Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD DANIELEM CRAMERUM.

S.

RESCRIPSI tibi, clarissime et eruditissime Domine Doctor CRAMERE, paulo antequam Witeberga discederem, quas te accepisse reor. De meis autem rebus, postquam inde abiens in Bohemiam ex clementissimo mandato et evocatione augustissimi Imperatoris me contulerim, quia nimis longum foret hîc sigillatim omnia enarrare, iussi describi exemplum nuperarum ad OLIGERUM ROSÆKRANTZIUM nostrum a me datarum, quæ historiolam quandam eorum, quæ mihi hîc evenerunt, continent, cuius te facio participem. Inde per circumstantias omnia hauries; cum enim tam arcta sit inter OLIGERUM et te amicitia, is, quod descriptum suarum literarum tibi communicem (secretum tamen habendum, nec nisi secretis amicis ostendendum) minime ægre laturus est. Quare de meis negotijs nihil hîc addo, solummodo Deo immortali gratias ago. Agasque tu et omnes pij probique mecum, quod omnia bene et ex voto successerint.

Cæterum est aliud te non minima ex parte concernens, quod te non cælandum duxi. Cum Witebergæ essem, accesserat eo Danus quidam studiosus mihi familiariter notus, BARTOLDUS IVARI MULÆUS dictus, qui cum Barone quodam Svetico STENONE BIELCHE meo consanguineo accesserat, cumque per aliquot dies ibi mecum conversarentur, accidit, ut STENO ille DUNCANI Scoti mentionem faceret, ambo enim illi Helmstadij studiorum caussa, unde etiam venerant, aliquamdiu fuere. Ego mox subijciens plagium eius in me eidem Baroni, præsente BARTHOLDO illo, aperui, cumque miraretur et quasi subhæsitaret, produxi tuas litteras ad OLIGERUM ROSÆKRANTZIUM prolixe ea de re scriptas ijsque legendas dedi. Nescio vero quî factum sit, quod, dum in alterum diem eas secum servaret Danicus ille studiosus, sibiipsi exemplum inde tacite exaravit, quod, cum Helmstadium venisset, Scotulo isti monstravit. Quomodo autem is acceperit, ex ipsius BARTOLDI literis, quas ante paucos dies nactus sum, verbotenus referam. »Deinde quoad Doctoris CRAMERI literas, eas DUNCANO exhibui, reticens tamen unde perceperim. Ibi homo cœpit impietatem miselli asini (sic enim criminabatur) adeo culpare, ut eundem ingratissimum erga præceptorem cuculum vocitaret, simulque se Magnif. tuæ excusans, meque ad ordinem lectionum, quem hisce adiunxi, remittens, ubi honestissimam vestri mentionem fecisse gloriabatur«. Hæc ille. Quæ vero insinuat de ordine prælectionum impresso unâque transmisso, e quibus isthic verbis DUNCANUS se purgare præsumit, ea sub titulo Philosophicarum prælectionum sic habent: »DUNCANUS LIDDELIUS Scotus D. publice proponit doctrinam sinuum et triangulorum, qua absoluta, theorias Planetarum, secundum hypothesin PTOLEMÆI et COPERNICI et illam mundani systematis hypothesin, quam describit TYCHO BRAHE lib. 2 de æthereis Phænomenis.« Ista iste, egregia sane et honestissima de me mentio, imo vulpeculæ potius dolus; cum enim sibi conscius sit, se meas hypotheses sibi apud alios clam venditasse, et sic plagium commisisse, cum publice non audeat idem facere, neque meas esse fateri vult, ne contradicat ijs, quæ prius commentus est, ideoque generaliter et astute loquendo, dicit saltem eas hypotheses, quas ego libro illo secundo describo; potest enim aliquis etiam ab alio inventa describere, nec ob id sua esse. Eadem vafritie usus est in thematibus quibusdam anno 95 Helmstadij editis, ubi inter Parerga Mathematica (sic enim vocat et recte, nam vere Parerga tractat, et de re inperspecta nugatur) propositione secunda sic habet: »Cum tres discrepantes hypotheses sint, quibus apparentiæ cœlestes solvuntur et explicantur, quarum una est PTOLEMÆI, altera COPERNICI, tertia est illa, cuius meminit TYCHO BRAHE lib. de Cometa anni 77, dubitatur, an aliqua ex his omnibus diversa dari possit, deinde quænam harum apparentijs magis congruat.