af Tycho Brahe (1574)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1913)   Tekst og udgave
forrige næste

| HÆC POST ORATIONEM SUBIUNGENDA.

INTEREA dum sic perorarem integra hora, omnium qui aderant in me intentis oculis, accidit, ut cum ad illum locum uenissem, ubi Theologorum argumenta contra Astrologos diluo, omnes studiosi conuersa facie in eruditissimum illum et de literis præclare meritum D. Nicolaum Hemmingium, qui una aderat, tanquam cœterorum Professorum antesignanus, ipsum intuerentur. Is uero, quod conscius esset, se eiuscemodi argumenta ijsdem studiosis contra Astrologiam dictasse, et postmodum Commentarijs suis ad Paulinas epistolas inserta publicasse, quæ tamen pro maiori parte e Caluini libello contra Astrologos desumta videntur, baretrum, quod in capite habuit, aliquantulum subridendo subduxit, utut ego neminem nominarem, sed saltem in genere dicerem, talia obicere Theologiæ Professores.

Existimo autem ipsius et aliorum argumentis in hac oratiuncula satis obuiatum esse, et quantum ad Caluini eruditum alias libellum attinet, quem contra Astrologos uibrauit, is non tam contra eos, quam pro illis facit, uel ipso autore, alias satis perspicaci et ingenioso, ignorante. Dum enim fatetur, sidera in aërem quidem elementarem influere, atque eius impressiones mouere atque alterare, necessarium etiam erit, homines huic influentiæ esse obnoxios, siquidem ex aëre, quem omni momento hauriunt, plus uiuant, quam cibo uel potu, sicque una cœlestium energian tacite imbibant: imo et quotidiana aëris mutatione utplurimum afficiantur, ideoque in trito est uersiculo:

Turbida turbatos facit aura serena serenos.

Addidit is et hoc, quo ad genethliacas prædictiones se concedere, in complexiones et crases hominum Astra operari, non autem in euentus subsequentes. At quid hoc est dicere? Certe si complexiones et humores alterant in hominibus, etiam effectis inde prouenientibus occasionem dant. Sic Melancholici ex Saturno atrabilarij sunt, et tristitiæ, inuidiæ atque subdolis machinationibus obnoxij: Sanguinarij |econtra ex Joue et Venere hilares, aperti et benigni: Colerici et flaua bile abundantes ex Marte sunt iracundi, impetuosi et pugnaces: Phlegmatici secundum Lunam sunt torpidi, somnolenti et pigri. Quamuis hæc uarie transplantentur atque misceantur, ita ut uix unum aliquod indiuiduum alicui solummodo ex his sit obnoxium, sed ut plurimum de singulis mix|tim participet, idque quo ad maius uel minus, et pro temporis aliorumque accidentium ratione multifaria. Si itaque eiuscemodi complexionibus homines ex astris tinguntur, uti concessit Caluinus, subsequens erit talium complexionum fructus etiam inde prouenire: quales sunt illi, ut breuiter dicam, qui ex tristitia, inuidia, maleuolentia, iracundia, effrena hilaritate, luxuria, tarditate, segnitie, atque his similibus proueniunt. Qui quales sint, communis usus et hominum conuersatio ostendit. De cœteris euentibus, quæ extra hominem sunt, uti de accidentijs in uita ex improuiso contingentibus, deque coniugio et liberis, amicis uel inimicis, conuersatione atque his similibus, ipsi Astrologi obiter saltem ac timide pronunciant, eo quod hæc atque eius generis plura extra hominem sint, ipsiusque arbitrio pro maiori parte subiecta. Vnde etiam non usque adeo male, licet non omnino uere uulgo dicitur, Quemlibet esse suæ fortunæ fabrum. Sed de his non est ulterius huius loci disserere. Sufficiant ista, donec commodior detur occasio.

Finita uero hac, quam tunc habui oratione, cum ex dicto loco discedendo me in hospitium reciperem, unaque dictus Magnificus Dominus Legatus Gallicus, cum Academiæ Professoribus, me beneuolentiæ causa deduceret, accidit, ut inter eundum quidam eorum Jurisprudentiæ prosessorem agens, Albertus Knopperus, vir alias eximius et apertus, sic inferret ad me uerba conuertens: Cum audiuissem te, et contra Philosophos et Medicos, tum quoque Theologiæ professores disserentem, atque ipsorum obiectiones contra uestram artem refellentem, ualde timui, ne et nos Jurisconsultos aggredereris, adeo ut præ anxietate sudarem; erat enim etiam admodum corpulentus |(siue iocose siue serio id referens) male nobis conscius de titulo illo in Pandectis, qui inscribitur Contra maleficos et Mathematicos. Cui ego mox subridendo obuiabam: Equidem non ignarus fui, uos tam insulsum istic assignasse titulum, siquidem olim Lipsiæ operam dare uestræ Jurisprudentiæ ex parentum uoluntate cogebar. At malui id silentio præterire, siquidem nihil aliud haberem, quod contra hæc inferrem, quam hoc, quod illi, qui Jurisprudentiam iactitant, non rectius norint discernere inter Mathematicos et Maleficos, quam quod eos sub uno nomine et titulo comprehendant, illorum ignorantiæ tribuendum est, atque per hanc excusandum. Nam quod in glossa alicubi addiderunt, huius forte inscitiæ admoniti, hanc distinctionem:

