Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Cheney:

[I]dem Lundensi episcopo.

[Q]uam graue, et infra. A nobis sollicite postulasti an enormiter calui ad sacros ordines promoueri ualeant uel in iam succeptis licite ualeant ministrare. Super quo inquisitioni tue taliter respondemus quod licet sic ordinati usque ad hec tempora sint misericorditer tolerati, quia tamen indignum nostris uidetur temporibus ut quem natura in principali membro corporis enormiter uitians indignum sui beneficio iudicauit et qui uelud hostis nature ab omnibus foribus sequestratur ab ecclesia tanquam filius aprobetur. Potius enim pudenda caluities et tegenda quam populo exponenda. Hoc ergo generali decreto statuimus ut si quos caluities usque ad aures deformauit nec in honore iam suscepto ministrare nec ad maiores aspirare presumant, ne per huiusmodi genus hominum uenerabili clero iniuria fiat et sancte matri ecclesie scandalum generetur. Si qui tamen in minoribus reperti fuerint pro necessitate temporis patientes, ex consueta benignitate sedis apostolice substinebimus.

24-25 [I]dem og [Qjuam] initialerne mgl. i a. - Idem = Innocencius. 25 et infra] hermed markeres en udeladelse i Jorhold til forlæggets tekst. 26 succeptis = susceptis. 36 substinebimus = sustinebimus.