Tekst og udgave
forrige næste

In nomine domini amen. ♦ Iohannes dei gracia dux Saxonie. Bugezlaus dei gracia dux Slauorum. Wizlaus dei gracia princeps Ruianorum. Henricus et Iohannes dei gracia domini de Werle. Helmoldus. et Nicolaus dei gracia comites Szwerinenses. Bernardus dei gracia comes de Dannenberg. Iohannes. Hinricus. et Iohannes dei gracia domini Magnopolenses. Iohannes. Nicolaus. et Borwinus dei gracia domicelli de Rozstock uniuersique fideles. et uasalli intra terras et terminos dictorum dominorum constituti. consules et uniuersitas ciuitatum Lubeke. Wismarie. Rozstok. Stralessundis. Gripeswaldis. Stetin. Demin. et Tanclim. necnon omnes ciuitates earundem terrarum. uniuersis Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris salutem in eo qui est salus omnium. ♦ Quantum sit emolumentum pacis et hominibus et terris in quibus pax uigere dinoscitur. et quod exaduerso detrimentum sit eis int<er> quos hominum pestilencium et peruersorum malignitas nullo pacis aut iusticie timore refrenatur. omnium prudencia non ignorat/ ♦ Et si princ<ipe>s ac terrarum domini susci piunt pacem populo tunc in fidelibus uasallis. ciuitatibus. atque subditis ualebit iusticia reperiri/ ♦ Nisi enim iusticia et pax se mutuis recipiant osculis. necesse est secundum prophetam ut et longe stet iusticia et ueritas corruet in plateis. ♦ Cumigitur pax bonusque status nobis cordisintsicut debent. notum esse uolumus tam posteris quam presentibus quod nos fide data iuramentisque prestitis confederati sumus. ita quod quilibet alii debet assistere in omnibus iustis causis. ♦ Unde si cuiquam de premissis principibus dominis uel eorum uasallis aut ciuitatibus uel ciuitatum incolis siue eciam quibuscunque rurensibus uel uillanis terras istorum principum et dominorum. uel eciam bona uasallorum inhabitantibus quitquam iniurie uel indebiti grauaminis illatum fuerit supertalis grauaminis iniuria omnes ad hanc confederacionempertinentes peticionibus et procuracionibus quibus poterunt ordinare studebunt/ quod talisiniuriaretractetur. ♦ Si uero tali uiainfra mensem finis debitus non fuerit consecutus. et si grauamine iniurie contra iusticiam illate sunt dominis aut uasallis. tunc dicte ciuitates coniunctim cum ducentis dextrariis eciam in hoc presenti bello et gwerra seruient dominis et uasallis suis propriis sub expensis. de quibus ipse ciuitates. quinquaginta dextrarios iam quitauerunt cum domino Iohanne duce Saxonie ex eo quod mille marce Lubicencium denariorum sibi a ciuitatibus sunt collate. ♦ Que mille marce si ciuitatibus restitute fuerint tunc ipse seruientiterum dextrariis cum ducentis. ♦ Siuero ciuitatibus et earuminhabitatoribus iniuriam grauaminis inferri contigerit super tali grauamine modis prehabitis omnes ad istam confederacionem pertinentes peticionibus et promocionibus aliis infra mensem facient quidquid poterunt quod illud in statum debitum reducatur. ♦ Et si talis iniuria uia huiusmodi retractari non ualebit. principes domini et uasalli iam dicti sub suis expensis propriis ciuitates iuuabunt. et earum incolas cum quadringentis dextrariis preter dominum Iohannem ducem Saxonie. et Helmoldum. et Nicolaum comites de Zwerin. necnon dominum Iohannem Magnopolensem. atque dominum Bernardum comitem de Dannenberg. qui dominos ceteros et ciuitates pro suo posse iuuabunt. et aliis principibus et dominis se nulla racione adiungent necin ciuitates eorum et municiones quempiam in dampnum dominorum et ciuitatum sub confederacione predicta conclusorum intromittent. nec ipsas debent cuiquam aperire. ♦ Ce terum si predictis principibus dominis et uasallis. atque ciuitatibus uisum fuerit expedire quod ad aquas nauigio de premissis quitquam contractari debeat. tunc pro quolibet centenario dextrariorum principes et domini una cum ciuitatibus cum ducentis armatis uiris bene expeditis nauigio seruient quantum possunt. ♦ Preterea si dicti principes et domini cum ciuitatibus equites bellum siue gwerram aggressi fuerint. tunc rurenses et uillani terras dictorum principum et dominorum inhabitantes de quibuslibet sex mansis cum uno equo seruient etuno uiro armissibi decentibus expedito. ♦ Itemsiprefatidomini <cum> ciuitatibus inimicorum terras intrauerint et ibi per exactiones que vordinghe dicuntur pecuniam aliquam uel bona acquisierint uel eciam per captiuos tam intra terras quam extra terminos suos eorundem dominorum ab ipsis bona conquiri contigerit ubicunque locorum uel qualitercunque conquisita fuerint. hec sicuti captiui secundum numerum armatorumin hoc pro utraque parte existencium equaliter diuidentur. ♦ Si uero de ciuitatibus captiuari contigerit. et domini captiuos aliquos superstites habuerint super eos cum quibus suos homines si qui de suis forsan captiuati fuerint bene possunt redimere illos inquam captiuos superstites dabunt in concambium pro eis qui sunt de ciuitatibus captiuati et econuerso facient ciuitates/ ♦ Si autem dominorum quempiam captiuari