Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter a:

Philippo illustri Francorum regi.

Licet dextera domini suam fecerit in nostra promotione uirtutem de terra suscitans inopem. et de stercore erigens pauperem et illud nos uoluerit dignitatis solium obtinere. ut non solum cum principibus sed de principibus etiam iudicemus. cum tamen conditionem humilitatis nostre conspicimus. et de quo ad quid simus uocati pensamus. preter generale debitum pastoralis officii quod singulis nos constituit debitores\ tibi et regno tuo specialiter nos teneri fatemur. in quo nos recolimus in studiis litterarum etatem transegisse minorem. ac diuino munere quantecumque scientie donum adeptos. beneficiorum impensam multiplicem suscepisse. Ad cumulum autem huius precipue dilectionis accedit. progenitorum tuorum grata memoria quos sicut christianissimos principes nec uentus turbinis. nec impetus tempestatis ab ecclesia Romana potuit aliquando separare. quin potius tanto amplius in ipsius deuotione feruerent. quanto fortius in nauiculam nostri piscatoris fluctus insurgerent. et mare tumultuosius uentorum incursibus fluctuaret. Unde cum in minori quodam officio constituti serenitatem regiam et regnum Francie speciali amplexati fuerimus dilectionis affectu. nunc ad apicem summi pontificatus licet insufficientes assumpti. priuatis affectibus communibus superuenientibus causis. tam ardentius in regie serenitatis dilectione flagramus. ut occasionem nobis precemur a domino indulgeri. per quam affectus interior prodeat in effectum. et prerogatiua sinceritatis quam ad te gerimus\ in opere pateat uniuersis. Uerum quanto amplius celsitudinem tuam honorare cupimus. et ad profectum tuum ardentius aspiramus tanto magis de tua sumus salute solliciti. et grauius ferimus si nostre caritatis affectus circa serenitatem tuam te presertim dante materiam uideretur quod absit refrigescere. uel tepere. Sane quantum scandalum sit exortum ex superinductione illius quam post multiplices inhibitiones ecclesie quarum unam factam per bone memorie. M. sanctorum Iohannis et Pauli presbyterum cardinalem tunc apostolice sedis legatum et dilectum filium C. subdiaconum et notarium nostrum cum felicis recordationis .C. pape predecessoris nostri litteras in tua fecere presentia recitari\ que inhibitionem apertius continebant\ ad te nouimus peruenisse\ et post datas et receptas epistulas <a> uenerabilibus fratribus nostris . . Suessionensi et . . Nouiomensi episcopis nuntiis tuis propter hoc apud sedem apostolicam constitutis\ superinducere uoluisti. tibi credimus ex parte liquere. in quo ad discretionem ueritatis non debet uincere sensualitas rationem. Nosti etenim quod morbus iste iam uicina corrumpit. et ad excusandas excusationes in peccatis factus es ceteris excusatio. et in nos et Romanam ecclesiam detractionem non modicam suscitasti. Quantum autem ex hoc te ipsum leseris\ ex eo manifeste perpenditur\ quod omnia tibi contraria successerunt. que prius prospera succedebant. nec datum est tibi frui etiam pace diurna. quin etsi non corpus mentem saltem sollicitudo grauis urgeret. Quod tibi esse debet euidens argumentum. quod propter hoc diuinam indignationem incurreris. presertim cum superinducte consanguinitas opponatur. karissime autem in Christo filie nostre . . regine Francie non nisi impedimentum fuisset affinitatis obiectum. Ut igitur saluti tue consulas et honori. ut nos et Romanam ecclesiam a labiis iniquis et lingua liberes detractrice. ut dominum tibi reddas propitium. quem iratum tibi hactenus reddidisti. rogamus serenitatem regiam monemus et exhortamur in domino et in remissionem iniungimus peccatorum. per apostolica tibi scripta mandantes quatinus in te ipsum aciem tue considerationis reflectens. sic tuos actus diiudices. ut ab aliis non debeas iudicari. Memor esto conditionis tue. et nouissima iuxta uerbum sapientis attendens. quod scandalum in ecclesia parit. quod nobis detractionem generat. quod in pernitiem tue salutis uertitur. et in dispendium totius regni redundat\ alios simili corrumpens exemplo. corrigas per te ipsum. superinductam de finibus regni Francorum remoueas. et eam reducas in regnum. et reginam appelles ac facias appellari. mandans ei ab omnibus tamquam regine deferri. quam a te minus rationabiliter abiecisti. Quod si postmodum usque adeo serenitatem tuam oriens ex alto respexerit\ et cor tuum lux illa dignata fuerit illustrare\ que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum\ ut predictam reginam quam ex testimonio plurium quibus est religionis et dignitatis ratione credendum. mire sanctitatis et honestatis audiuimus esse. retineas in gratia coniugali presertim cum uix nobiliorem ducere possis\ et id tibi plurimum expedire noscatur. in hiis facilius et ad uotum tuum celerius exequendis\ que serenitati tue diebus istis incumbunt gaudebimus plurimum. et in agendis tibi gratiarum actionibus assurgemus. Quod si forsan desuper quod absit datum non fuerit\ sicut de iure tenemur juris tibi licentiam non negamus. quo minus facta prius restitutione audiamus. et exaudiamus quod rationabiliter duxeris proponendum. Si autem quod non credimus nec fame tue nec honori consuleres\ nec mandatis nostris. nec monitis obedires. quantumque nobis molestum existeret. te in aliquo molestare\ contra te tanto amplius moueremur. et manum curaremus apostolicam aggrauare\ quanto serenitatem tuam sincerius diligimus. Et quos amamus seuerius arguere intendimus et durius castigare. cum inspirante domino immutabilem animum et inflexibile propositum habeamus. nec prece nec pretio nec amore. nec odio declinandi a semita rectitudinis. Sed uia regia incedentes\ nec ad dexteram declinabimus. nec deuiabimus ad sinistram sine personarum acceptione facientes iudicium. quia non est personarum acceptio apud deum. Non ergo posses quantumcumque de tua confidas potentia subsistere. ante faciem non dicimus nostram sed dei cuius licet immeriti uices exercemus in terris. cum auctore iustitie. qui est ueritas pro iustitia et ueritate\ pugnante inimici tui in te ac regnum Francie preualerent. nec ualeret temporalis tuus et exiguus potentatus diuine ac eterne repugnare omnipotentie magestatis. Facias ergo fili karissime de necessitate uirtutem. et nobis in hoc immo creatori tuo. per quem uiuis et regnas humiliter satisfacias. quatinus et ipsum tibi reddas propitium et nos tibi constituas amplius debitores. sciturus pro certo quod nisi mandatum nostrum hac uice curaueris adimplere. non differemus ulterius quin officii nostri debitum exequamur. Datum (Rome apud sanctum Petrum) xvi. kalendas. junii.

