Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
EXCELLENTISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO, DOMINO RAPHAELI CIAPARENIO, APUD ILLUSTRISSIMUM ORATOREM FLORENTINUMPRAGÆ DOMUS PRÆFECTO, DOMINO ET AMICO HONORANDO.

QUAS iussu Illmi et Magnifmi Oratoris Florentini ad me Excella Vra per certum tabellarium direxit literas, modo accepi, atque pro hoc mihi præstito officio plurimas eidem gratias habeo, relaturus, si quid unquam meâ opellâ præstari poterit, quod illi vicissim acceptum esse queat. Prædicavit mihi iam antea TENGNAGLIUS noster, qui ante mensem circiter in Patriam, Parentes suos invisurus, abijt, singularem Exæ V humanitatem et erga se benevolentiam, quam filio quoque meo, cum vobis adesset, præstitam, magni beneficij loco duco. Daboque operam, quantum in me est, ne se certasse priorem pœniteat, speroque nos, ubi Pragam advenero, ulterioris notitiæ atque amicitiæ fundamina coram posituros.

Interim et semper Exa Va quam optime valeat.