af Tycho Brahe (1598)   Udgiver: J.L.E. Dreyer (1923)   Tekst og udgave
forrige næste

||SEMICIRCVLVS MAGNVS AZIMVTHALIS.

Illustration: Text:
FigurSemicirculus magnus azimuthalis
||EXPLICATIO FABRICÆ ET VSVS.

EXCOGITAVIMUS et aliud quoddam Instrumentum Altitudinibus una cum Azimuthis ad amussim capiendis idoneum, cujus formam præcedens indicat figura. Placuit autem integrum Semicirculum ABC loco Quadrantis hîc assumere, et nihilominus juxta Diametrum AC apud A, centrum Divisionum constituere, eo quod sic singuli gradus in ambitu Semicirculi duplo majores evadant, quam si ex centro ejusdem dispertitio fiat. Notum enim est ex Elementis Euclideis, angulum a centro circuli ad circumferentiam duplo majorem esse eo, qui a circumferentiâ in hanc ipsam ducitur juxta propositionem vicesimam libri tertij, et eas quæ præterea huc conducunt. In medio hujus a centro D usque in supremum apicem B canalis quidam est Quadratus oblongus, intra quem perpendiculum, cujus plumbum in foramine D cum aliquâ parte fili Orichalcici, monstrat, quando Instrumentum perpendiculariter erectum sit; ita ut plano semicirculi verticalis, omnino correspondeat. Contignationes vero, quæ hinc inde ab utrâque parte in formam Arcuum visuntur, stabilimenti saltem loco adhibitæ sunt, ut vastum hunc semicirculum in suo plano et circulari ductu Aniliter contineant. Habet enim is in Diametro AC sex cubitos. Regula vero YAV ipsi applicata tantam habet longitudinem ab A in V, quanta est semicirculi diameter: et insuper prominentiam AY paulo crassiorem ut eo commodius quasi in æquilibrio Regula attolli, deprimique possit: cujus etiam gratiâ duo manubria e solido Metallo apud Y addita sunt. Ab alterâ vero eius parte plumam cum cochleâ habet juxta X, ubi in Quadrante parvo NO coërcetur, ut in loco stato, ubicunque lubuerit, permaneat Regula, donec numerata fuerit Altitudo, in quâcunque limbi hujus semicirculi parte ea tunc transierit. Est etiam hoc semicirculare Instrumentum undiquaque Orichalcicis laminis, prout opus est, inductum, et habet superius tres imagines affabre in solido ligno artificiose exsculptas, atque ita dispositas in suis isthic pedestalibus, uti in figurâ apparet: idque tam ornatus gratiâ, quam ut aliquid etiam suâ repræsentatione hyeroglyphice moneant. Est enim suprema omnium, ipsius Vraniæ in Astronomiâ hyeroglyphicum. Virgo est decora et formosa, facie in Cœlum sublata Astra intuens, ac dexterâ manu Sphæram Cœlestium revolutionum attollens, sinistrâ recipiens ea, quæ ambæ inferiores atque subtus stantes, tanquam pedissequæ, porrigunt. Color tunicæ ejus est Cœruleus, aureis stellulis intertextus, fimbrijs argenteis. Quæ vero a sinistro latere subsistit, Geometriæ Icon est habens in dexterâ manu triangulum, quem versus Astronomiam attollit: in alterâ vero Circinum: Quibus |innuere vult, se per commensurationem et fabricas mæchanicas; tum quoque Triangulorum eruditam scientiam Astronomiæ inservire. Hæc oculos in vultum Vraniæ dirigit, eamque venerabunda suspicit. Color vestis ejus est subfuscus, viridi intertextus: quod a terrestribus denominationem habeat. In capite sertum gerit laureum, quo ostendit, se semper durare, et veritatis intemeratæ capacem esse. Ab alterâ parte, dexterâ nimirum subsistens virgo, Arithmeticam refert; quæ etiam Astronomiam suspiciens, honorat, eidemque inservit. Habet hæc in alterâ manu cretam, alterâ tabellam; significans, se numeros exprimere; quibus Astronomia, ut cognitioni pateat, opus habet: eaque in quantitates discretas resolvere, quæ prior Geometria continuis expediebat. Habet et hæc superius in capite sertum laureum; cum non minus quam Geometria perpetua et verax sit. Color vestis est albus, papirum vel membranas referens; hinc inde varijs zyphris consignatis. Atque hæc omnia, ut et ornaretur Instrumentum, simulque indicaretur, Astronomiam omnium liberalium Artium supremam et quasi Reginam, hasce duas, Geometriam et Arithmeticam tanquam ministras, præ cæteris, omnibus (licet et alias non negligat) sibi adscivisse. Infra hunc Semicirculum est Horizon Azimuthalis EFIGH quatuor cubitos in dimetiente habens, eque solido chalybe constans et superius in suos Gradus, eorundemque portiunculas apte distributus. Habetque in medio duo fortia ferramenta, decussatim sese in centro D intersecantia, circa quod etiam totum Instrumentum circumgyratur: appositis ab alterâ parte sustentaculis ferreis, quæ illud perpetuo Horizonti ad angulos rectos contineant. Infra Horizontem ferreum sunt quinque columnæ, quarum media per Q indicata in meditullio infra centrum consistit, reliquæ quatuor literis P notatæ circumferentiam æqualiter et quadrifariam distantes portant. Habent insuper omnes quinque superius quasdam peculiares cochleas, perennes nuncupatas, literisque R signatas. Quod etiam in cæteris subintelligendum: quæ per parva manubria ST hinc inde circumducta sursum vel deorsum traduntur, donec circulus Azimuthalis ijs innitens Horizontis æquilibrium exacte imitetur; et semicirculus superstans planum alicuius verticalis. Possunt enim hæ cochleæ gravissimum pondus minimo negotio attollere vel etiam deprimere, plurimamque alias habent in Mæchanicis commoditatem.

USUS Instrumenti ex ipsâ fabricâ satis patet: estque idem cum ijs, quæ alias per Azimutha et Altitudines colliguntur: nisi quod hîc in Semicirculo idem efficitur et numeratur, quod isthic in Quadrantibus aut Regulis Azimuthalibus, de quibus postea agemus. Indicabo vero et hoc, quod cum antea Quadrans iste chalybeus Quadrato inclusus (de quo in proximê antecedentis figuræ explicatione egimus) ab initio, ut Chalybeo Horizonti, inferiore sui parte insisteret, atque in eo circumduceretur. Quemadmodum in aliâ figurâ, |hîc tamen non expositâ exprimi curavimus. Visum postea est consultius, eum tali ratione (prout antecedens ostendit figura) ab hoc Horizontali fulcro exemptum circumrotare, eo, quod nimio suo pondere (cum totus sit, uti dictum, chalybeus) nimis compresse et fortiter Horizonti incumberet. Ideoque difficillime circumagi posset, totâ machinâ non commotâ aut tremiscente. Potest nihilominus et sic eius institui administratio: tumque nullo rotundo muro circumquâque opus est pro Circulo Azimuthali: uti neque ferramentis superius et inferius, velut in præcedente. Dabimus forte aliquando et hujus dispositionis Icona una cum suâ explicatione: licet antecedens ratio longe expeditior et certior existat.