contingerit ille se ipsum redimet. ♦ Sed si a uasallis et ciuitatibus princeps aliquis siue dominus fuerit captiuatusille debet dominis ad usus eorum tantummodo in subsidium presentari. ♦ Et si domini municionem aliquam perdiderint dampnum supportabunt. si autem aliquam ceperint et expugnauerint profectum habebunt. sed pro recuperacione municionis predicte omnes unanimiter quantumcunque poterunt laborabunt. ♦ Item omnes strate dictarum terrarum pacifice debent esse transeuntibus tali modo ut si cuiquam rebus aut corpore fuerit illatum quitquam grauaminis et iniurie omnes ad quos clamor siue scruchte taliter pregrauati peruenerit insequi debent eum uel eos qui iniuriam intulerunt ualide toto posse ♦ Et qui tales maleficos audito scruchte non insecuntur.eteosposthecde hocincusari contigerit.quod sicuttenebantur s(ec)uti non fuerint. ac se super eo quod clamor ad ipsos non peruenerit excusare uoluerint. si miles est. armiger. siue famulus quinque pociores et meliores de tota parantela sua et amicis assumet et sic ipse sextus existens se ab obiectis huius <modi> expurgabit. uillanus uero siue rurensis ipse decimus nouem melioribus sue condicionis et fidedignioribus coassumptis. ♦ Quicunque uero sicut prehabitum est se expurgare recusauerint illi soluent et emendabunt quidquid passo uel passis iniuri<e> estillatum. ♦ Eodem modo fiet ad aquas eadem pace securitate et insecucione sicut est ad terras superius ordinatum. ♦ Ceterum si predonem aliquem incendiarium homicidam uel latronem siue maleficum talem deprehendi contigeritita quod crimen publicumsit et notorium neque princeps neque dominus neque uasallus neque aduocatus neque ciuitates neque iudices qualescunque fuerint pecuniam ullam siue donum accipient. sed idem pene et sentencie iuris quam meruit modis omnibus subiacebit ♦ Item nullus omnino qualiscunque sit maleficum quemquam manutenebit uel fouebit. sed si forsan esset aliquis qui maleficum aliquem fouere uel manutenere presumeret. cuiuscunque condicionis hic extiterit pro hoste per omnia sicut maleficus est tenendus. ♦ Uerum si maleficus quisquam euaserit ille per omnes terras supradictorum dominorum et ciuitates quaslibet habebitur pro proscripto. ♦ Si autem quisquam prelibatorum principum dominorum uasallorum uel ciuitatum premissa uiolauerit aut ut est prehabitum cooperari noluerit illum monebunt sui proprii uasalli et ciuitates cum ceteris dominis uasallis et ciuitatibus quod memorsue fidei etiuramenti infra mensem faciatin hiis omnibus que promisit et sitamen pertinax fuerit quod in hiis facere noluerit quod tenetur ille pro hoste tenebitur. et ipse per predictos omnes et per eius proprios uasallos et ciuitates gwerris inuadetur per omnia sicut hostis et tandem eo conuictoipse soluet omnes expensasin talibus erogat<a>s. ♦ Eodem modo erit de ciuitatibus et uasallis si rebelles fuerint et non tenuerint omnia quemadmodum in presenti pagina sunt expressa. ♦ Preterea si uasallos interse discordare contigerit rectores iudices et iurati qui pro tempore statuentur sibi causam illorum assument et ipsam diligencius discucientes iniustam partem compescent iustam uero in omnibus tuebuntur. ♦ Insuper nullus omnino hostes in cibariis nec in uno nec in alio confortabit. ♦ Sed si forsan quisquam esset qu<i> hostes in cibariis uel in aliquibus aliis confortare presumeret qualiscunque talis esset pro hoste deberet per omnia reputari. ♦ Item uniuersi supradicti principes et domini conscensum ad hoc adhibuerunt plenarium quod ciuitates eorum tam magne quam parue ciuitatibus ceteris in omnibus secundum suam possibilitatem assistant ♦ Item omnes ciuitates in hac confederacione comprehense perfruentur tam in theloneis pedagiis et exaxcionibus dictis vnghelt quam in omnibus aliis iuribus libertatibus et graciis quas priuilegiis uel aliis ostensionibus demonstrare poterunt se habere et hactenus habuisse que singula debent cuilibet ciuitati secundum quod demonstrauerint innouari ♦ Sed specialiter libertates et gracie et omnia iura que Lubicenses habuerunt in omnibus terris et terminis que fuerant sublimium dominorum Barnim. et Warzlai. ducum Slauorum debent ipsis Lubicensibus innouari. et per auctentica priuilegia de nouo conferri ♦ Ciuitatibus uniuersis in confederacionibus huiusmodi comprehensis similiter et uasallis debent omnia iura libertates et gracie quas a primis et antiquis unquam habuerunt temporibus inuiolabiliter obseruari. ♦ Ceterum sepedicti principes et domini cum marchionibus uel hostibus suis aliis composicionem prorsus nullam inibunt nisi sit cum uoluntate ciuitatum communium et consensu/ ♦ Omnia uero placita memorata et statuta atque pax per decem annorum durabunt circulum ♦ Et si extunc uasallis et ciuitatibus utile et expediens uisum fuerit ut perdurent diucius per quantum temporis ipsis placuerit perdurabunt/ ulterius quod tamen nequaquam in dominis/ sed in uasallis et ciuitatibus tantum stabunt. ♦ Si autem quemquam