Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
IOANNES GEORGIUS HERWARTUS AB HOHENBURG AD TYCHONEM BRAHE.

INTELLEXI, Vir nobilissime atque Mathematicorum omnium facile Princeps, ex Agente rerum Serenissimi Principis mei in aulâ Cæsareâ, ALEX. PRENDTL, qui ad negotia sua quædam propria expedienda hâc transijt, literas illas, quas D. Doctori HELLER ad me dirigendas committis, præposito seu Magistro supremo equorum dispositorum Pragæ consignari. Cœterum novi et expertus sum eorum, quibus cura Postæ seu equorum dispositorum incumbit, negligentiam et desidiam, atque adeo oscitantiam quoque miram, ita ut literas aliô dirigendas aliorsum nonnunquam transmittant. Tenet itaque hæc res me admodum et forte plus nimio solicitum, ne forte ea, quæ ad me mittis, intereant. Quare rogo te etiam atque etiam, ut in posterum, si quid literarum ad me dederis, eas præfato Agenti rerum Principis mei, vel in absentia illius IOANNI MENHARDO S. Cæs. M. Consilij aulæ Imperialis Secretario Latino, qui aulam Imperatoris sequitur, quorum titulos his subscripsi, consignes; curabunt enim illi sedulo, ut sub coperto, uti vocant, Serenissimi mei Principis tuto ad me transferantur.

Novissime literas tuas pridie huius anni labentis datas unâ cum dono partis primæ Progymnasmatum restauratæ Astronomiæ (id quod gratitudinis ergo commemoro) accepi, nullas autem recentiores. Quod si interea temporis nullas ad me dederis, bene se res habet, et omni solicitudine vaco: si quas vero dederis, timeo, ne alicubi delitescant, et obsecro summopere, ut eas reiterari cures, et vel hac ratione solicitudinem alleves.

Atque hisce tibi officia et studia mea paratissima quæque polliceor.