Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ILLUSTRISSIMO ET GENEROSISSIMO VIRO DOMINO COSMO CONCINIO E COMITIBUS PENNÆ SERENISSIMI MAGNI DUCIS HETRURIÆ APUD SACRAM CÆSAREAM MAIESTATEM ORATORI MAGNIFICENTISSIMO DOMINO OBSERVANDISSIMO.

ILLUSTRISSIME ET HONORANDISSIME DOMINE.

SERENISSIMI Principis, Magni Ducis Hetruriæ, Clementissimas literas ab Illma Domne Vestra mihi favorabiliter missas, unâ cum proprijs suis, accepi, et magna inde affectus sum voluptate, cum quod Serma eius Celsitudo meis Clementissime respondere, ijsdemque benignissimo animo annuere non dedignata sit, tum etiam quod Illma Domo Vestra mihi tam benevole scripserit, et Sermi Principis sui voluntatem, ubi Pragæ adfuero, plenius mihi exponere haud degravetur. Adveniam itaque, auxiliante Deo, quamprimum nonnulla ad ædificia, quæ pro Instrumentis meis Astronomicis hîc debito modo disponendis, nunc parantur, pertinentia, adoravero; et observationes quasdam, quibus per instantes aliquot dies (neque enim alias intra annum eiuscemodi revertuntur) invigilandum, Cœlitus deduxero. Spero autem hæc, et quæcunque præterea me remorari poterint, intra 14 ad summum dies expediri posse, ut Ill Doi V, ab hisce curis liberatus, promptius adesse queam, et quæ nomine Sermi Principis sui mihi referenda habet, obsequentissimo animo percipere. Interim ut hanc morulam, pro consueta sua humanitate, candide accipiat, meque sibi commendatum habeat, officiosissime peto.

Deus Opt. Max. Illustrm D. V. diu florentem et incolumem conservet.
Illustrissæ Doni Sermiæ
Reverenter addictissimus
T. B.