigunt. Unde æqualiter in ambos gemellos, eodem etiam, si fieri posset, tempore editos, cum æqualiter astrorum vires non recipiant, non agunt: ut interea nihil dicam de occulta illa ratione, quam aliqui Astrologorum crebra obseruatione didicerunt, tertium ab horo|scopo signum esse secundi gemelli quasi ascendens. Vnde in utrisque tota cœli constitutio, eiusque influentia diuersimode variatur. Quod uero Theologi hoc loco de Esau et Jacob toties inculcant, quamvis ad id eodem modo naturaliter responderi possit, quemadmodum de omnibus gemellis nunc diximus: tamen reuera ad hanc physicam considerationem illud exemplum non pertinet, sed potius ad arcanum Dei consilium referendum est, cui tota natura, tanquam suo creatori obtemperat. Sic enim Deus de illis protulit: Jacob dilexi, Esau vero odio habui. Quis autem astrologorum, etiam inter Ethnicos, adeo unquam fuit impius et temerarius, quin concederet, Deum uniuersitatis autorem libere agere, amare et odisse, quem volet, quomodocunque naturæ fata essent prædisposita? Aliâs enim Deus per naturam a se conditam suæ voluntati frenum iniecisset, et seipsum, quod absurdum est cogitare, captiuasset. Quapropter etsi Deus Jacob plus quam Esau dilexit et ad splendidiorem in vita fortunam evexit: non idcirco astrorum decreta euertuntur, si hanc diuersitatem eorum fortunæ, non ab astris penitus, sed peculiari Dei consilio, |immediate profectum esse concedamus, quod et plerisque alijs singulari Dei voluntate evenire non ambigitur. Ad illud insuper, quod Theologi de prohibitis in lege Mosaica prædictionibus Astrologicis afferunt, sic respondemus: Nequaquam in eo loco taxari veros Astrologiæ artis Vsus, sed ariolorum, aruspicum, necromanticorum, pythonissarum, sortilegorum, incantatorum, et id generis superstitiosorum diuinatorum vanitates: reprehendi etiam eos, qui sub Astrologiæ prætextu artes sortilegas et incertas, ut multi nostro æuo factitant, venditarunt. Nequaquam vero inde inferri potest, nullam esse stellarum influentiam, et hanc ab hominibus non obseruandam: alias Moses sibi ipsi fuisset contrarius, qui statim ab initio asseruit, sidera esse in signa condita, ut iam antea diximus. Ea uero, quæ in rerum natura condita sunt, propter hominem, ut se in illis exerceat et delectetur, condita esse, quis ire potest inficias? Neque illud Jeremiæ dictum evertit, sed potius confirmat prædictiones. Non enim ait Jeremias, cœlum et cœlestia corpora nihil significare, sed signa illa pijs hominibus non esse timenda, verum in Deo ipso penitus sperandum, qui astrorum infelicia decreta auferre uel lenire possit. Eodem modo recte aliquis diceret: Non esse Christianis a Turcis uel Tyrannis timendum. Nec ideo sequitur, Turcam et Tyrannos Christianis aliquatenus nocere non posse, verum id saltem inde infertur, non esse timendos eos, qui corpus occidere possunt, in animam uero nullam habent potestatem. Adducunt insuper Theologi illud Esaiæ: Stent et saluent te augures cœli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex ijs annuncientventura tibi. Eo in loco taxatur abusus artis et Chaldeorum superstitio, qui confidebant in suos impios |diuinatores et populum Dei captiuum in exilio Babilonico extra omnem misericordiam inhumaniter tractarunt, sperantes ex falsis prædictionibus suorum ariolorum sibi perpetuam felicitatem polliceri, quo semper in subactos Judeos sæuire pro libidine possent: non considerantes, Deum saltem ad tempus suum populum ob idololatriam et alia delicta sub eorum jugum tradidisse, et tandem hunc liberaturum eorumque crudelitatem, quantumcunque fiderent plausibilibus suorum ariolorum prædictionibus, vindicaturum. Hanc esse genuinam dicti Esaiæ sententiam, ex ipso orationis contextu liquido patet. Nequaquam dicit, astra nihil significare, sed vanam confidentiam Chaldeorum in prædictiones illas fauorabiles, resistente et adverso Deo, damnat. Atque hinc discimus, nullas causas secundas et physicas nobis |opem ferre posse, cum est auersa Dei mens. Ipse itaque solus placandus, non expectanda salus a creatura, quæ Deo nolente nihil operatur. Sic reprehenditur in sacris literis Rex Asa, quod dolore pedum ægrotans, non posuit spem in domino, sed in ope medicorum: nec propterea medicina eo in loco