dominorum antedictorum medio tempore ab hoc seculo emigrare contigerit et si filii sui seu heredes prelibata seruare rennuerint uasalli fideles et ciuitates ipsis homagium. siue uasallagium nequaquam facient necipsos debent habere pro dominis. nisi prius seruent omnia que sunt superius memorata. ♦ Si uero uasallus quisquam mortuus fuerit filii sui seu heredesidem quod pater promisitfacient. ♦ Alioquin principes et domini bona sua feodalia nequaquam porrigere sibi debent/ ♦ Ad omnia antedicta statuenda et ordinanda necnon errata corrigenda tam de uasallis quam discretioribus ciuitatum singulorum dominorum et terrarum rectores iudices et iurati singulis suis debent eligi qui quater in anno quolibet uidelicet in octaua pasche. in octaua beati Iohannis baptiste. in octaua beati Michaelis. et in circumcisione domini secundum quod apud se decreuerint debent ad statuendum ordinandum et corrigendum singula conuenire. et quitquid ab ipsis extricari et enodari nequiuerit ad euocandum et iudicandum ad dominum Iohannem ducem Saxonie deferetur. qui ab uniuersis dominis et uasallis et ciuitatibus super hiis omnibus iudex et capitaneus est electus ♦ Et si per aliquam absenciam extra terras forsan existens presens esse non poterit cum consilio et uoluntate prehabitorum dominorum uasallorum et ciuitatum iudicem debet ponere loco sui. ♦ Super hec omnia si qui uasalli essent uel ciuitates intra sepedictorum dominorum terras et terminos qui se ab huiusmodi pactis et confederacionibus uellent abstragere ille iuribus libertatibus et graciis prehabitis minime perfruentur. ♦ Quod autem tam racionabile factum et salubre inmutari non ualeat uel infringi prelibatiprincipes et domini uidelicet Iohannes dux Saxonie. Bugerzlaus dux Slauorum. Wiz. princeps Ruianorum. H. et Iohannes domini de Werle. Hel. et Ni. comites Zwerinenses. Iohannes. Hinricus et Iohannes domini Magnopolenses. Ber. comes de Dannenberg. Iohannes. Ni. et Bor. domicelli de Rozstok fide pactis etiuramentis prestitis compromittentes coniurauerunt una cum uasallis et ciuitatibus uniuersis intra suas terras et terminos suos constitutis necnon ciuitate Lubicensi ita quod quilibet alii in omnibus superius fideliter expressis debet asistere etinsuper in cunctis aliis iustis causis ♦ Sunt autem hii milites et uasalli qui una cum dictis principibus dominis et uasallis in manus ciuitatum et econuerso ciuitates in manus eorum fide data et iuramentis prestitis promiserunt. ♦ Cum domino Iohanne duce Saxonie spoponderunt et iurauerunt hii. Volcmarus et Volcmarus filius eius. Dauid de Carlowe. Ditleuus de Parkentin. Eineke Hake. Heyno Schacke de Lunenborch. Hartwicus de Retzekow. Iohannes de Balch. Borchardus de Gezow milites. Iohannes de Crumesse famulus; ♦ Cum domino Wiz. principe Ruianorum Matheus et Euerardus fratres dicti Molteken. Nicolaus de Diuiz. Hen. Pape. Wernerus de Tribeses, milites. ♦ Cum comitibus de Zwerin. Ludolfus Molsan. et Fredericus filius suus. Ludolfus Hasenkop Iohannes de Dambeke. Ericus Anthonius/ Voz de Retberg. Gherrardus de Eczen Stochuisch milites ♦ Cum domino Bernardo comite de Dannenberg. Eghardus Ribo. Bertoldus de Stortelebotle milites ♦ Cum domino Io. Magnopolensi. Fredericus Smekere. Eggehardus de Gutow. Hinricus de Bulow milites. Nicolaus de Bulow famulus ♦ Cum H. et Ioh. dominis de Werle. Godeko Luch. Volradus Dargez. Ioh. Koz. Nicolaus Gallus. H. de Vlotow. Tidericus de Buren. Iordanus et Gherrardus fratres de Cropelin. Ioh. Ca bolt Ioh. et Bernardus fratres de Belin. Sifridus de Kuthdorp. Radolfus de Hunwardestorp Grub. Duding. Volzeke Tunneke. Mathias Galerus. Hermannus de Langhevorde. Heydenricus de Lu. Bernardus de Lesten. Iohannes de Goldenbog. Io. de Dutten. Iohannes de Lipe. Hen. Storm milites. ♦ Cum H. et Io. domicellis Magnopolensibus. Bertoldus Pren. Otto de Reuentlo. Hinricus de Barnekow. Ludolfus de Trauenemunde. Benedictus de Rodenbeke Heningus de Stralendorp. Marquardus de L<0>. Gherrardus et Hartwicus fratres dicti Metzike. Heningus dictus de Cremon. Iohannes de Sernin. Otto Wackerbart. Gotdescalcus Pren. Tetwicus de Ordz. Godeko Dotenberch milites. ♦ Cum Io. et N. et Bor. domicellis de Rozstok. Gerardus de Rozstok. Iohannes Babbe. Reddagus Io. Fredericus et Conradus fratres dicti Molteke. Goscalcus Polene. Henricus Lupus. Georgius Molteke. Gerrardus de Oldendorp. Henricus de Tune. Godeke de Tribow Hen. Kat. Lambertus de Manegoldeshaghen. Volradus Smeker. Bordeko et Tidericus de Kalant. Bertoldus de Iork. Wernerus de Axekow. Bertoldus Latekop. Fredericus Kercdorp. Wernerus Gezevitz. Marquardus de Dragun milites. et alii quam plurimi milites et armigerifidedigni. ♦ Ad euidenciam autem pleniorem/ prehabitorum et firmitudinem serciorem omnium memoratorum principum et dominorum atque ciuitatum sigilla anexa sunt presenti cartule ad cautelam. ♦ Actum et datum in ciuitate Rozstok. anno domini. me. cco. xxxo iii. dominica proxima ante festum beati Viti.

