Tekst og udgave
forrige næste

Uenerabili fratribus .. archiepiscopo Lundensi eiusque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem. ♦ Non absque grandi mentis amaritudine debent cuncti catholice cultores fidei recenti memorie commendare occupationem gemebundam et statum miserabilem terre sancte/ perfidorum Agarenorum hostium crucis Christi/ affecte blasphemiis et iniuriis diucius lacessite in grauem redemptoris nostri contumeliam et christiani nominis iniuriam et contemptum/ ♦ Debent etiam tam dolenter quam diligenter attendere/ quod filia Syon uidelicet terra ipsa/ iuxta prophete uaticinium/ ut umbraculum in uinea et sicut thugurium in cucumerario noscitur derelicta quodque urbes et loca sanctissima dicte terre sancte/ que actor uite uirginis gloriose puerpere partui/ suoque ortui dignissimo deputauit/ ac sue passioni et morti delegit exhausta fidelibus in solitudine sunt redacta/ ♦ O quam dolendum a fidelibus omnibus quod locus Christi sanctificatus presentia blasphemantium ipsum feda residentia prophanatur; ♦ O quam gemendum quod terra in qua genus humanum de uetuste captiuitatis iugo liberatum extitit in ignominiosam redacta est seruitu tem/ ♦ O quam improperiosum cunctorum christianorum opprobrium/ quod ubi dei filius temporali morte crucis/ nos de perpetue cruciatu mortis eripuit/ ibi acerbitate blasphemiarum et contumeliarum horrore iugiter exprobratur/ nec hiis Babilonici hostis regis Egipti nepharii seueritas fera contenta. semper sicut multorum fidedignorum habet relatio/ intendit super predictis uulneribus dolorem adicere/ aliaque loca catholica eidem terre sancte uiciniora/ per sue uires nequitie ocupare/ ♦ Premissis itaque carissimus in Christo filius noster Philippus rex Francie illustris uelut christianissimus princeps/ clare memorie christianissimorum regum Francie antecessorum suorum/ qui caritatis et deuotionis feruore succensi/ tanquam fideles pugiles et Christi athlethe constantissimi terre sancte negotium per retroacta iam tempora cordi specialiter habuerunt/ illudque fuerunt feruenter et fauorabiliter prosecuti/ uestigia imitando debita consideratione discussis/ uolens eidem redemptori nostro qui eum sublimauit in regem per debitum obsequium in hoc seculo/ gratitudinem exhibere/ ac se sibi reddere acceptabilem in exelsis/ cunctisque fidelibus ad dicte terre sancte succursum. exemplum prebere ac uiam etiam preparare/ nec non summum desiderium quod a longo tempore habuit etiam priusquam orthodoxi regni Francie gubernaculum suscepisset subueniendi calamitatibus et miseriis dicte terre/ ac in eius subsidium transfretandi/ cupiens deducere in effectum per suos sollennes procuratores et nuntios propter hoc ad sedem apostolicam/ per eum pluries destinatos solicitis et continuatis instantiis/ nobis fecit humiliter suplicari/ quod pro efficaciori terre predicte succursu passagium generale indicere/ ac pro illo celebrius et utilius peragendo uerbum crucis uiuifice/ cunctis Christi fidelibus cum indulgentiis consuetis predicari mandare eiusdemque passagii et totius exercitus christiani/ qui in illo inspirante domino transfretabit/ prefatum regem generalem rectorem et capitaneum constituere/ ac pro huiusmodi faciendo passagio/ certa concedere subsidia dignaremur/ ♦ Nos itaque sanctam intentionem regis eiusdem et feruentem compassionis affectum/ quem ad statum prochdolor miserabilem dicte terre idem rex habere dinoscitur multipliciter in domino commendantes/ necnon gaudentes/ et exultantes in eo/ sibique laudes et gratias humiliter exoluentes/ quia dignatus est tam pium tamque salubre propositum regalibus precordiis inspirare/ cupientes quoque ut huiusmodi sanctum negotium deo cuius agitur causa fauente felicibus prosperetur euentibus et uotiuis proficiat incrementis. super hiis per nos cum nostris fratribus matura et diligenti deliberatione prehabita/ ipsius