« Vide quam sibi similis et hîc et istic, idque ob eandem, quam dixi, caussam; o! astutule et nasutule Scotule. At non satis recordatur, uti oportebat mendacem memorem esse. In intimatione, quam Decanus Facultatis Medicæ in Academia Iulia FRANCISCUS PARCOVIUS, sub quo LIDDELIUS in Doctorem promovit, ... hæc verba, se conscio et forte etiam præscribente, inserta esse, publiceque edita et affixa, quæ postquam LIDDELIJ mentionem, utinam tam veram quam pomposam, fecisset, sic proloquitur: »Quod enim ad Mathesin attinet, non solum in veterum hypothesi bene versatus est, sed et recentiorem laboriosam et operosam COPERNICI hypothesin optime novit«, in qua quicquid consecutus sum, ipsi debere me ingenue fateor. Quin et aliam novam hypothesin, quam publice et privatim docuit, licet alterius nomine usurpetur, adinvenit, cuius rei multi eius discipuli clarissimum ei dant testimonium. Sed addo descriptum totius intimationis; misissem impressum exemplar, sed cum unicum saltem habeam, eo carere nequeo. Annon ibi satis aperte proditur DUNCANUM mea inventa sibi arrogare? Neque enim excusare se potest, quod se inscio hæc a suo promotore ascripta sint; vel si sic, cur non inficiatus est atque se invito factum protestatus? cur se sic alienis plumis ornari cornicula ista passa est? Sed dispiciemus suo tempore Deo volente de his latius. Interea huius pusilli Scoti arrogantiam et insolentiam ex alto despiciemus. Si in viros cordatos et eruditos atque ipso longe meliores scurriliter debacchari et mea de caussa eos misellos asinos ingratissimosque cuculos vocitare, quod veritatem quæsiti non subticeant, perrexerit, efficiam ut publice plagij accusatus et convictus secundum ius luat, id est infamis fiat, nec amplius irritet crabrones. Tu interim pro te, quæ vera et iusta nosti, meditare atque consigna, et si lubuerit, in uno vel altero quaternione in publicum ede, tui meique defensionis gratia, ut habeat iste biliosus Scotulus, quod ipsum mordeat atque remordeat, si possit, donec illi occludatur os. Si Doctor NICOLAUS CRAGIUS, in Dania Historicus, quem nosti, velit aperte fateri, quæ hac de re novit, quod eum etiam libenter facturum spero, non longa erit disputatio, an LIDDELIUS istas hypotheses a me didicerit, an vero ego ab illo. Assidebat enim mensæ in arce olim Uraniburgica idem Doctor, cum hasce hypotheses LIDDELIO, cui nunquam tale quid antea, ne per somnium quidem, in mentem venerat, aperui. Quin et ipsi Doctori NICOLAO, ob sinceram inter nos amicitiam, iam diu antea designationem earundem hypothesium in patenti charta, prout a me sedulo expetierat, concesseram, uti ipsemet non invite fatebitur, et quod omnium maxime rem arguit, ipsæ Liddelianæ ad me datæ literæ ipsiusque manu scriptæ, fraudem et plagium eius testabuntur. de istulo nunc satis. Tu quid tui sit officij, facile absque me monitore nosti.

Carmina quædam in mei gratiam a varijs conscripta addam, si ea denuo exarare tempus permiserit, sin minus, habebis alias. Interea tu etiam aliqua ulterius pro tua arguta vena meditare, et Cæsaris in me atque atque ea quæ tracto studia clementissimam benignitatem collauda.

Vale atque brevi rescribe.