Tekst og udgave
forrige næste

Significant reuerende paternitati uestre abbas et conuentus de Kara Insula Arusiensis dyocesis quod dominus Tuko dyocesanus Arusiensis postquam episcopalem dignitatem in Arusiensi ecclesia est adeptus in multis quasi continue fuerat dicte abbacie et personis abbacie attinentibus clericis et laicis claustralibus et secularibus in omnibus quibus potuit ualde contrarius et nociuus primo petens a predictis abbate et conuentu procurationes trium septimanarum et procurationes nouem septimanarum ratione trium annorum in quibus uacauerat sedes Arusiensis ita ut pro unoquoque anno deberet de iure abbacia esse obligata sibi quam diu esset episcopus et successoribus suis post se in procuratione trium septimanarum quolibet anno inperpetuum obligata cum tot hominibus et equis quot uellet secum ad claustrum adducere. ♦ Et cum abbas et conuentus dicerent se promtos et paratos ut ipsum in hoc et in omnibus aliis sibi beneplacitis usque in finem uite sue exaudirent et libenti animo deseruirent ita tamen ut hoc esset amicici<e> et uoluntatis sue et non ratione debiti extorti ne per factum suum in hac parte uiderentur contraire et contradicere et indulgencie et prouision<i> plurium summorum pontificum inhibencium omnibus et singulis Cysterciensibus ne alicuius iudicis foro essent astricti nisi patrum abbatum et solius pape. et cum episcopo non esset satisfactum <in> hac parte sui reputatione nisi monachi faterentur se esse obligatos sibi annuatim ad prouidendum sibi in procurationibus trium septimanarum cum tot hominibus et equis cum quot uellet uenire. et cum nollent monachi se obligare ad istud honus subeundum et maxime quia numquam fuerant antecessoribus suis in hoc uel in consimili seruicio ex debito obligati. et cum episcopus comminaretur quod nisi uoluntatem suam facerent quod in quantum posset contra personas in abbacia existentes procederet indilate qua comminatione siue iniuria audita. abbas et conuentus scientes quod priuilegiati essent per summos pontifices ne alicuius sentencie uinculo a dicto episcopo pro predicta causa possent innodari unanimi consensu coram bonis testibus ad sedem apostolicam appelauerunt ♦ Qua appellatione super dicto grauamine et pluribus aliis pendente. dictus episcopus conuocans omnes quos poterat claustrales et seculares clericos et laicos ad ecclesiam Dofræ que ecclesia est uicinior abbacie et ibidem ordine iuris pretermisso sentenciam excommunicationis fulminauit in abbatem et conuentum de facto cum de iure non posset. ♦ Postea idem episcopus ad subditos abbacie uillicos et colonos manum suam grauantem misit in hunc modum quia quotcumque subditos in unaquaque uilla abbacia habuit omnes coram se et officialibus suis in uno die uenire fecit ita quod coram uno officiali de una uilla et coram alio de alia uilla et coram tercio officiali de tercia uilla et sic deinceps in omnibus uillis abbacie subditi coram singulis iudicibus in singulis locis constitutis iudicio assisterent et ad obiecta responderent et cum unicuique subditorum uniuscuiusque uille inponeretur specialis causa a iudice ex parte episcopi et negaretur ab unoquoque subdito loco rei constituto c<ausa> sibi inputata iudex indixit unicuique de una uilla eundem diem ad se purgandum cum duodecim uicinis suis in remotissimam partem episcopatus ita ut uni illorum ad orientem alii ad occidentem alii ad aquilonem alii ad austrum * ita quod semper inter duos et duos uicinos esset spacium unius diete uel plus ut cum quilibet deberet se per uicinos suos purgare et omnes uicini tali sophisticatione et deceptione essent de necessitate in diuersis locis modo predicto predistantibus et sic omnes miseri subditi abbacie a sui purgatione per talem deceptionem defecerunt. propter qu<e>m defectum omnes rei cause sibi inputate et culpabiles auctoritate episcopi sunt iudicati et pro modo delicti * per iudicem declarati essent episcopo. ad libitum sue uoluntatis ad satisfactionem condempnati ♦ Et sic contra omnes alios subditos abbacie in diuersis uillis existentes per diuersos iudices ex parte domini episcopi et auctoritate sui est processum. ♦ Unde quasi generale iudicium * per sentenciam diffinitiuam inter omnes uillicos et colonos abbacie attinentes ut uel recederent a seruicio abbacie uel soluerent tantam summam pecunie domino episcopo quanta sibi placeret. et nolentes consentire. in alteram partem