21 teneri fatemur] fatemur teneri med omflytningstegn a. -mur og -i på rasur a. 27 piscatoris)] med sidste i på rasur a.

4 pontificatus] med -s pårasura. 10 grauius] herefter rasura. 14 .M. = Meliorem. 16 C.= Centium - C, = Celestini. 19 <a>] mgl. a. - .. = Niueloni . - .. = Stephano. 28 saltem] på rasur a.

19 coniugali] herefter spatium udfyldt med streg a. 23 desuper quod absit] quod absit desuper med omflytningstegn a - sicut de iure tenemur] på rasur, sicut med anden hd. end konteksten a.

9 de tua confidas] confidas de tua med omflytningstegn a. 10 dicimus nostram sed dei] på rasur med anden hd. end konteksten a. 19 Datum (Rome apud sanctum Petrum)] Datum etcetera ut supra a, udfyldt efter denne henvisning.

15: Cf. Psal. 117, 16: Dextera domini fecit virtutem. 16: Psal. 112, 7: suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem. - 25: Isai 5, 28: impetus tempestatis...

23: Psal. 140, 4: ad excusandas excusationes in peccatis.

3: Cf. Psal. 119, 2: Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. 7-8: Cf. 1. Cor. 11, 31: quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. 8: Cf. Eceli, 7, 40: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua. 15-16: Cf. Luc. 1, 7879: in quibus visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. 16-17: Cf. Ioan. 1, 9: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hune mundum. 23: Cf. Ioan. 19, 11: nisi tibi datum esset desuper.

