Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISSIMO, ET VIRTVTE, SAPIENTIA, INGENIOSA ERVDITAQVE DOCTRINA CLARISSIMO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP, EQUITI DANO, MATHEMATICORUM NOSTRO SECULO OMNIUM PRÆSTANTISSIMO, ETC. DOMINO SUO CUM OBSERUANTIA COLENDO. S. P.

SI, vt OVIDIVS canit, Carmina proueniunt animo deducta sereno, Nobilissime Excellentissimeque Domine TYCHO, multo magis profundissimæ et subtilissimæ Mathematicæ Disputationes, quæ cum Carminum exaratione non sunt comparandæ, animum a perturbationibus liberrimum requirent. Non igitur rem aut a nostra amicitia alienam, aut excusatione omni, vt tu arguere videris, indignam commisissem, si responsione supersedissem. Qui enim maiores cruciatus aut dolores excogitari possunt, quam ego in Podagra iam vltra biennium, et in Calculo, hâc Hyeme, grauissimis omnium morbis, sustineo? Qui morbi hâc Hyeme alternatim me inuadentes, corpus meum tam debilitarunt, mentemque pene de statu suo præcipitarunt, vt ne literam quidem potuerim fere exarare. Superiore autem æstate, quanquam præter Podagram, languores continuos, et ab omni labore horrores in me depræhenderem, nesciebam tamen, qualem morbum mihi essent apportaturæ et inflicturæ insolitæ illæ lassitudines: Quod mihi iam acerbissimis doloribus et cruciatibus satis innotuit. Spiritus enim Podagricus (ita enim iam libet eum appellare) in tantam malitiam in me excreuit, vt non tantum vias vrinarias, et renes, verum etiam venas mesaraicas arenâ rubeâ, et tartaro arctissime constiparit, adeo vt quamprimum comederim aut biberim, propter nutrimenti a naturâ attracti inhibitionem, et vrinæ expulsionem, vehementissimos cruciatus et in mesaraicis, et in vijs vrinarijs, instar dolorum cholicorum sentiam, cibumque assumtum retinere in ventriculo propter nauseam et vomitum nequeam. Et extant in me non obscura signa, quæ eundem Spiritum in alijs quoque membris idem tentare non obscure arguunt. Tentaui Medicinam Galenicam, me curante eruditissimo Dn. Doct. BVTTERO, Medico Illustrissimi Principis nostri; verum sine omni successu. Cum ea vrinam pellere voluit, obstante tartaro, in vijs vrinarijs ante vesicam, vehementissimos cruciatus sustinui. Quid balnea quoque et insessiones possint, facile intelligis, cum propter Podagram pedes ipsis immittere prohibear; extremis autem membris non calefactis, intermedia vix debito modo calefiant. Quanquam herbarum virtutes licet tartarum fortassis frangere possint, in aquam tamen eum dissoluere non possunt; quod hîc omnino necessarium est, si aut in intestina regurgitare, aut per vesicam abire transudando debeat, morbusque radicitus curari. Num etiam hæc tanta spiritus Podagrici malitia possit ex fecibus Salem Petræ in me generare, eumque ad extremum gradum subtilitatis continuâ sublimatione perducere, adeoque mihi in momento vitam eripere, tibi expendendum relinquo, qui facile intelligis, quid notem. Hic enim Spiritus, cum fixæ, vt scis, sit Naturæ; reliqui autem Spiritus meliores, qui huius malitiam retundere possunt, sint volatiles, et per cogitationum intentiones, quibus me exuere nequeo, quotidie absumantur, an non in immensum virtutem suam augere, et tandem sibi solum totum imperium assumere, a nullo impeditus, poterit? Proinde ad sola Diuina merito me totum conuerterem, omissis Philosophicis, quanquam et hæc Diuina sint. Attamen cum iam qualemqualem cruciatuum remissionem quodammodo sentiam, pro Amore in te meo, qui certe vulgaris non est, et pro nostra Amicitia intermittere non potui, quin aliquid saltem, quod mihi in his meis ærumnis in mentem venire possit, ad tuas Disputationes iam seorsim in Charta ad me missas, responderem.