28 int<er)] intus ms.

30 princCipe)s] princeps ms.

3 corruet] saaledesims.

18 a ciuitatibus] acciuitatibus ms.

8 (<cum)] mgl. ms.

19 contingerit] saaledes i ms.

29 s(ecyuti] situti ms. ; der bør maaske snarere læses (in)s(ec)uti.

32 huius(modi)] huius ms.

4 iniuri(e)] iniuriam ms.

21 per] tilf. o. l.

23 erogat(ays] erogatis ms.

29 quci)] que ms.

1 comprehense] com tilf. senere o.l.

2 exaxcionibus = exaccionibus.

14 uero] tilf. o. l.

4 abstragere = abstrahere.

5 libertatibus] libertibus ms., med ta tilf. o. l.

8 Wiz. = Wizlaus.

— H. = Henricus.

— Hel. = Helmoldus.

9 Ni. = Nicolaus.

10 Ber. = Bernardus.

— Ni. = Nicolaus.

— Bor. = Borwinus.

21 Wiz. = Wizlao.

22 Hen. = Henricus.

27 Io. = Iohanne.

28 H. = Henrico.

— Ioh. = Iohanne.

29 Ioh. = Iohannes.

— H. = Henricus.

30 Ioh. = Iohannes.

1 Ioh. = Iohannes.

4 Io. = Iohannes.

— Hen. = Henricus.

5 H. = Henrico.

— Io. = Iohanne.