regis piis et sanctis annuentes affectibus/ et deuotis supplicationibus inclinati ad honorem dei omnipotentis/ exaltionem et dilatationem catholice fidei/ cunctorum fidelium animarum profectum/ liberationem terre prefate/ ac exterminium hostium predictorum/ eisdem nunciis et procuratoribus/ necnon prelatorum in Romana curia existentium/ et aliorum fidelium multitudine copiosa presentibus/ auctoritate apostolica/ de dictorum fratrum consilio/ passagium generale ad terram ipsam indiximus et prefatum regem ipsius et totius exercitus christiani qui transfretabit in illo. rectorem constituimus et capitaneum generalem/ ac nichilominus per alias nostras inde confectas litteras/ uerbum crucis cum certis gratiis et indulgentiis/ cunctis Christi fidelibus mandauimus predicari/ dicti quoque procuratores et nuntii eiusdem regis ad hoc per suas patentes litteras/ coram nobis et fratribus nostris exhibitas/ plenum sufficiens et speciale mandatum habentes pro eo et eius nomine/ in nostra fratrum nostrorum et aliorum predictorum presentia ipsum passagium per nos ut prefertur indictum ilico assumpserunt/ et capitaneatum et rectoriam illius et dicti exercitus acceptarunt/ ac in animam dicti regis prout poterant ex eodem mandato/ tactis sacrosanctis euangeliis iurauerunt/ quod ipse rex in kalendas augusti que erunt anno domini millesimo ccco tricesimo sexto/ quas tam eidem regi/ quam cunctis crucesignatis et crucesignandis pro termino ad transfretandum in dicto passagio duximus assignandas/ iter arripiet dicti passagii/ illudque deinde realiter et personaliter prosequetur/ justo ac legitimo impedimento cessante/ sub certis tamen conditionibus modis et formis/ in aliis nostris super hoc confectis et dictis litteris regiis seriosius annotatis/ ♦ Nos igitur attendentes/ quod tam arduum tamque onerosum negotium innumeris egebit expensis/ ac uolentes ad honorem illius qui terram ipsam dum genus humanum redemit/ suo proprio sanguine consecrauit/ ad subuentionem expensarum huiusmodi apponere solicitis studiis manum apostolice potestatis/ premissis omnibus digna consideratione pensatis/ ac pluribus et diuersis temporibus/ multis tractatibus et deliberationibus cum eisdem nostris fratribus habitis super illis omnium eccelesiasticorum reddituum et prouentuum decimam per uniuersas mundi partes/ personis et bonis hospitalis sancti Iohannis Jerosolimitani/ et aliorum militarium ordinum et aliis personis ecclesiasticis/ que obtenta licentia debita in isto sancto passagio personaliter transfretabunt dumtaxat exceptis/ usque ad sex annos a data presentium computandos/ auctoritate apostolica/ de dictorum fratrum consilio duximus propterea imponendam/ singulis annis dicti sexennii in duobus terminis medietatem uidelicet in purificationis beate Marie uirginis/ et aliam medietatem in natiuitatis beati Iohannis Baptiste festiuitatibus a uobis et ab omnibus archiepiscopis/ episcopis ceterisque personis ecclesiasticis quibuscunque exemptis et non exemptis/ uniuersarum partium predictarum/ quantacunque prefulgeant dignitate/ seu cuiuscunque preminentie/ conditionis/ uel status/ ordinis/ aut religionis/ existant/ quibus uel eorum alicui nulla priuilegia uel indulgentias sub quacunque uerborum forma uel expressione concessa quo ad hoc uolumus suffragari/ preterquam a personis et locis hospitalis et militarium ordinum predictorum/ ac aliis ab huiusmodi decime solutione supra exceptis integraliter exoluendam/ ac in dicte terre subsidium/ et alias contra infideles et inimicos catholice fidei conuertendam/ cum modificationibus infrascriptis/ uidelicet quod in locis illis et partibus/ in quibus ad certum tempus huiusmodi decima aliquibus est concessa finito tempore concessionis huiusmodi decima ipsa per nos imposita in partibus ipsis colligi debeat et leuari/ per illud tempus dumtaxat quod residuum fuerit de dictis sex annis ab