disiunctiue predicte essent sentencia excommunicationis auctoritate episcopi Arusiensis innodati. ♦ Et sic fecit pluries cum eisdem subditis extorquendo ab ipsis denarios multos contra deum et iusticiam et contra priuilegia abbati et conuentui concessa quoad usque in tantum depauperati essent omnes <causa> extorsionis quam frequentissime faciebat contra illos maxime in tempore auctumnali et in aliis temporibus quibus aliquid lucrari deberent quod ad tantam deducti sunt inopiam quod terram abbacie attinentem colere non possent. sed a cultura eiusdem terre recederent. ♦ Item idem episcopus pontificali grauitate omissa et reuerencia loco sacro debita non seruata uiolenter abbaciam inuasit et in despectum monachorum ostendencium et legencium indulgenciam sibi a sede apostolica concessa in qua continebatur ut idem episcopus nullam haberet iurisdictionem contra abbacie attinentes propria manu ostium domus abbacie hostiliter confregit ♦ Item idem episcopus per satellites suos in curia abbacie Beronem monachum et sacerdotem captiuari fecit et resti preacuta circa pedes nudos et crura sub uentre equi * ipsum portant<i>s ad loca penalia uinciri fecit et postmodum compedibus et truncis circa · xix · septimanas fecit eundem monachum fere usque ad mortem inhumano modo in multis ipsum aggrauando puniri et eundem spoliari fecit tribus equis preciosis uestibus denariis cupreis et sterlingis panno rebus aliis quam plurimis ultra ualorem centum marcarum que omnia missa fuerunt per dictum fratrem ut ducerentur in Sclauiam ad emendum annonam ad pascendum hospites et pauperes in tempore karistie pro necessitatibus suis subleuandis apud eandem abbaciam hospitantes ♦ Item cum eodem monacho duos conuersos quos in commitatu habuit uerberari fecit et eosdem uestibus spoliari et fere nudos usque in crastinum derelinqui. ♦ Item Scalmonem monachum sacerdotem in ecclesia abbacie per satellites suos captiuari fecit conuersos uerberando in curia existentes et quatuor equos de curia spoliando et quintum interficiendo. ♦ Item in alia curia abbacie Tukonem conuersum uerberari et captiuari fecit. ostia domorum confringi et cistam una cum denariis claustri et omnibus uestibus suis spoliari aliis et conuersis ibidem existentibus non sine uerberibus iniuriam magnam intulerunt homines episcopi auferentes eisdem equum unum et omnia ferramenta aratralia ceteraque instrumenta eiusdem curie secum asportauerunt. ♦ Item abbatem et monachos ac conuersos abbacie citat ad sua placita sicut alios seculares pro libitu sue uoluntatis. ♦ Item colonos <et> uillicos abbacie excommunicauit nisi a seruicio recederent infra terminum super hoc eisdem ab episcopo constitutum. ♦ Item conuersos in grangiis pro qualibet offensa. et eciam aliquando sine aliqua causa rationabili punit pena pecuniaria ad instar secularium potestatum. ♦ Item abbatem excommunicauit in audiencia plurium bonorum quia se nominauit in litteris suis abbatem cum tamen esset canonice de communi consensu capituli electus. ♦ Item excommunicauit conuentum quia nominauit ipsum abbatem. ♦ Item quod intollerabilius iudicatur priuilegia non solum abbacie illi. sed eciam toti ordini Cysterciensi a sede apostolica concessa et legitime sine interruptione prescripta omnino nititur impugnare et adnullare. ♦ Item <idem> episcopus excommunicauit omnes qui audiunt missas monachorum celebrancium extra claustrum. ♦ Item excommunicauit omnes sacerdotes seculares qui sinunt monachos uel conuersos dicte abbacie audire missas in ecclesiis ipsorum. ♦ Item idem episcopus minatur abbati et conuentui quod post recessum domini legati toto quo potest furore debeat debachari. ♦ Unde predictus abbas et conuentus propter miserabiles predictas iniurias. et eciam propter plures alias loco et tempore dicendas ipsis a dicto episcopo et suis. contra deum et eciam priuilegia sibi et toti ordini Systerciensi. a sede apostolica auctoritate plurium summorum pontificum concessa miserabiliter frequenter illatas quantum possunt et audent supplicant reuerende paternitati uestre quatinus propter deum et honorem beate uirginis et salutem anime uestre de iniuriis de episcopo abbacie factis. iusticie complementum fieri faciatis. et cautelam de futuro et aliquod remedium circa statum abbacie ita prouide apponi procuretis ne post recessum uestrum iterato incipiet abbatem et conuentum et subditos eorum persequi ut actenus fecit.

