af Tycho Brahe (1598)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1923)   Tekst og udgave
forrige næste

||QVADRANS VOLUBILIS AZIMVTHALIS.

Illustration: Text:
FigurQuadrans volubilis azimuthalis
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

QVADRANTEM volubilem, qui non solum Altitudines (uti sextans ante dictus) subtiliter scrutaretur: sed et eodem negotio Azimutha ad unguem panderet, construximus, tali (uti vides) formâ. Habetque is a centro A usque ad circumferentiam B vel C quatuor cubitos, et circumferentia adeo subtiliter per puncta transversalia subdivisa est, ut quartam unius minuti partem collimatori acuto exhibeat, oculo ad pinnacidium K applicato, et motâ Regulâ AK, donec Sidus observandum ad latera Cylindri juxta A hinc inde æqualiter splendeat. Tunc enim Regulâ ubi divisiones transit juxta K altitudinem quæsitam exhibet. Index vero Q, qui in circumferentiam Azimuthalem per R signatam extenditur, una Azimuthorum momenta patefacit. Contignationes, quæ intra Quadrantis aream cernuntur, sunt propterea in eum modum multifariam dispositæ, ut illum firmiter tam in suo plano quam reliquâ conformatione debitâ retineant atque conservent. Estque Limbus, in quo divisiones sunt, Orichalcicis laminis undiquaque inductus: tum quoque reliquæ Quadrantis partes, partim Chalybeis partim Orichalcicis incrustationibus (prout opus erat) munitæ. Affixus autem est hic Quadrans firmiter columnæ forti ferreæ quadrilateræ LMN, cum quâ etiam circumvolvitur facillime, in quamcunque Cœli partem lubuerit. Nam dicta columna ferrea superius teres facta, in foramine quodam ferramenti densi, quod decussatim muro rotundo turriculam sive cryptam, in quâ Instrumentum conservabatur, efficiente, firmiter adaptatum est; inferius autem, ubi juxta G eadem columna in rotundum acumen ex Chalybe desinit, ac in parvo foramine pariter acuminato revolvitur; idque in laminulâ quadam Chalybeâ; quæ quatuor extra positis Cochleolis quaqua versum opus fuerit, trudi potest, donec Quadrantis utraque perpendicula circa A incipientia et juxta S desinentia tam planum Quadrantis, quam dorsum eius, quomodocunque circumgyratur, ita dirigant, ut exacte circulum quemvis verticalem repræsentare depræhendatur. Quod cum semel factum est, et circumspecte in varias ac diversas Mundi plagas Quadrantis dispositionibus sedulo provisum, atque Cochleis requisitis firmatum, non opus erit multo tempore perpendiculis attendere, an videlicet Quadrans e suâ requisitâ dispositione dimotus sit. Neque enim id contingere potest, nisi magnâ aliquâ violentiâ ex improviso superveniente: tumque modo antedicto facile restitui potest. Adeo enim firmiter saxo rotundo H, quod solidum existens profunde in terrâ alio fundamento lapideo immotum insistit: et ferramentum etiam quod decussatim superius extat, de quo dixi muro stabili innitens, non patitur columnam ferream, cui Quadrans affigitur, e suo foramine, quod in medio est, quidpiam vacillare.

Murus autem is rotundus circuli peripheriam exacto exhibens (cujus dia|meter est 6. circiter cubitorum, quo sic sufficiens spatium sit inter circumferentiam Quadrantis et concavitatem cryptæ, quo Observator commode circumire queat) habet supra circulum quendam Mœchandum, laminis Orichalcicis vestitum, in quo omnia totius Horizontis, (cui suo æquilibrio correspondent) Azimutha in minutias subdivisa præbet: unaque immotus persistit. Exordium Azimuthorum, quod a lineâ Meridiei dependet, tantâ circumspectione et subtilitate inquisitum, ut nullo minuto Observatorem eludat. Meridiei linea aliâ, et longe certiore ratione, quam hactenus a quoquam factum, nobis ex ipsâ stellâ polari, quando præsertim utrinque a polo maximum Angulum remotionis Horizontalis caussatur; atque tunc quasi in eodem Azimuthi puncto aliquantulum subsistere videtur, adinventâ ratione infallibili et expeditâ. Quod et operæ pretium erat; siquidem pauca in Observationibus Astronomicis citra Lineæ Meridiei acuratissimam cognitionem perficere liceat. Tractandi et observandi ratio in hoc Instrumento talis est, ut in quodcunque sidus Cœlitus denotandum, dirigatur; circumvolvendo planum Quadrantis: et attollendo deprimendoque ejus regulam cum suis dioptris, donec per rimulas pinnacidij juxta oculum existentis primum e superiore sidus illud in superiori etiam Cylindri limbo exacte conspiciatur: atque idem pariter mox fiat per inferiorem rimulam, inferiori etiam limbo attendenti. Sic enim Regula, ubi divisiones abscindit juxta K, altitudinem Astri quæsitam exactissime patefacit. Si vero eâdem operâ Azimuthum quoque scire animus est, volvatur parumper hinc inde Quadrans per suam columnam, donec idem sidus per utranque rimulam lateralem juxta planitiem utriusque lateris Cylindri simul conspiciatur. Tunc enim iudex Q in circumferentiâ horizontali una ipsissimum pandit Azimuthum. Quoniam vero hæc duo ob Cœli continuum et velocem motum, non facile simul et semel discernuntur, præstat figere indicem Q in certo aliquo Azimutho, cui sidus appropinquat; expediendo, donec eo motu universali devolvatur, atque in eodem instanti altitudinem motâ sursum vel deorsum Regulæ dioptrâ capiendo: Quod nullo fere negotio administratur.

USUS hujus Organi est, uti aliorum, quæ per Altitudines et Azimutha expediuntur. Habet tamen præ alijs hanc prærogativam, quod citra laborem omnia per ipsum exactissime, et tuto, adeoque intra quartam minuti partem consequi liceat. Quod prioribus, cum ob parvitatem, tum etiam structuram non adeo concinnam et usui facilem, denegatum est. Quare hanc fabricæ rationem Astronomus sibi quam maxime commendatam habeat: Quo vero commodius tam inter observandum quam numerandum Instrumento uti liceat, Gradus per T repræsentati circumquaque ascendunt, pari ferme cum ipso Quadrantis ductu, ita ut stans in supremo Gradu observare queat Astrum circa Horizontem constitutum: juxta infimum vero sedens, ea quæ prope verticem, atque sic de intermedijs. Tegitur insuper hoc Instrumentum cum suâ turriculâ crypticâ, tecto quodam e levigatis asserculis affabre composito, quod inferius muro Horizontali extra Azimuthalem circulum, Armillæ cui|dam rotundæ e forti ligno adhæret. Habet autem ea Armilla tecte intra se apud 4. transversalia loca rotulas quasdam, quibus minimo negotio in circumferentiam Horizontis quaquâ versum lubeat, circumduci potest. Atque sic fenestras oblongas, quas tectum habet, etiam ex Asserculis factas; quæ ex opposito ad invicem sunt, in quodvis sidus observandum facile dirigere licet. Quæ fenestræ peractâ observatione clauduntur, ut immune sit Instrumentum ab injuriâ Aëris, pluviarum ac ventorum. Quod etiam in cæteris machinis, quâcumque ratione fieri poterit, cavendum est. Hæ enim magno constant, et facile detrimento obnoxiæ redduntur, nisi a violentijs et Elementaribus inquinamentis ac mutationibus tutæ reddantur.