Tekst og udgave
forrige næste

Omnibus presens scriptum cernentibus Martinus illustris regis Danorum cancellarius Petrus eiusdem domini dapifer Magnus Sk<anu>ngh Ako Ionessun Iohannes Anderssun Nicolaus Hamundssun Uffo Ionessun Benedictus Wæstissun Petrus Saxensun Cristiarnus Kupæ et Tuo Rinbæk salutemin domino sempiternam ♦ Nouerint uniuersi nos presentes fuisse et audiuisse quod domina nostra A. Danorum regina illustris nomine dilecti filii sui domini nostri regis Danorum omnes terras in Knappestorpe mark et Thrygemarkæ sitas ad fiscum dicti domini regis legaliter deuolutas racione criminis lese maiestatis quod dominus Nicolaus Hinrikssun commisit qui quondam eas possedit exibitori presencium domino Andree camerario pro centum sexaginta marcis denariorum in quibus sibi tenebatur racione mutui sicut dicte terre nunc sunt sine pecoribus existentes inpignorauit libere ordinandas <donec> legaliter redimantur ita quod ipse de eisdem medio tempore omnes fructus percipiat in sortem predictorum debitorum minime computandos ♦ In cuius rei testimonium sigilla nostra <presentibus> duximus apponenda ♦ Datum Myliethorp anno domini me. cco. lxxx. nono in octaua beate Agnetis uirginis

16 Sk(anu)ngh] Skningh ms.

17 Ionessun] Ionssun Aa1.

18 Saxensun] Saxi sun Aal.

— Tuo] Tuwo Aa1.

20 A. = Agnes.

25 sicut] sicud Aa1.

26 (donec)] mgl. Aa.

29 (presentibus)] mgl. Aa.

— Myliethorp] Mylnthorp Aa1.

30 octaua] octauo Aa1.