18 obligata] cf. p.70 1.73, tekstapparat. 22 amicici(e)] Gertz; amicicia ms. 24 prouision(i)] Langebek, Gertz; prouisione ms. 26 (in)] Langebek, Gertz, Krarup; z (= et) ms. (opstaaet af i eller ex?). 27 monachi] herefter spatium paa 5–6 bogst.

1 facerent quod] 'quod supervacaneum est' Gertz; udel. Krarup. 8 et] 'et abesse debuit' Gertz; udel. Krarup. 18 c(ausa)] Langebek, Gertz, Krarup; cum ms. 21 *] esset ueniendum el. lign. bortfaldet; esset ueniendum desiderari uidetur' Gertz. – ita)] ita(que) Gertz. 24 et] udel. Gertz (et sic = sic quoque). 26 qu(e)m] Langebek, Gertz; quam ms. – et] (= etiam) udel. Gertz. 27 "] et ell. flere ord bortfaldet; (cum) Gertz.

1 *] et ell. flere ord bortfaldet; (fit) Gertz. 8 (causa)] Gertz; tå (for cå) ms.; tanta Langebek, Krarup. – extorsionis] extorsione Langebek, Krarup. 18 "| rasur paa ca. 15 bogst.; maaske er ved rasuren bortfaldet det eller de ord, hvortil portantis hører. – portantCiys] Langebek, Gertz, Krarup; portantes ms. 26 commitatu] comitatu Gertz.

3 et] (= etiam) ms.; et(iam) Gertz. 7 (et)] Gertz. 17 (idem)] Gertz, ef. side 50 Il. 11 og 16; side 51 1. 20. 23 alias loco] alias (suo) loco Gertz.

24: cf. e. g. Bull, Dan. nr, 454 og 533.

Abbeden og det menige Konvent af Øm i Aarhus Stift bringer til Eders Kundskab, ærværdige Fader, at Aarhus Stifts Biskop Herr Tyge efter at have modtaget den biskoppelige Værdighed i Aarhuskirken paa mange Maader i alle mulige Henseender saa at sige uafbrudt har været meget fjendtlig og skadelig overfor nævnte Abbedi og de Personer, der tilhører det, gejstlige og læge, klostergivne og verdslige, idet han for det første af nævnte Abbed og menige Konvent har forlangt tre Ugers Gæsteri og ni Ugers Gæsteri for tre Aar, i hvilke Bispesædet i Aarhus havde staaet ledig, saaledes at Abbediet for al Fremtid rettelig skulde være pligtig at yde ham og hans Efterfølgere med lige saa mange Mænd og Heste, som han vilde føre med sig til Klosteret, tre Ugers Gæsteri aarlig. Og da Abbeden og det menige Konvent erklærede sig rede og parate til at skænke ham Gehør og beredvilligt at tjene ham i dette og i alle hans øvrige Beslutninger til deres Livs Ende — dog saaledes at han skulde tage dette som et Tegn paa Venskab og Velvilje og ikke fravriste det som en Ret, for at han ikke ved sin Handling i denne Sag skulde synes at gaa imod og modsige adskillige Pavers Bevillinger og Bestemmelser, der forbyder Cistercienserne, hver og en, at være underlagt nogen anden Dommers Retsmyndighed end Faderabbedernes og Pavens alene — og da Bispen efter sin Mening ikke var tilfredsstillet i denne Sag, medmindre Munkene indrømmede, at de var pligtige at yde ham med saa mange Mænd og Heste, som han vilde føre med sig, tre Ugers Gæsteri aarligt — og da Munkene ikke vilde forpligte sig til at paatage sig denne Byrde, navnlig da de aldrig havde været bundne ved nogen Pligt til denne eller en lignende Tjeneste over for hans Forgængere, og da Bispen truede med ufortøvet at ville gaa frem saa kraftigt som muligt mod de Personer, der var i Abbediet, medmindre de gjorde hans Vilje, appellerede Abbeden og det menige Konvent efter at have hørt denne Trusel eller Forurettelse eenstemmigt under gode Vidners Nærværelse til det apostoliske Sæde, velvidende, at de af Paverne havde faaet Privilegier, hvorefter de ikke for den nævnte Sag kunde bindes ved nogen Dom af nævnte Biskop.