2-3: Cf. 1. Reg. 5, 6: aggrauata est autem manus domini. 3-4: Cf. Apoc. 3, 19: ego quos amo arguo et castigo. - 6-7: Cf. Num. 21, 22: Via regia gradiemur. 7-8: Cf. Deut. 17,20: neque declinet in partem dexteram vel sinistram. - 8-9: Coloss. 3, 25: et non est per sonarum acceptio apud deum, cf. Rom. 2, 11.

Til Filip, de Franskes berømmelige konge.

Omend Herrens højre hånd har vist sin vælde ved vor forfremmelse, da den rejste den magtesløse op fra jorden og løftede den fattige op af støvet, og omend det har været dens vilje, at vi skulde sidde på den højeste trone, så vi ikke alene skal dømme sammen med fyrster, men også over fyrster, anerkender vi, da vi dog indser vor ydmyge stilling og overvejer det, hvortil vi er kaldet, at vi ud over den almindelige hyrdegerningens pligt, som har gjort os til skyldnere over for hver enkelt, i særlig grad står i gæld til dig og dit rige, i hvilket vi husker at have tilbragt ungdommen med boglige studier og ved ophøjet beskæftigelse har erhvervet viden som en gave - hvor stor den så er - og har modtaget mangfoldige velgerninger. Men den kærkomne erindring om dine forfædre har sat kronen på denne særlige kærlighed, disse allerkristeligste fyrster, hvem hverken hvirvelvind eller stormkast nogensinde har kunnet skille fra den romerske kirke, men som snarere des mere blev opildnet af hengivenhed for denne, jo heftigere bølgerne slog mod vor lille fiskerskude, og jo voldsommere det stormpiskede ham kom i oprør. Da vi derfor, mens vi fordum beklædte et mindre embede, har omfattet dig, høje konge, og Frankrigs rige med en særlig kærlig følelse, brænder vi nu, da vi - omend som en utilstrækkelig - er ophøjet til det høje pavedømmes tinde, og da principielle retsforhold støder sammen med de private følelser, af en glødende kærlighed til dig, høje konge, så vi beder om, at der af Herren må gives os lejlighed til, at den indre følelse kan komme til udtryk, og den oprigtige forkærlighed, som vi nærer for dig, i gerning kan blive åbenbar for alle. Men jo mere vi ønsker at hædre rig, høje konge, og jo mere brændende vi stræber efter dit tarv, des mere bekymret er vi for din frelse og des mere smerter det os, hvis vor følelse af kærlighed for dig, høje konge, skulde synes at kølnes - det ske ikke - eller blive lunken, især når du selv giver anledning hertil. Visselig tror vi, at der som følge af den erkendte sandhed, at sanselighed ikke bør sejre over fornuften, tildels står klart for dig, hvor stor den forargelse er, der er opstået som følge af, at du har taget en anden til hustru, hende, som du har haft vilje til at tage til hustru efter kirkens mangfoldige forbud, af hvilke vi ved, at eet er nået frem til dig, det, som blev nedlagt af salig Melior, kardinalpresbyter af SS. Giovanni e Paolo, dengang det apostoliske sædes legat, og af vor elskede søn Centius, subdiakon og vor notar, da de i din nærværelse lod vor salige forgænger pave Cølestins brev læse op, som helt klart indeholdt et forbud, samt efter at der var givet og modtaget breve af vor ærværdige brødre (Niuelo), biskop af Soissons, og (Stefan), biskop af Noyon, dine udsendinge i denne sag ved apostoliske sæde. Thi du ved, at denne sygdom allerede fordærver nabolaget, og du er blevet en undskyldning for andre, når der skal fremføres undskyldende grunde for begåede synder, og du har i ikke ringe grad ægget folk til at føre ond tale om os og den romerske kirke. Men hvor meget du som følge af dette har skadet dig selv, ses tydeligt af, at alt det, som tidligere lykkedes for dig, nu er slået om i sin modsætning, og det er endog ikke givet dig at nyde freden i det daglige, uden at alvorlig bekymring plager omend ikke legemet så dog i det mindste sindet. For dig bør det være et klart bevis, at du af denne grund har pådraget dig Guds vrede, tilmed da blodsslægtskab kan