reprehenditur, sed saltem nimia confidentia in res creatas, neglecto ipso creatore. Obiciunt insuper Theologiæ professores, quod si malæ inclinationes essent ex astris, Deus, qui astra condidit, autor peccati iniuste censeretur. At hi non considerant, Astrologos non alligare hominis voluntatem astris, sed concedere esse in homine aliquid, quod sit supra omnia astra exaltatum: cuius beneficio quascunque maleuolas siderum inclinationes, si iuxta verum et supramundanum hominem viuere volet, vincere possit. At si brutalem vitam sequi rapique cæcis affectibus, et cum creaturis potius fornicari eligat, Deus non est censendus autor huius erroris, qui ipsum hominem ita condidit, ut omnes maleuolas siderum inclinationes superare, si uolet, possit. Videant itaque Theologiam profitentes, quo jure Astrologiam sacris literis prohibitam, et Deo aduersam iudicent, non considerantes, connexionem causarum a prima in vltimam mediate procedere, et comminationes ac promissiones diuinas non temporaneas et corporales in tantum esse, sed potius animi in hac et æterna vita beatitudinem aut cruciatum concernere. Alias hi soli pij et a Deo electi iudicarentur, quibus fortuna, quæ plerumque pessimis fauet, in hac vita abblandiretur: impij uero et a Deo destituti, qui aduersa opprimerentur sorte. Sunt itaque duo diuersa, extraneas et temporaneas hominum fortunas, quæ ex astris et alijs physicis causis mediate procedunt, scrutari: et internas illas ac supra mundi huius visibilis horizontem exaltatas, quæ a solo Deo immediate procedunt, fide apprehendere. His itaque consideratis, nihil veræ pietati Astrologiam officere posse verisimile est, nec plus quam medicorum consilia et prædictiones, quæ eodem modo physicæ sunt, hominem a Dei legitimo cultu abducere. Fatemur quidem pluri|mas superstitiones et abusus in hanc artem esse introductos, sed id arti minime vitio verti debet. Ita enim comparatum est, ut quo excellentior, quo sublimior aliqua sit scientia, eo facilius in abusum deueniat. Quid ipsa Theologia præstantius? quid diuinius? cum tamen hæc ipsa per maximam orbis partem inde ab initio plena superstitionum, abusuum, et hæresium fuerit. |Idemque in alijs facultatibus Medicina et Jurisprudentia cœterisque liberalibus exercitijs (quod dolendum) animaduertere licet: cum nulla harum sit, quin mendis et abusibus sit plus quam satis contaminata. Committunt etiam ipsi Astrologi in suis prædictionibus multa sæpenumero errata, quæ ipsorum, non artis culpa contingunt. Vitia enim et delicta artificum arti ipsi imputari proprie non debent, cumque difficillima sit Astrologiæ cognitio, et paucissimis datum, summis labris prima ejus exordia degustare, nedum penetralia introspicere, venia danda erit, si aliquando contigerit, huius artis studiosum a scopo aberrare, nec error ille in artis ignominiam cedere merito debet.

Restat ut ad id respondeamus, quod aduersarij tandem inferunt, invtilem esse astrorum præscientiam, eo quod, siue bona, siue mala prædixerint Astrologi, neutra præscire expediat. Id quidem ita se haberet, si necessario reciperemus astrorum influentiam, eamque non immutare vel corrigere liceret. Quod cum ita non sit, nec a quoquam saniore Astrologo prolatum, non solum non invtile est, sed maxime expedit, impendentia astrorum decreta præscire, vt si bona fuerint, non insolenti animo inopinatam felicitatem excipiamus, sin mala, ante eorum aduentum nos præmunire, ac ea præcauere possimus. Vere igitur dixit autor Centiloquij, quod Ptolomæo attribuitur: Potest, qui sciens est, multos astrorum effectus corrigere, seque ante illorum aduentum præparare. Hæc ille. Quapropter etiam plurimi ignorantes sibi ab astris impendentia naturaliter fata, non solum ea avertere nesciunt, sed cæci in sua ruunt infortunia, et astrorum maleuolam significationem potius adaugent, quam quod eam mitigare, uel penitus evitare norint. In prosperis uero et ex voto succedentibus rebus, cum ex inopinato sine ulla prævisione illis contingant, tanta animi insolentia efferuntur, ut sæpenumero ob id ipsa sors benigna ex improuiso illis alludens, mox inauspicata reddatur. Neque enim frustra sic cecinit Maro:

Nescia mens hominum fati sortisque futuræ,
Et seruare modum, rebus elata secundis.