Quod igitur COPERNICVM de triplici motu Terræ impugnando, priore loco de diurno motu affers; si Terra 24. horis circumuolui fingatur, fieri non posse, vt globus plumbeus ex altissima turri demissus, punctum Terræ infra se positum, perpendiculariter ad amussim contingat; cum illud propter velocissimum Terræ motum, sese necessario interea subducat, globumque plumbeum post se relinquat: Hoc satis a COPERNICO enodatum et dissolutum est. Cadentium enim, et ascendentium, vt ipse ait, duplicem fateamur esse motum oportet Mundi comparatione, et omnino compositum ex recto, et circulari: Quandoquidem quæ pondere suo deprimuntur, cum sint maxime terrea, non dubium, quin eandem seruent partes Naturam, quam suum totum. Id quod tibi multo minus dubium esse debet, cum tu ex meliore Philosophia scias, quod Natura Naturâ delectetur, Naturaque Naturam retineat. Si corporibus illis sui motus scientia est naturalis, vt tu vis, erit ea etiam partibus. Quemadmodum enim in alijs rebus naturalibus, verbi causa, partes Auri retinent Naturam totius, nec eo modo separatæ a toto id, quod a Natura ipsis peculiariter et specifice insitum erat, abijciunt: Ita et in his corporibus, quæ motum, vt tu non inepte vis, naturalem habent, partes primariam hanc insitam sibi prærogatiuam, et præcipuam ac specificam dignitatem non abijcient. Sed quid de casu rerum grauium solicitus es, cum omnia, quæ in superficie Terræ libera et a toto separata iacent, quinimo ipsa Turris, ex qua Globus plumbeus dimitteretur, ipsaque ædificia ruerent, atque a Terræ motu relinquerentur necesse esset, si partes non retinerent motum totius: quod quam sit contra Naturæ Sapientiam, nemo non videt. Quod autem de Supputationibus affers, Terram ea ratione in vno secundo temporis scrupulo reuolui debere in borealioribus ibi plagis sesquicentum passus maiores proxime: Quæso vtrum censebitur credibilius et sapientiæ Naturæ, quæ semper per pauciora agit, conuenientius: an vt sesquicentum passus, an vero vt tot millia non passuum, sed milliarium Germanicorum in vno secundo temporis scrupulo conficiat? et quidem sub eodem effectu et fine? An non id vehementissime cum dicta Naturæ sapientia, qua semper pauciora et breuiora eligit, pugnabit, si assumto cœli motu per omnium Stellarum et Planetarum diuersos, vehementissimos, menteque humana incomprehensibiles atque etiam innumerabiles cursus efficere cogetur, quod poterat in vno facilime præstare? An non et hoc, quod ea ratione Planetis duplex et Ubi ipsi contrarius inesset centri motus? Nescio etiam, an fixa Sidera in tanta motus pernicitate, tam constanter suas ab inuicem distantias custodire possent. Sed sexcenta eiuscemodi proferri possent, quæ satis conuincunt, motum diurnum in nullo alio corpore quam in terra quærendum esse.

Ad annuum autem motum quod attinet, cur mihi non verisimile videatur, spatium a Sole ad Saturnum tot vicibus contineri intra Saturnum et affixarum Stellarum remotionem? aut quid absurdi sequitur, si Stella tertiæ Magnitudinis æquat totum orbem annuum? An id aut cum voluntate diuina pugnat, aut diuinæ Naturæ impossibile est, aut infinitæ Naturæ non competit? Hæc demonstranda omnino tibi sunt, si absurdi quid hinc colligere volueris. Non tam facile absurditatis argui possunt, quæ vulgo absurda primâ fronte videntur, sed longe maior est diuina Sapientia et Maiestas. Et quantumcunque etiam Mundi Vastitatem, et Magnitudinem concedas, nullam tamen proportionem ad infinitum Creatorem habebit. Quo maior Rex, eo maius et amplius palatium decere putat suam Maiestatem. Quid cogitabis de DEO?