fremsættes mod den anden, men over for vor kære datter i Kristus (Ingeborg), Frankrigs dronning, blev der kun gjort svogerskabshindring gældende. For at du altså kan drage omsorg for din frelse og din ære, så du kan befri os og den romerske kirke for de ondsindede læber og bagvaskelsens tunger og stemme Gud nådig imod dig, hvis vrede du hidtil har vakt, beder, formaner og opfordrer vi dig, høje konge, i Herren og pålægger til forladelse af dine synder samt befaler dig ved apostolisk brev, at du, idet du vender din tankes kraft indad mod dig selv, bedømmer dine handlinger således, at du ikke skal blive dømt af andre. Du skal huske på din stilling, og at det - idet du i overensstemmelse med den vises ord betænker din sidste stund - vækker forargelse i kirken, at det fører til nedsættende omtale af os, at det volder din fortabelse, og at det i fuldt mål giver sig udslag til skade for hele riget, da du fordærver andre med et sådant eksempel; du skal selv forbedre dig, fjerne den anden fra de Franskes riger og lande og føre hende tilbage til riget og kalde og lade hende blive kaldt dronning, idet du befaler, at alle skal behandle hende, som du mindre velbegrundet har stødt fra dig, som dronning. Og når derpå solopgangen fra det Høje i rigt mål måtte kaste sine stråler på dig, høje konge, og det lys, som oplyser ethvert menneske, der kommer til denne verden, måtte værdiges at oplyse dit hjerte, så du i nåde beholder fornævnte dronning som ægtefælle, hun, som vi ifølge vidnesbyrd fra flere, som på grund af fromhed og værdighed står til troende, har hørt er i besiddelse af en forunderlig fromhed og agtværdighed, især da du næppe kan tage en mere velbyrdig kvinde til hustru, og det vides at være dig til såre megen gavn, vil det være os en stor glæde beredvilligt og omgående efter dit ønske at fremme det, som i disse dage betynger dig, høje konge, og vi vil hæve os og yde dig vor tak. Men hvis det måske ikke skulde blive givet fra oven - det ske ikke - nægter vi dig ikke retlig adgang til, når denne først er genindsat, da at forhøre og påhøre, hvad du på lovlig vis måtte have at fremføre, således som vi skal ifølge retten. Men hvis du, hvad vi ikke tror, hverken vil tage hensyn til dit ry eller din hæder og hverken vil adlyde vore befalinger eller formaninger, vil vi, hvor meget det end vil være til skade for os at skade dig i nogen henseende, des kraftigere skride ind mod dig og sørge for, at den apostoliske hånd lægger sig tungt på dig, og det jo mere oprigtigt vi elsker dig, høje konge. Og dem, vi elsker, agter vi at dadle strengere og at tugte hårdere, da vi ved Guds indgivelse har et uforanderligt sind og har det ubøjelige forsæt hverken ved bønner eller for nogen pris eller af kærlighed eller af had at vige vort fra den rette vej. Idet vi går frem ad kongevejen, vil vi hverken vige til højre eller bøje af til venstre, da vi afsiger dom uden personsanseelse, eftersom der ikke gælder personsanseelse hos Gud. Du vilde altså, hvor meget du end stoler på din magt, ikke kunne bestå for, vi siger ikke vort men Guds åsyn, hvis stedfortræder vi, omend ufortjent, er på jorden, da dine fjender, idet retfærdighedens ophavsmand, som er sandheden, kæmper for retfærdighed og sandhed, vilde vinde overhånd over dig og Frankrigs rige, og din verdslige og ubetydelige magt vilde ikke forslå til at kæmpe imod den guddommelige og evige majestæts almagt. Du må altså, såre kære søn, gøre en dyd af nødvendigheden og ydmygt fyldestgøre os i denne sag, eller rettere din skaber, gennem hvem du lever og regerer, så at du både stemmer ham nådig mod dig og du endnu mere gør os til din skyldner, idet du skal vide for vist, at hvis ikke du denne gang sørger for at opfylde vor befaling, vil vi ikke yderligere udsætte at udføre vor embedspligt. Givet ved S. Pietro i Rom den 17. maj.