At nimis friuola sunt hæc, quæ a quibusdam philosophastris in hunc modum adducuntur, et Medicina aliæque physicæ artes, ipsaque Œconomia, et Agricultura, Arsque nautica (ut de pluribus non dicam) contrarium ostendunt. In Medicinâ certe, si morbi natura et specifica qua|litas, ac quorsum ea progredi soleat, præcognita fuerint, et ijs prævenire atque in tempore rectius præsens Antidotum adhiberi potest, sicque de alijs rebus physicis quotidianâ exercitatione edocemur. In Œconomicis utique crebra testatur experientia, quod prævisio et cautela plurimum prosint. Sit enim exempli caussa, in aliqua parte domus, inscio hero, ignis |tacite incendium vastum minitans. Anne si præsciatur et indicetur, citius extingui poterit, adhibitis medijs, quam si improvisum et ignotum invaluerit, et tecta omnia superarit? Agricultura quoque quantum commodi ex prævisione, non saltem naturæ soli, sed et influentiarum cœli sortiatur, quantumque ex horum neglectu incommodi, nemo rerum Rusticarum gnarus, vel suo tam commodo, quam damno, ignorat. Quod et nautis adeo necessarium est, ut ipsa experientia, uel multo ipsorum periculo elicita, docuerit eos rectius sapere, et imminentes tempestates e certis, quæ multimode animaduerterunt, signis, tam circa cœlestia, quam terrestria, et aërem, atque eas, quas tranant, aquas, prænoscere, et quantum fieri potest, evitare. Quin et illi, qui Jurisprudentiam profitentur, et Justitiæ sacerdotes haberi volunt, hanc sublimem Mathematum scientiam elevare, atque de ea minus honorifice loqui præsumserunt: adeo ut non veriti fuerint eorum Antesignani, Titulum in codice ipsorum, De maleficis et Mathematicis, ac si hæc synonima essent, consignare; quod per eorum imperitiam potius excusandum venit, quam illis acriori censurâ imputandum. Ex quo inter Artes Mathematicas omnium supremas, et ob id sic κατεξοχὴν dictas, atque ab omnibus sapientiæ, quantum hominibus conceditur, alumnis diu multumque in summo pretio habitas, atque eas, quæ abiectissimæ omnium, quæ pessimæ sunt, maleficia videlicet tractantes, distinguere nesciuerunt. Nec quod eorum interpres eximius aliâs et laboriosus ille Accursius hanc glossulam et interpretationem alicubi addiderit:

Scire docet Mathesis sed diuinare Mathesis,

convenienter ignorantiam adeo crassam excusat, sed potius linguæ græcæ imperitiam Mathematum inscitiæ agglomerat: cum et aliâs græcarum literarum rudis consultus ille Accursius inter Mathesin secunda sillaba pariter longam et breuem tam belle adinvenerit, et carmine probarit differentiam: quæ in vero linguæ illius idiomate atque sillabarum recepta natura nulla est. Sed verisimile videtur, veteres Romanos, qui hanc legem condiderunt, antequam Artes Mathematicæ apud eos notæ atque excultæ erant, per imprudentiam quandam id admisisse, ob Chaldæorum, Arabum, Ægiptiorum quorundam et aliorum superstitiones ac artes sortilegas atque vetitas, forte etiam Necromanticas, quibus vulgus et simpliciores seducebant, nihilominus |se sub nomine Mathematicorum et Astrologicorum venditabant (siquidem ex his oris hæ sublimes disciplinæ olim prodierint), |ut specioso prætextu lucrum (uti sit) facerent, et incautos deciperent. Nam veras illas et genuinas Mathematum scientias non detestatos esse hos LL. latores, inde patet, quod Geometras et calculatores (sic enim Arithmeticos vocant) alibi in pretio habeant, atque illis salaria numeranda sentiant, et immunitate officiorum publicorum donandos. Quod autem ita se res habeat, uel inde patet, quod alibi sic scriptum inveniatur: Artem Geometriæ discere atque exercere publice interest, ars autem Mathematica damnabilis