Medens denne Appel over fornævnte Tynge og flere andre Ting var uafgjort, sammenkaldte nævnte Biskop alle klostergivne og verdslige, gejstlige og læge, som han kunde, til Dover Kirke, som ligger nærmest ved Abbediet, og med Tilsidesættelse af alle retlige Former udslyngede han sammesteds en Banlysningsdom mod Abbeden og det menige Konvent de facto, da han ikke kunde de jure. Siden lod samme Biskop de Abbediet undergivne Bryder og Landboer føle sin tunge Haand paa den Maade, at han lod alle de undergivne, som Abbediet havde i enhver Landsby, give Møde paa een og samme Dag for sig og sine Officialer, saaledes at Abbediets undergivne fra en Landsby skulde staa til Rette for en Official, fra en anden for en anden, fra en tredje for en tredje og saaledes videre i alle Landsbyer, hver for sine Dommere paa sine Steder, og svare paa de Beskyldninger, der blev rettet mod dem, og da enhver af de undergivne i hver enkelt Landsby fik forelagt en særlig Sag af Dommeren paa Bispens Vegne og afviste den mod ham rejste Sag paa det Sted, der var bestemt for Sagen, fastsatte Dommeren, at hver enkelt Mand fra den enkelte Landsby skulde indfinde sig paa samme Dag for at rense sig med tolv af sine Naboer paa et meget fjerntliggende Sted i Bispedømmet, saaledes at en af dem (skulde drage) mod Øst, en mod Vest, en anden mod Nord og en anden mod Syd, og han bestemte, at der altid mellem to og to Naboer skulde være en Dagsrejses Afstand eller mere, saa at alle Abbediets ulykkelige undergivne — naar enhver skulde rense sig ved sine Naboer, og alle Naboer ved dette Kneb og Bedrag befandt sig paa forkellige Steder, der paa fornævnte Maade laa langt fra hinanden — paa Grund af dette Bedrag undlod at rense sig. Paa Grund af denne Undladelse blev alle de anklagede ved Bispens Myndighed dømt skyldige i den Sag, de var beskyldt for, og efter Omfanget af deres Forbrydelse blev de — efter at Dommeren havde angivet dem overfor Bispen — efter hans Forgodtbefindende dømt til Skadeserstatning. Og saaledes blev der mod alle Abbediets øvrige undergivne i de forskellige Landsbyer gaaet frem ved forskellige Dommere paa Herr Bispens Vegne og med hans Myndighed.

En almindelig Afgørelse (blev) derfor (truffet) ved endelig Dom med Hensyn til alle Bryder og Landboer, der tilhørte Abbediet, at de enten skulde trække sig tilbage fra Klosterets Tjeneste eller yde Herr Bispen en saa stor Sum Penge, som det behagede ham, og hvis de ikke vilde indvilge i det ene af disse Alternativer, skulde de være lyst i Ban ved Aarhusbispens Myndighed. Og saaledes gjorde han mange Gange med samme undergivne, idet han afpressede dem mange Penge mod Gud og Retfærdighed og mod de Privilegier, der var tilstaaet Abbeden og det menige Konvent, indtil alle var saa forarmede paa Grund af den Afpresning, som han særdeles ofte gjorde sig skyldig i over for dem, navnlig ved Efteraarstide og paa andre Tider, paa hvilke de kunde tjene noget, saa at de var stedet i en saadan Nød, at de ikke kunde dyrke Abbediets Jord, men opgav at dyrke samme Jord.

Fremdeles trængte samme Biskop med Opgivelse af biskoppelig Værdighed og uden at overholde den Ærefrygt, der skyldes et helligt Sted, voldelig ind i Abbediet og til Foragt for Munkene, der viste og oplæste den af Pavestolen tilstaaede Bevilling, hvori stod, at samme Biskop ikke skulde have nogen Retsmyndighed mod dem, der hørte til Abbediet, lod han egenhændigt paa fjendtlig Vis Døren til Abbediets Hus bryde op. Fremdeles lod samme Biskop ved sine Drabanter Munken og Præsten Bjørn tage tilfange i Abbediets Gaard og med et skarpt Tov bundet om de nøgne Fødder og Ben under Bugen af en Hest bringe til et Pinested, hvor han lod samme Munk straffe med Lænker og Blokke i ca. 19 Uger, idet han pinte ham næsten til Døde i mange Henseender, paa umenneskelig Vis, og han lod ham berøve 3 Heste, kostbare Klæder, Kobberpenge og Sterling, et Klæde og talrige andre Ting til en Værdi af mere end 100 Mark, der alle blev sendt ved nævnte Broder for at blive ført til Venden til Indkøb af Korn til at underholde Gæster og fattige i Tilfælde af Dyrtid, naar de kom som Gæster til samme Abbedi for at lindre deres Nød. Fremdeles lod han tilligemed samme Munk to Lægbrødre, som han havde i sit Følge, banke og ligeledes berøve deres Klæder og blive liggende næsten nøgne til næste Dag.

Fremdeles lod han Munken og Præsten Skjalm tage tilfange ved sine Drabanter, idet han slog de Lægbrødre, der var i Gaarden, og røvede 4 Heste fra Gaarden og dræbte en femte.

Fremdeles lod han i en anden af Abbediets Gaarde Lægbroderen Tyge banke og tage tilfange, Husenes Døre bryde op og en Kiste med Klosterets Penge og alle dets Klæder røve, og Bispens Mænd tilføjede Lægbrødrene sammesteds stor Overlast ved at slaa dem, idet de tog en Hest fra dem, og de førte desuden alle samme Gaards Plovjærn og Landbrugsredskaber bort med sig.

Fremdeles stævner han Abbediets Abbed, Munke og Lægbrødre til sine Ting — som andre verdslige — ganske efter Forgodtbefindende. Fremdeles har han banlyst Abbediets Landboer og Bryder, medmindre de opgav at tjene Klosteret inden en af Bispen nærmere angiven Frist. Fremdeles straffer han Lægbrødrene paa Ladegaardene for en hvilkensomhelst Forseelse og undertiden ogsaa uden skellig Grund med en Pengebøde ligesom de verdslige Magthavere. Fremdeles har han banlyst Abbeden i flere gode Mænds Paahør, fordi han i sine Breve har kaldt sig Abbed, skønt han dog var valgt paa kanonisk Vis med Kapitlets eenstemmige Samtykke. Fremdeles har han banlyst Konventet, fordi det har kaldt ham Abbed. Fremdeles søger han paa alle Maader — hvad der maa anses for endnu mere utaaleligt — at bekæmpe og tilintetgøre de Privilegier, der er blevet tilstaaet og paa lovlig Vis uafbrudt har været hjemlet ikke blot hint Abbedi, men hele Cistercienserordenen af det apostoliske Sæde. Fremdeles har samme Biskop banlyst alle, der hører Munkene læse Messe uden for Klosteret. Fremdeles har han banlyst de verdensgejstlige, der tillader nævnte Abbedis Munke eller Lægbrødre at høre Messer i deres Kirker. Fremdeles truer samme Biskop Abbeden og det menige Konvent med at ville forfølge dem ganske ubarmhjertigt efter Herr Legatens Bortrejse.

Derfor bønfalder fornævnte Abbed og menige Konvent paa Grund af de fornævnte ulykkelige Overgreb og ogsaa paa Grund af flere andre, der skal blive omtalt paa rette Sted og Tid, og som nævnte Biskop og hans Mænd ofte paa ynkværdig Vis har tilføjet dem mod Gud og mod de Privilegier, som er blevet tilstaaet ham og hele Cistercienserordenen af det apostoliske Sæde med mange Pavers Myndighed — saa indstændigt de kan og tør, Eder ærværdige Fader, om for Guds Skyld og den hellige Jomfrus Ære og Eders Sjæls Frelse at yde dem Retfærdighed for de Overgreb, som Bispen har tilføjet Abbediet og drage Omsorg for, at der i Fremtiden paa forsynlig Vis skaffes Abbediet Sikkerhed og nogen Lindring, saa at han ikke efter Eders Bortrejse atter skal begynde at forfølge Abbeden og det menige Konvent og deres undergivne, som han hidtil har gjort det.