7 L(o)] Le. ms.

10 Io. = Iohanne,

— N. = Nicolao.

— Bor. = Borwino.

11 Io. = Iohannes.

13 Hen. = Henricus.

18 serciorem] saaledes i ms. for cerciorem.

3: Isaias 59,14.

I Herrens Navn Amen. Johan, af Guds Naade Hertug i Sachsen, Bugislav, af Guds Naade de Venders Hertug, Vizlav, af Guds Naade Rygboernes Fyrste, Henrik og Johan, af Guds Naade Herrer til Werle, Helmold og Nicolaus, af Guds Naade Grever af Schwerin, Bernhard, af Guds Naade Greve af Danneberg, Johan, Henrik og Johan, af Guds Naade Herrer til Meklenborg, Johan, Nicolaus og Borwin, af Guds Naade Junkere af Rostock, og alle tro Mænd og Vasaller, der bor indenfor de nævnte Herrers Lande og Omraader, Raadmændene og hele Borgerskabet i Lübeck, Wismar, Rostock, Stralsund, Greifswald, Stettin, Demmin og Anklam og alle Stæder i deres Lande til alle troende kristne, som ser dette Brev eller hører det læse, Hilsen med ham, som er alles Frelser.

Hvor stor Fordelen er ved Fred for Mennesker og Lande, hvor Freden hersker, og hvor stor omvendt Ødelæggelsen er for dem, iblandt hvilke skadelige og fordærvede Menneskers Slethed ikke holdes i Ave ved Frygt for Fred og Retfærdighed, herom er intet forstandigt Menneske uvidende. Og hvis Fyrsterne og Landenes Herrer paatager sig Freden for Folket, saa vil Retfærdighed raade blandt deres tro Mænd, Vasallerne, blandt Stæderne og de undergivne. Thi hvis ikke Retfærd og Fred finder hinanden i gensidig Hengivelse, er det ifølge Profeten nødvendigt, at baade Retfærdigheden staar i det fjerne, og at Sandheden snubler paa Gaderne. Da altsaa fredelige og gode Tilstande ligger os paa Hjerte, som de bør, vil vi, at det skal være vitterligt for saavel tilkommende som nulevende, at vi efter givet Haandslag og aflagt Ed har sluttet et Forbund, saaledes at alle bør bistaa hinanden i alle retfærdige Sager. Hvis derfor nogen Skade eller utilbørlig Tynge paaføres nogen af ovennævnte Fyrster, Herrer eller deres Vasaller eller Stæderne eller Stædernes Indbyggere eller hvilke som helst Bønder eller Borgere, som bebor Fyrsternes eller Herrernes Lande eller ogsaa Vasallernes Godser, skal med Hensyn til saadan Skade og Tynge alle de, der hører til dette Forbund, ved hvilke Retsforfølgninger og Processer de overhovedet kan, bestræbe sig for at udvirke, at saadan Skade gøres god igen. Men hvis det skyldige Beløb ikke inden en Maaned opnaas ad denne Vej, og hvis der ved Trykket imod al Retfærdighed paaføres Herrerne eller Vasallerne Skade, saa skal de nævnte Stæder i Forening med 200 Ryttere — og det ogsaa i den nuværende Krig og Fejde — tjene Herrerne og Vasallerne paa egen Bekostning, af hvilke Stæderne allerede har givet Herr Johan, Hertug af Sachsen, 50 Ryttere, derved at 1000 Mark lybsk er givet ham af Stæderne; og hvis de 1000 Mark bliver givet Stæderne tilbage, vil de atter tjene med 200 Ryttere. Men hvis der paaføres Stæderne og deres Beboere Skade og Tynge, skal i Anledning af en saadan Tynge paa fornævnte Maade alle, der hører til Forbundet, ved Retsforfølgning og andre Processer inden for en Maaned, saavidt de kan, udvirke, at det føres tilbage til den rette Tilstand. Og hvis saadan Skade ikke vil kunne fjernes ad denne Vej, skal Fyrsterne, Herrerne og de fornævnte Vasaller paa egen Bekostning hjælpe Stæderne og deres Indbyggere med 400 Ryttere undtagen Herr Johan, Hertug af Sachsen, og Helmold og Nicolaus, Grever af Schwerin, og desuden Herr Johan af Meklenborg og Herr Bernhard, Greve af Danneberg, som vil hjælpe de andre Herrer og Stæderne efter Evne og ikke paa nogen Maade forene sig med andre Fyrster og Herrer og ikke indlade nogensomhelst i deres Stæder og Fæstninger til Tab for Herrerne og Stæderne, der er indbefattet i nævnte Forbund, og heller ikke bør de aabne dem for nogen. Men hvis det synes de nævnte Fyrster, Herrer og Vasaller samt Stæder gavnligt at samle noget af fornævnte Magt til Søs, saa skal for hvert Hundrede Ryttere Fyrsterne og Herrerne sammen med Stæderne tjene til Søs med 200 veludrustede Mand, forsaavidt som de er i Stand dertil. Hvis de nævnte Fyrster og Herrer iøvrigt tillige med Stæderne griber til Krig eller Fejde som Ryttere, saa skal Bønderne og Borgerne, der bebor nævnte Fyrsters og Herrers Lande, for hver seks Bol gøre Tjeneste med en Hest og en Mand forsynet med passende Bevæbning.