est et interdicta omnino. L. 2. C. de Malef. et Mathematicis. Ex quibus liquet, eos, qui has leges condiderunt, non intellexisse Geometriam esse primam et præcipuam Mathematum partem, unde reliquæ ferme omnes originem trahunt, ideoque admodum imprudenter Mathesin, quæ generalior est, a Geometria sua specie semovisse. Aliud igitur quid per Mathematicas artes tunc intellexerunt, quam hodie receptum est, et verus sensus exposcit, prout antea monui. Sed sit, quicquid velit, nihil nos moratur, quid Romani in suis forensibus legibus de tam sublimibus, et illis vixdum (quod et Seneca suo æuo testatur) supremis labris degustatis scientijs pro authoritate sua, qua omnibus, non saltem gentibus, sed et artibus imperare affectarunt, deciderint. Nam et ijs tum forte adhuc illud Ouidianum non multo minus, quam veteri vrbis Romæ conditori Romulo competebat:

Scilicet arma magis quam sidera Romule noras,
Curaque finitimos vincere major erat.

Sic et Philosophos et poëtas nonnunquam per imperitiam, pari imprudentiæ coniunctam, Ciuitate ejecerunt, quin et vxoribus proprijs (licet ijs carere nequiuerint) interdum ciuitate leuiter interdixerunt, et simili leuitate postea receperunt; ut a talibus, quascunque tandem leges de rebus incognitis præ dominandi libidine et fastuoso arbitrio fingant atque refingant, nihil de artibus excellentioribus, quæ Dei eximia dona sunt, quod in earum neglectum cedat, pronunciandum et credendum merito veniat. Sed his omissis ad Medicinæ professores transeamus: quorum etiam nonnulli Mathematica et inprimis Astrologiam insectantur: licet eorum primarius Antistes Hyppocrates id ipsum non commiserit, qui vtraque in summo habuit pretio, et non saltem Geometrica pro more Philosophorum eius ætatis egregie calluerit, sed et astrologicas prædictiones suæ facultati convenienter et cum fructu applicuerit: quod et multi alij post ipsum præstiterunt, et plerique nostro etiam æuo non infeliciter imitati sunt. Mirum tamen est, |nonnullos, inter quos famosus ille Erastus, †quicum† Medicinam, |quæ physica quædam est cognitio, et ex naturæ inferioris investigatione dependet, cœlestia, unde hæc vires et mutationes suas sortitur, inconsiderate negligere. Verum cum Erastus iste erroribus aliâs non modicis, Etymologiæ nominis sui congruus, obnoxius fuerit, non est quod ipsius uel ab illo seductorum præoccupatas et frivolas opiniones moremur, sicut plurimum obcæcante eum, cuius authoritali nimium fidebat, Aristotele. Siquidem is, ut erat ingenio ad contradictiones et aliorum probe inventorum perversiones procliui, quasi in id natus, Magni quoque illius Paracelsi traditiones, a se nunquam solide intellectas, impugnare non intentatum reliquit; utut tam debilibus, quos admouit cuniculis, expugnare nequiuerit, et cometas quoque sublunares esse, pro suo Aristotele frivolis argumentis contenderit, ac multaque alia, a verâ philosophiâ alienissima, tanquam pro aris et focis pugnans protulerit, et calami virulentiâ impetierit. At quorsum opus est, Medicos Astrologiam negligentes refellere? cum nec morborum crises, nec aliæ judicationes uspiam rectius illis pateant, quam ab Astrorum circuitu atque influxu: vt de mineralium et herbarum e terrâ evulsionibus, et medicamentorum præparationibus, atque convenienti tempore administrationibus, atque alijs huc pertinentibus nihil dicam. Id certe sine ulla dubitatione asseuerare audeo, eos, qui sine cœlestium cognitione Medicinæ penetralia affectant, vix dimidium eius, quod scire oportuit, capere: siquidem Macrocosmum cum Microcosmo per eam, quæ illis intercedit, convenientem Analogiam conjungere nesciant.

Verum ut tandem dicam, id quod res exigit, neque a Theologiæ, neque Philosophiæ, neque Jurisprudentiæ, neque Medicinæ professoribus, Artibus Mathematicis, aut plerisque eorum, adeo invisæ Astrologiæ quidpiam impendet periculi. Siquidem maxima pars eorum, præsertim ij, qui vehementius has insectantur, eas quam maxime ignorant, nec in tam sacra abdita unquam ingressi sunt. Neque enim judicium de artibus ex eorum opinione sumendum est, qui eas ignorant. Nam ut est in vsitato proverbio: Nec sutor ultra crepidam, et Ardeam auem ob id vocis strepitu aquas culpare aiunt, quia nare non didicerit: est quidem quorundam præstantiorum ingeniorum hic mos, ut, cum in nonnullis cognitionem quandam |uel experientiam assecuti fuerint, atque ob id autoritatem apud quosdam promeriti, ut etiam de alijs rebus non intellectis, et ne quidem per transennam inspectis, judicium sibi arrogent. Quod quam temerarium sit, norunt illi, qui hæc, et rectius intelligunt, et in ijs verum a falso, partim diutino studio, partim crebra exercitatione discernere norunt. Verum illi hisce artibus, et ei, de quâ locuti sumus, Astrologiæ præ cœteris periculosi sunt hostes, qui in ijs aliquandiu, nec obiter versati sunt, et postea desciscentes, eas oppugnant: qualis fuit superiori æuo Illustris ille Italorum Philosophus |in plurimis disciplinis ad miraculum eruditus Picus Comes Mirandulæ, qui ab ineunte ætate, uti in alijs Mathematicis scientijs ingeniose versatus erat, sic etiam Astrologiæ, prout communiter tradebatur, Apotelesmata et præceptiones non perfunctorie calluerat. Tandem uero, siue ob superstitiones et falsitates quorundam pseudastrologorum, siue odio nonnullorum (uti putatur), qui ipsius coætanei erant, et non placentia ipsi prædixerant, magnum volumen in tredecim libros digestum contra Astrologiam vibrauit: in quo tamen, non tam artem ipsam, et huius solidiora molimina quatit, quam Astrologorum imperitorum supervacaneas et frivolas Nænias prodit, quas nemo secretiori et veriori Astrologiæ addictus unquam probarit. Si sic agere liceat, et ob id artes culpandæ sint, quoniam illi, qui eas profitentur, uel minus periti fuerint, uel illis forte abutantur, iam nihil certi et solidi restabit, vel in Theologiæ, vel Jurisprudentiæ, vel Medicinæ, uel totius denique Philosophiæ tractatione: imo in omnibus his ita ferme comparatum est, ut quæ ab hominibus de ijs communiter tradita atque recepta sunt, quam minimi sint ponderis: illa uero, quæ veritatis nucleum attingant, paucissimis nota in abscondito lateant. Quin et eo licentiæ devenit dictus Comes Mirandulanus, ut non solum Astrologica (quæ cum Physica et Mantica sint, atque pro subiectæ materiæ fluxibilitate varie alterari queant, facile in controuersiam veniunt), sed et Astronomica, adeoque mutationem maximæ obliquitatis Ecclipticæ a veterum temporibus hucusque factam in dubium vocare non sit veritus: cum tamen ea tam ab Hipparcho quam Ptolomæo maiori præcisione, quam fert sexagesima vnius gradus portio, consentiente indagine, denotata sit, nostro autem tempore omnino tertiâ gradus parte minor quam illorum inventio deprehendatur. Nec in re tam perspicua, et obseruationi facile patente temere movenda erat hæsitatio. Quid igitur de cœteris, sensibus non adeo obuijs, |nec ita demonstrabilibus statuendum erit, et quam in his fidem ejus merebuntur contradictiones, siquæ ipsam artem, non autem ejus abusum attigerint? Quin etsi indubitatum fuerit, id quod in Italorum quorundam scriptis reperitur, non opus erit, huius Pici contra Astrologos argumentationes aliunde, quam ex proprio in ipsum edito experimento, refellere: vtut Lucius Belantius, erudito volumine contra ipsius obiectiones vicissim edito, id admodum solerter præstiterit. Aiunt enim pro certo Italici quidam scriptores, inter quos est Lucas Gauricus, Episcopus Geoponensis appellatus, et ob Astrologiæ professionem clarus, eidem Pico tres præstantes in Italia Astrologos annum ætatis 33 fatalem, ex directione Horoscopi ipsius Aphetæ ad corpus ♂ anaretæ [prædixerant]: quod et in Genetliaco ipsius Themate (modo id quod circumfertur, verum sit) satis quadrat. Et quamuis idem Picus hanc prædictionem amoliri, atque irritam reddere, quantum in ipso |erat, laborarit, adeo ut se in cænobium quoddam circa idem ætatis tempus abdidisse dicatur, nihilominus eodem anno, quo prædictum fuerat, fatis concessit, ut sic in proprio corpore, adeoque vitâ ipsâ Astrologiæ certitudinem expertus fuerit, quam ingenio et calamo labefactare nitebatur. Plurima ejusmodi exempla in promptu sunt, ubi prædictiones solertium et crebrâ experientiâ informatorum Astrologorum prædictiones non irritos habuere euentus: licet non diffitear, quam plurimos etiam, qui se pro talibus venditant, imo crebrius quam cœteros, falsa pro veris vaticinari: quod tamen non Arti tam abstrusæ, et si rite exerceatur, atque intra suos terminos cohibeatur, non ita vitiosæ, atque communiter habetur, imputandum merito venit, sed potius ijs, qui ea non rite et circumspecte vtuntur. Imo addam, et pro his, qui nonnunquam aberrant (ne id arti tribuatur), quiddam, quod Paradoxicum forte haberi possit: eos, qui semel atque iterum, uel aliquoties certi aliquid, quoad temporum et euentuum circumstantias, ita ut hinc, et non aliunde id prævisum et euenisse constet, prædixerint, plus probare, Astrologiam non parum veritatis habere, quam si illi ipsi, vel etiam alij multo sæpius falsa rursus vaticinati fuerint: veluti (ut exemplo quodam id palam reddamus), si quis Medicinam exercens in morbi certo quodam genere rata quædam habuerit experimenta, quæ illi malo ut plurimum |succurrant, in alijs uero nihil eiusmodi ita certo compererit, et nihilominus quosuis morbos ad se delatos curare præsumserit, is cer[te] dum id genus, in quo euidens aliquod medicamentum, indubitat[â] experientiâ comprobatum, applicando pro majori parte profligat, Medicinæ aliquam Artem esse, eandemque veracem, plus probat, qua[m] si in alijs affectibus, vbi remedia per ignorantiam adhibet et [lon]ge sæpius fallatur, eandem vituperio exponit. Verum enimuero hæc et multo plura, quæ pro Astrologiâ contra eius oppugnatores defensionis caussa adferri possunt, non est, quod quispiam existimet, me propterea in medium protulisse, quod huic vati[ci]natrici præ cœteris philosophiæ partibus plurimum tribuam, au[t] eam studiosis Adolescentibus impensius commendatam velim, sed quia illa præ cœteris Mathematum membris (nam et hæc ob Astronomiæ, unde dependet, affinitatem, utut pro maiori parte physica sit, referenda venit) ab eruditis alias viris maxime in dubium vocetur, atque illi ferme ubique contradicatur, eius patrocinium aliquatenus suscipiendum existimaui, prout etiam superius innuj. Neque etiam sentio, hanc esse ex ijs artibus, quæ publice doceri debeant, atque omnibus sine discrimine communicari, sed potius cum delectu quodam ingeniorum sobrie et parce administrandam censeo. |Neque enim nos nimis curiosos esse oportet in ijs præsertim doctrinis, quæ demonstrationi ratæ minus patent, sed inextricabiles anfractus et Labyrintos subinde insinuant ne|que nimis alte sapiendo veri bonique naufragium faciamus. Quare circumspecte admodum et moderate talia sunt tractanda. Atque hoc de proposita materia in præsentiarum dixisse sufficiat.