expiratione concessionis eiusdem/ ita quod in aliquo casu ipsius decime duplex exactio non concurrat/ quodque illi qui cum licentia debita ut premittitur transfretauerint/ a prestacione decime suorum ecclesiasticorum reddituum et prouentuum modo qui sequitur sint exempti/ uidelicet quod decima eorum primi (byiennii aliorum quam diocesanorum tam excemptorum quam non exemptorum penes diocesanos eorum/ diocesanorum uero penes ecclesiarum suarum cathedralium capitula deponatur in usus eorum si transfretauerint/ uel in dicte terre sancte subsidium/ et alias contra infideles et inimicos fidei si non transfretauerint conuertenda. ♦ Uolumus tamen quod illi penes quos dicta decima deponetur/ eis a quibus ipsam recipient promittere debeant/ quod eis cum transfretabunt/ decimam ipsam reddent/ ipseque persone collectoribus dicte decime cauere ydonee teneantur/ quod in casu in quo transfretare non contingat/ easdem/ tertii anni decimam exclusa cunctatione qualibet collectoribus ipsis soluent/ ♦ Exactionem autem et receptionem dicte decime tam a uobis quam ceteris archiepiscopis et episcopis/ ac aliis personis ecclesiasticis uniuersarum partium predictarum fieri uolumus absque iniuria et oppressione quacunque quodque uos et singuli uestrum/ quos in singulis uestris ciuitatibus et diocesibus/ auctoritate presentium/ necnon ceteri archiepiscopi et episcopi uniuersarum partium predictarum/ quos etiam in singulis eorum ciuitatibus et diocesibus collectores huiusmodi decime per alias nostras litteras deputamus/ easdem personas exemptas et non exemptas in dictis mundi partibus constitutis de omnibus redditibus et prouentibus ecclesiasticis eorundem ad solutionem dicte decime/ secundum modum/ morem/ et consuetudinem in exactione et collectione huiusmodi decime hactenus obseruatos/ per dictos sex annos in terminis supradictis sub moderatione ac forma infrascriptis auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam/ ac etiam sequestrationem fructuum/ reddituum et prouentuum ecclesiasticorum suorum in eisdem uestris ciuitatibus et diocesibus consistentium/ si expedire uideritis/ pér uos uel alium seu alios/ quos ad exactionem et collectionem huiusmodi decime assumendos duxeritis/ appellatione postposita compellatis/ ita quod ad fructus redditus et prouentus ecclesiasticos/ existentes extra uestras ciuitates et dioceses huiusmodi compulsionis potestatem nullatenus extendatis nec ad compulsionem huiusmodi faciendam in aliquo casu per uos uel alium seu alios inuocetis nec inuocari permittatis auxilium brachii secularis/ nisi predictorum non soluentium contumacia exigente aliud circa hoc per sedem eandem extiterit ordmatum/ cum quibus etiam personis ecclesiasticis/ post debitam absolutionem/ ab excommunicationis suspensionis et interdicti sententiis si quas personas easdem occasione solutionis dicte decime non facte per ipsas in terminis constitutis a nobis/ obtentam incurrere forte contingat super irregularitate si quam ipse persone dictis ligate sententiis non in contemptum clauium celebrando diuina uel alias se immiscendo eisdem forsan contraxerint/ per uos auctoritate apostolica dispensari ualeat iniunctaå eis super hoc penitentia salutari/ ♦ Quocirca uniuersitatem uestram monemus/ rogamus/ et hortamur attente per apostolica uobis scripta precipiendo mandantes quatinus uos et singuli uestrum prefatam decimam/ de redditibus et prouentibus uestris ecclesiasti cis/ secundum taxationem ipsius decime si iuxta illam soluere consueueritis/ alioquin secundum consuetudinem in exactione huiusmodi decime hactenus obseruatam soluere per dictos sex annos in eisdem terminis soluendo in quolibet dictorum terminorum medietatem eiusdem decime singulos uestrum secundum dictos modum/ morem/ et consuetudinem contingentem/ et ab aliis uestrarum ciuitatum et diocesium de redditibus eorundem decimam iuxta predictos modum et