Fremdeles hvis nævnte Herrer tillige med Stæderne betræder Fjendeland og der ved den Inddrivelse, som kaldes Vordinghe, erhverver Penge eller Gods, eller hvis der ved Fanger saavel indenfor samme Herrers Lande som udenfor deres Grænser erhverves Gods af dem, hvorend det ligger, og hvordan det end er erobret, skal dette ligesom Fangerne fordeles ligeligt efter Antallet af bevæbnede, der under dette var hos hver Part. Men hvis der fanges nogen fra Stæderne, og Herrerne har nogle Fanger tilovers udover dem, med hvilke de vel kan løskøbe deres egne Mænd, hvis nogen af dem skulde være blevet taget tilfange, skal de give disse, de tiloversblevne Fanger, i Bytte for dem, som er taget tilfange fra Stæderne, og Stæderne skal omvendt gøre det samme. Men hvis en af Herrerne tages tilfange, skal han løskøbe sig selv. Men hvis en Fyrste eller Herre tages tilfange af Vasallerne og Stæderne, skal han blot gives til Støtte for Herrerne til deres Brug. Og hvis Herrerne mister en Borg, skal de selv bære Tabet, og hvis de tager og erobrer en, skal de selv have Fordelen, men til Generobring af fornævnte Borg skal alle enigt arbejde, saavidt de kan.

Fremdeles skal alle Veje i de nævnte Lande være fredelige for vejfarende paa den Maade, at hvis nogen lider Tynge eller Skade paa sin Ejendom eller Person, skal alle, til hvem den saaledes skadelidtes Skrig eller Nødraab naar, kraftigt og af al Magt forfølge ham eller dem, der har tilføjet Skaden. Og de, som efter at have hørt Skrig om Hjælp ikke forfølger saadanne Misdædere og maaske derefter anklages, fordi de ikke deltog i Forfølgelsen, saaledes som det var deres Pligt, og de saa vil undskylde sig derfor med, at Raabet ikke er naaet til dem, skal — hvis det drejer sig om en Ridder, Væbner eller Lejesvend — tage 5 fornemme og gode Mænd af hele deres Slægt og deres Venner til sig og selvsjette rense sig for disse Beskyldninger; men en Borger eller Bonde skal gøre det selvtiende efter at have medtaget ni gode og troværdige Mænd af sin Stand. Men enhver, som nægter at rense sig, som ovenfor anført, skal betale og bøde for det Tab, der er overgaaet den eller de skadelidte. Paa samme Maade skal det ske til Søs med samme Fred og Lejde og Forfølgelse, saaledes som det ovenfor er fastsat tillands. Men hvis en Røver, en Brandstifter, en Mand draber eller Landevejsrøver og Misdæder paagribes, saaledes at Brøden er aabenbar og notorisk, maa hverken en Fyrste eller Herre eller Vasal eller Foged eller Stæder eller Dommere af nogen Art modtage Penge eller Gaver, men Ugerningsmanden skal paa enhver Maade være underkastet den Straf og Rettens Dom, som han har fortjent. Fremdeles maa overhovedet ingen, hvilken Stilling han end har, holde Haanden over eller beskytte nogen Misdæder, men hvis der maaske skulde være en, som drister sig til at beskytte eller holde Haanden over en Misdæder, skal denne, af hvad Stand han end er, anses for Fjende paa alle Punkter, som den Misdæder han er. Men hvis en Misdæder undslipper, skal han behandles som fredløs i alle ovennævnte Herrers Lande og i alle Stæderne.