In tertio vero terræ motu, cur axis terræ non annuatim reflecteretur, vt quiescere nihilominus appareret? aut cur non axem et centrum duplici diuersoque motu agitari detur? Si terra impacta esset duro aliquo orbi et ab eo circumferretur, hæc fortassis locum habere possent. At cum terra liberrime in aëre pendeat, cur non, si centrum promoueatur, axis nihilominus super eodem centro possit nutare eo, quo Natura velit? Centrum enim semper in axe est, et est quasi Polus, vt ita dicam, reflexionis axis, nec vna reflectitur, sed respectu reflexionis est immotum. At hæc axis reflexio facilius intelligitur, si per idem terræ centrum etiam ducatur axis Zodiaci, vero Zodiaci axi parallelus, qui in immensitate Sphæræ cum vero axe idem videbitur, circa quem videbitur axis terræ reflecti, non quidem ad Angulos rectos, sed ad tantum Angulum, quanta est Zodiaci obliquitas. Scio hoc in loco COPERNICVM esse admodum obscurum, nec facile perceptibilem. Sed hæc alio modo longe facilius possunt explicari, nec opus est triplici terræ motu, sed sufficiunt diurnus, et annuus. Nec axis terræ reuera reflectitur, siquidem manet semper idem Angulus intersectionis planorum Eclipticæ et Æquatoris, axisque terræ motu annuo ita circumducitur, vt semper paralleliter versus eandem mundi partem spectet, adeoque propter euanescentiam orbis annui in immensitate Sphæræ ad vnum et idem punctum videatur semper collimare: Ex quibus, superueniente motu diurno, reflexio, tanquam effectus resultare videtur. Sed hæc fusius et enucleatius DEO dante, inuenies in secundo libro nostrarum Obseruationum, vbi de præcessione æquinoctiorum agemus. Librationem quoque licet in cursu Mercurij non probem, tamen eiusmodi esse video, vt in planis circulorum sese variantibus, naturalior motus excogitari non possit. Sed horum omnium explicatio nimis obscure a COPERNICO proposita est, et effectus cum causa sine distinctione ita confusus, vt quid velit, non facile a quoquam intelligatur. Sed plus intendo mentem, quam valetudo mea patitur. Alibi hæc fusius habebis. Cometam eadem die, quâ tu, vidi, et Illustrissimo Principi nostro ostendi, qui apud me commorabatur, donec Horizontem subiret. Obseruaui eum, quantum in hac mea valetudine potui: quarum qualiumcunque obseruationum copiam seu exemplar ad te mitto, vt ipse inde motum et congruentiam cum tuis eruas.

Hæc igitur hac vice tibi sufficiant in his meis ærumnis, quæ quantæ sint, facili potes assequi coniectura ex eo, quod iam in flore ætatis constitutus, eiusmodi morbos sustineam. Desidero Oleum Vitrioli rubicundissimum illud et fragrantissimum, itemque Oleum Tartari, non quidem communis, sed singulariter per singulare mysterium indagati, vt te sine dubio non fugit, aliasque insuper extractiones et solutiones. Pro quibus si fortassis nuncium ad te ablegauero (Hîc enim, vt et vix in alijs Germaniæ locis, iustam eorum præparationem, nancisci nequeo) non dubito, quin pro nostrâ Amicitiâ mihi ea sis communicaturus, salutique meæ pro virili consulturus: Aut occasione oblatâ, ipse in posterum, pro Disputationibus Medicamenta mitte, quorum ratio iam merito potior est. Sed de tua in me beneuolentia non dubito.

Vale mi Nobiliss. Dn. TYCHO.
T. T. CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS.