Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE NON TANTUM GENERIS, SED ET GENIJ ATQUE INGENIJ VIRO INPRIMIS CONSPICUO DOMINO OLIGERO ROSÆKRANTZIO DE ROSENHOLM, CONSANGVINEO, AFFINI ET AMICO INTIMO.

S. P.

DEDI ad te literas, Nobilissime et Præstantissime Domine OLIGERE, Cognate et Amice charissime, ac tuis respondi, priusquam Rostochio discederem; quas etiam tibi redditas, utut is, quem isthuc ablegavi, reversus nondum sit, nihil ambigo. Nunc vero, cum amanuensem meum cum Presbytero isthuc remeante ad vos mittere decrevissem, denuo te pro necessitudine nostra meis compellandum, et de statu meo brevibus edocendum censui. Scias itaque me ob luem Epidemicam Rostochij ingravescentem in Holsatiam a Nobilissimo viro, Domino HENRICO RANZOVIO literis perbenigne evocatum discessisse, qui aliquot Arcium suarum optione mihi data, quam vellem ex ijs, inhabitandam concessit, ac pluribus etiamnum beneficijs me sibi devincire non cessat. Elegi autem præ cæteris mihi oblatis Wandesburgum, dimidio saltem miliari Hamburgo remotum, eo quod egregia ibi commoditas suppeteret, et vicina civitas, unde in omnes ferme Europæ partes frequens internuncius offertur, necessaria omnia procurandi oportunitatem sufficientem concederet. Ubi studijs consuetis more solito gnaviter incumbo, et a præstantibus ac Eruditis hinc inde viris in maiore, quam ipsemet desidero, et unquam in Patria factum, pretio et honore habeor. Et si non consulto hîc in vicinijs Daniæ subsistere voluissem, conditiones iam antea fuissem nactus, quales Patria vix largiretur; quas etiam me, quam primum lubuerit, ex divina providentia assecuturum, nihil addubito; ut hanc rerum nostrarum mutationem neutiquam doleam, sed Deum ob id mihi isthæc evenire permisisse confidam, quo meliorem in Germania aut alibi locorum fortunam largiretur. Quod autem tam diu in propinquo moratus sum, hinc factum, ut responsum ad literas Illmi Ducis ULDARICI, meo nomine ad Sermum Regem nostrum perscriptas, quibus etiam meæ adiunctæ erant, expectarem. Neque enim longius discedendum, aut apud alios Magnates quidpiam tentandum duxi, antequam responsione accepta, qualis etiamnum esset in me et mea studia animus Regis, comperirem. Cum vero his ipsis diebus hanc adeptus sim, qualem ob quorundam in me malevolentiam recepturum prævidebam (licet non adeo asperam et immeritam) id quod tam diu premebam, iam efficere, nihil restat obstaculi. Daboque operam, favente Numine, ut nemini isthic sim amplius mea præsentia molestus.

Relatum mihi est te fratris mei AXILLI filiam SOPHIAM in uxorem ducturum. Quod equidem lubentissime inaudivi, atque in hoc coniugio omnia vobis quam faustissima et precor et auguror. Et licet meo iudicio nihil rectius facere potueris, quam ut uxore ducta te ab Aulicis compedibus liberares, cum alios tolerabiliores et minus ingratos futuros spes sit (siquidem per viam universæ carnis eundum est) videris nihilominus, ne per hanc SOPHIAM terrigenam sublimiorem quandam ac Philosophicam, Diam illam, et mentem a terrenis caducisque ad longe altiora tollentem, atque immortalitati consecrantem negligas. Solet enim in his fieri id quod præcinebat OVIDIUS: Successore novo pellitur omnis amor. At cum et illa, quatenus fert sexus, Philosophica futura sit, ac Amitam SOPHIAM, quoad datur, haud degenerans imitatura, sociam altioris alicuius, quam vulgus capit, SOPHIÆ potius quam obstaculum fore, præsagio et opto.

Plura rerum mearum, temporis angustia præpedito mihi nunc scribere non datur; ex sorore SOPHIA, tibi etiam amica, tum quoque communi Amico Domino Doctore NICOLAO CRAGIO cognosces. Quæ vero me concernentia, mi OLIGERE, nosti, fideliter (uti tibi confido) indica, a me tacite habenda: nec invidos osores ac detrectatores meos verearis. Quos et te haud extimescere, omnino mihi persuadeo. Ego iam pridem illorum malevolentiam superare et negligere didici. Vale mi optime OLIGERE, meque quod facis mutuo amare perge.

Tuus ex intimis
TYCHO BRAHE,
manu propria.