Men hvis en af fornævnte Fyrster, Herrer, Vasaller eller Stæder krænker foranstaaende eller ikke vil medvirke som foran anført, skal hans egne Vasaller og Stæder sammen med de andre Herrer, Vasaller og Stæder minde ham om, at han ihukommende sit Ord og sin Ed indenfor en Maaned paa alle disse Punkter gør, hvad han har lovet, og hvis han alligevel er saa trodsig, at han ikke vil gøre, hvad han er pligtig til, paa de Punkter, skal han anses for Fjende og angribes med Fejde paa alle Punkter af alle de fornævnte og af sine egne Vasaller og Stæder, og naar han omsider er blevet overvundet, skal han selv udrede alle Udgifter, der er blevet udbetalt under Fejden. Paa samme Maade skal det gaa Stæderne og Vasallerne, hvis de er oprørske og ikke overholder alt, saaledes som det er udtrykt i dette Dokument. Hvis iøvrigt Vasallerne bliver indbyrdes uenige, skal Forstanderne, Dommerne og de edssvorne, som til enhver Tid maatte være indsat, paatage sig deres Sag og efter omhyggelig Undersøgelse ave den Part, der har Uret, og beskytte den, der har Ret, paa alle Punkter. Desuden maa overhovedet ingen hjælpe Fjenderne med Levnedsmidler, hverken med det ene eller det andet. Men hvis der maaske skulde være nogen, som drister sig til at hjælpe Fjenden med Levnedsmidler eller noget andet, skal han, hvad Stilling han end indtager, anses for Fjende i alle Forhold.

Fremdeles har alle ovennævnte Fyrster og Herrer givet deres fulde Samtykke til, at deres Stæder, store som smaa, bistaar de øvrige Stæder i alt efter deres Evne. Fremdeles skal alle Stæder, som er indbefattet i dette Forbund, saa vel med Hensyn til Told, Rejseafgifter og de Afgifter, der kaldes unghelt, som med Hensyn til alt andet, nyde godt af de Rettigheder, Friheder og Naader, som de ved Privilegier og andre Vidnesbyrd kan paavise, at de har og hidtil har haft, hvilke hver især skal fornyes for hver Stad, efter hvad de paaviser. Men særligt skal Frihederne og Naaderne og alle Rettigheder, som Lübeckerne har haft i alle Lande og Omraader, som tilhørte de høje Herrer Barnim og Vartislav, de Venders Hertuger, fornyes for Lübeckerne og paany overdrages dem ved autentiske Privilegier. For alle Stæder, som er indbefattede i dette Forbund, og ligeledes for alle Vasallerne, skal alle Rettigheder, Friheder og Naader, som de har haft fra først af og fra gammel Tid, overholdes ubrydeligt. Men de oftenævnte Fyrster og Herrer maa fremdeles ikke indgaa noget Forlig med Markgreverne eller deres andre Fjender, medmindre det sker med Stædernes fælles Vilje og Samtykke.

Og alle omtalte Beslutninger og Bestemmelser og Freden skal vare i ti Aar. Og hvis det derefter synes Vasallerne og Byerne nyttigt og gavnligt, at de skal vare længere, skal de yderligere vare saa lang Tid de beslutter, hvilket dog paa ingen Maade skal gælde Herrerne, men blot Vasallerne og Stæderne. Men hvis en af fornævnte Herrer i Mellemtiden forlader denne Verden, og hvis hans Sønner eller Arvinger nægter at overholde foranstaaende, maa hans Vasaller, tro Mænd og Stæder paa ingen Maade aflægge Mandsed eller Vasaled til dem, og ikke maa de regne dem for deres Herrer, førend de vil overholde alt, hvad ovenfor er omtalt. Men hvis en Vasal dør, skal hans Sønner eller Arvinger gøre det samme, som Faderen har lovet. Iøvrigt maa Fyrsterne og Herrerne paa ingen Maade tilegne sig deres Lensgodser.

Til at beslutte og bestemme om alt det fornævnte og til at straffe begaaede Fejl skal saavel af Vasallerne som af de gode Mænd i Stæderne under de enkelte Herrer og Lande vælges Forstandere, Dommere og edssvorne, hver for sit Omraade, som fire Gange aarligt, nemlig Ottendedagen efter Paaske, Ottendedagen efter St. Hans, Ottendedagen efter St. Michael og paa Kristi Omskærelsesdag, efter hvad de har besluttet, skal komme sammen for at træffe Bestemmelser og Anordning og straffe i de enkelte Tilfælde, og alt hvad der ikke kan udredes og oplyses, skal henskydes til Indstævning og Paadømmelse ved Herr Johan, Hertug af Sachsen, som af alle Herrer og Vasaller og Stæder er valgt til Dommer og Høvedsmand for alt dette. Og hvis han paa Grund af Fravær, idet han maaske er uden for Landene, ikke kan være nærværende, skal han med Raad og Vilje af de fornævnte Herrer, Vasaller og Stæder stille en Dommer i sit Sted. Hvis der med Hensyn til alt dette skulde findes nogle Vasaller eller Stæder inden for oftenævnte Herrers Lande og Omraader, som maatte ønske at holde sig uden for denne Overenskomst og dette Forbund, skal de ingenlunde nyde fornævnte Friheder og Naader. Men for at denne saa fornuftige og heldbringende Handling ikke skal kunne forandres eller brydes, har fornævnte Fyrster og Herrer, nemlig Johan, Hertug af Sachsen, Bugislav, de Venders Hertug, Vizlav, Rygboernes Fyrste, Henrik og Johan, Herrer til Werle, Helmold og Nicolaus, Grever af Schwerin, Johan, Henrik og Johan, Herrer til Meklenborg, Bernhard, Greve af Danneberg, Johan, Nicolaus og Borwin, Junkere af Rostock, efter gensidig at have forpligtet sig ved Haandslag, Aftaler og Eder, aflagt Ed sammen med Vasallerne og alle Stæderne indenfor deres Lande og Omraader og sammen med Staden Lübeck, saaledes at alle trofast skal bistaa hinanden i alle ovenfor udtrykte Tilfælde og ogsaa i alle andre retfærdige Sager.