Scire docet Mathesis, dat diuinare Mathesis,

æque prodit eorum in græca lingua imperitiam, atque in Mathesi stupiditatem, ut ob id non citra rem dixerit uester Accursius: Græca sunt, legi non possunt. Is autem, ut erat homo ingenuus, hæc omnia candide et iocose accipiebat. Ipse uero Magnificus Dominus Legatus cum me |diligenter rogasset, ut ipsi in prandio adesse uellem, atque clarissimum illum Hemmingium aliosque ex Doctoribus eodem nomine coram orasset, non uolui ipsius petitioni refragari. Sed ipsum mox in prandio accedens, ubi etiam dictus Hemmingius cum quibusdam ex præcipuis Doctoribus et Professoribus aderat, tunc quæ in oratione illa prolata essent, ulterius inter nos conuiuali sermone uentilabantur. Præstantissimus uero ille Danzæus, ut erat suaui et alacri ingenio præditus, iocose Hemmingium et me committere uolens, sic proponebat: Tycho hodie in oratione sua non saltem ali[as] facultates, sed et Theologiam profitentes aggressus est, quod hi Astrologiæ minus tribuant, tanquam Theologiæ contrarianti. Nam et ipse Danzæus tacite Astrologicis prædictionibus, præsertim Genethliacis, minus fauebat, utut is in adolescentia hoc etiam studium excoluerat, atque magnum in eo profectum fecerat, ita ut multa uero euentu |hinc in priuatis personis prædicere potuerat, quemadmodum ipsemet mihi hoc retulit, sed a Caluino nimis hic rigido Aristarcho deterritus, hoc exercitium reliquit. Putabat uero etiam is, Astrologicas prædictiones Euangelicæ doctrinæ refragari. At ego respondere solebam: Nihil inde esse periculi, si sobrie et circumspecte tractentur, nec ultra metas exorbitent, atque in superstitionem prolabantur, sed multo plus damni traxisse ab ijs, qui fatis politicis pro arbitrio præesse uoluerunt. Cum itaque Hemmingius audiuisset, Danzæum ista in memoriam reuocare, putans se, quod et res erat, peti, statim subiunxit, se meæ declarationi non admodum reluctari, siquidem Deum liberrime agere, secundis causis non astrictum, nequaquam inficiarer, nec etiam homini liberum adimerem arbitrium per Astrorum influentias. His duobus stantibus, cœtera tolerari possint. Atqui ego in hunc modum respondi: Deum liberrime agere nullis creaturis obnoxium, nemo Astrologorum etiam inter Ethnicos, nisi plane atheus et Epicureus, unquam inficiatus est. Arbitrium uero et mentem hominis non solum Astris non subdj, sed et super hæc exaltari atque in ea dominari posse, præsertim si diuinitus iuuetur, ego pro concesso et confesso semper habui: Sicque inter nos conuenit.

Sequenti uero die, eadem qua antea hora, prælectionem inchoauj, præmissa quadam extemporanea præfatiuncula pro ingressu, qua quid proponere ac docere uellem, generaliori indicatione innuebam, nempe quod doctrinam secundorum mobilium illis quo ad principaliora compendiose essem expositurus iuxta Copernici mentem et numeros, reducendo tamen omnia ad stabilitatem terræ, quam is triplici cieri motu finxerat, idque circa Fixas stellas, et duo mundi luminaria, Solem atque Lunam, primo facturum et hypotheses eorundem declaraturum, atque tam geometrice per triangulos, quam arithmelice in numeros iuxta Canones Prutenicos Coperniceo nitentes fundamento resolutu|[rum]: |quod si postea ocium et commoditas superesset, me idem in quinque reliquis Planetis præstiturum. Curaueram autem coëmi proprio ære aliquot exemplaria tabularum Prutenicarum, quæ inter studiosos, præsertim eos, qui tenuioris essent fortunæ, distribui mandaui, ne illis Canones, quibus uterentur, deessent. Vbi uero Luminarium hypotheses absolueram, incumbebat mihi iter quoddam in Germaniam, quare circa Brumam istuc traijciens prælectionem ulterius continuare intermisi. Indicaui nihilominus generali quadam expositione, quomodo in reliquis Planetis hæc ipsa etiam essent intelligenda, et qua ratione illorum apparentiæ ad terræ stabilitatem, manentibus Copernici numeris, adaptari possent, insinuauj, idque aliter quam a Peucero et Dasipodio hoc frustra factitantibus in libello quodam nuper de ea re edito præstitum esset. Illi enim Copernici calculum hypothesibus Ptolemaicis atque Alphonsinis inconuenienter applicarunt.

Et quoniam haud ingratum forte futurum sit, si Astronomiæ studiosis ea ipsa, quæ tunc prælegi, atque ob ..... simul indicaui, hic communicauero, subiungam ....., quid ex ijs inter chartas meas adhuc reperire ....., et quæ memoria non effugerunt, ut sic ad Cop... ...ctionem promptius inuitentur stud..... Ptolemeo coniungant, atque apud ip..... ...gogen hinc deductas maneant, m... ..... Dulcius ex ipso fonte bibuntur .....