Og de Riddere og Vasaller, som sammen med nævnte Fyrster, Herrer og Vasaller har afgivet Løfte med Haandslag og Ed overfor Stæderne og omvendt Stæderne overfor dem, er følgende. Med Herr Johan, Hertug af Sachsen, har følgende afgivet Løfte og aflagt Ed: Volkmar og hans Søn Volkmar, David af Karlow, Ditlev af Parkentin, Emecke Hake, Heino Schack af Lüneburg, Hartvig af Retschow, Johan af Balke, Burchard af Jesow, Riddere, og Johan af Krummesse, Lejesvend. Med Herr Vizlav, Rügenboernes Fyrste: Brødrene Mathæus og Eberhard kaldet Moltke, Nicolaus af Diwitz, Henrik Pape, Werner af Tribsees, Riddere. Med Greverne af Schwerin: Ludolf Maltzan og hans Søn Frederik, Ludolf Hasenkopf, Johan af Dambek, Erik, Anton, Voss af Rehberg, Gerhard af Eixen, Stockvisch, Riddere. Med Herr Bernhard, Greve af Danneberg: Ekkehard Rieben, Bertold af Stortelebotle, Riddere. Med Herr Johan af Meklenborg: Frederik Schmecker, Ekkehard af Gutow, Henrik af Bülow, Riddere, Nicolaus af Bülow, Lejesvend. Med Henrik og Johan, Herrer til Werle: Gotfred Luch, Volrad Dargaz, Johan Kotze, Nicolaus Hahn, Henrik af Flotow, Didrik af Büren, Brødrene Jordan og Gerhard af Kröplin, Johan Kabold, Brødrene Johan og Bernhard af Bellin, Siegfried af Kuthdorp, Rudolf af Hungersdorf, Grube, Duding, Volzeke Tunneke, Mathias Ketelhodt, Hermann af Langeworde, Heidenreich af Lohe, Bernhard af Lehsten, Johan af Goldenbow, Johan af Dutten, Johan af Lipe, Henrik Storm, Riddere. Med Henrik og Johan, Junkere af Meklenborg: Bertold Preen, Otto af Reventlow, Henrik af Barnekow, Ludolf af Travemünde, Benedikt af Rodenbeck, Henning af Stralendorf, Markvard af Lohe, Brødrene Gerhard og Hartvig kaldet Metzeke, Henning kaldet af Kramon, Johan af Zarnin, Otto Wackerbart, Gottschalk Preen, Dethwig af Oertzen, Gottfried Dotenberg, Riddere. Med Johan, Nicolaus og Borwin, Junkere af Rostock: Gerhard af Rostock, Johan Babbe, Reddag, Brødrene Johan, Frederik og Konrad kaldet Moltke, Gottschalk af Polen, Henrik Wolf, Georg Moltke, Gerhard af Oldendorf, Henrik af Thun, Gotfred af Trebbow, Henrik Katt, Lambert af Mangoldshagen, Volrad Schmecker, Bordeke og Didrik af Kahlden, Bertold af Jork, Werner af Axekow, Bertold Latekop, Frederik Kardorff, Werner Jesewitz, Markvard af Dargun, Riddere og saare mange andre troværdige Riddere og Væbnere. Til tydeligere Bevis og større Sikkerhed for ovenstaaende er alle de omtalte Fyrsters og Herrers og Stæders Segl hængt under dette Dokument til Forvaring. Forhandlet og givet i Staden Rostock i det Herrens Aar 1283 den nærmeste Søndag før St. Vitus' Dag.