morem per dictos sex annos colligere et exigere ac recipere studeatis/ ♦ Quod si forsan aliquis uestrum in ipsis terminis deffecerit in solutione decime supradicte/ taliter defficientem/ similes sententias/ quas per uos uel subdelegatos uestros ut premittitur/ deputandos ad eandem decimam in uestris ciuitatibus et diocesibus colligendam in non soluentes decimam ipsam in terminis supradictis proferri contigerit incurrere uolumus ipso facto/ ♦ A qua post satisfactionem debitam per aliquem ex uobis uel aliis uicinis episcopis excommunicationis sententia non ligatum/ et alias gratiam et communionem apostolice sedis habentem facta sibi fide de solutione huiusmodi possit absolutionis nec non super irregularitate/ si quam occasione premissa huiusmodi ligatu<s> sententiis celebrando diuina uel alias se immiscendo eisdem non tamen in contemptum clauium forsan contraxerit penitentia sibi super hoc imposita salutari/ oportune dispensationis benefitium obtinere/ ♦ Huiusmodi autem decimam/ que per uos et assumendos predictos exacta et collecta extiterit et illam etiam quam de uestris redditibus et prouentibus persoluetis/ cum exacta et collecta extiterit uobisque per illos quos ad hoc ut premittitur assumendos duxeritis assignata/ singuli uestrum unacum capitulo sue cathedralis ecclesie infra ecclesiam ipsam aut alibi prout magis expedire cognouerint in aliquo decentiori et tutiori loco repositam suis et ipsius capituli expensis faciant diligenter et fideliter custodiriy per eosdem singulos uestrum illi uel illis; quem uel quos ad id deputandum seu deputandos duxerimus prout et quando nobis uidebitur assignandam/ ac in dicte terre sancte subsidium et alias contra infideles et inimicos eiusdem fidei conuertendam/ ♦ Si uero quod absit decimam ipsam uestre ut prefertur commissam custodie uel eius partem aliquam in usus alios conuerti contigerit/ aut quomodolibet usurpari eos ex uobis et singularibus etiam personis capitulorum uestrorum/ qui culpabiles in hoc extiterint excommunicationis sen tentiam incurrere uolumus ipso facto ♦ Preterea ne de moneta in qua solutio prefate decime fiet/ et fieri debebit ualeat <dubium> exitari/ uitenturque grauamina que propter hoc hactenus uiri ecclesiastici sunt perpessi/ uolumus quod decima ipsa per uos uel assumendos ad hoc a uobis leuetur ad monetam currentem communiter tempore quo ipsius solutio facienda fuerit et etiam exigatur/ iuxta constitutionem super hoc editam in consilio Viennensi/ ita quod pretextu alterius cambii debitores et solutores dicte decime non grauentur/ ad quam solutionem eiusdem monete currentis personas ecclesiasticas uestrarum ciuitatum et diocesium/ extra ciuitates et dioceses earundem faciendam uolumus non teneri/ ♦ Prefata etiam decima exigatur a personis ecclesiasticis supradictis/ et per uestrum etiam singulos exoluatur secundum taxationem decime in uestris et earum ciuitatibus et diocesibus hactenus factam/ uel ubi nulla certa taxatio fuerit/ secundum consuetudinem in exactione et solutione huiusmodi hactenus obseruatam/ ♦ Fiat quoque ipsa exactio/ absque aliquo alio onere illorum a quibus huiusmodi decima exigetur nisi forte illis defficientibus in solutione ipsius in terminis antedictis/ ob huiusmodi eorum deffectum expensas fieri oporteret/ ad quarum solutionem eos teneri uolumus et astringi/ quodque circa hec iuxta constitutionem eiusdem Viennensis consilii/ calices libros et alia ornamenta ecclesiarum diuinis officiis deputata/ ex causa pignoris uel distractionis cuiuspiam/ uos seu quiuis alii per uos ad collectionem et exactionem huiusmodi decime ut premittitur assumendi/ capere seu recipere distrahere seu occupare nullatenus presumatis/ ♦ Uobis autem et singulis uestrum contradictores si qui fuerint ecclesiasticam contempnendo censuram in solutione dicte decime contumaces/ citandi ex parte nostra/ peremptorie ad Romanam curiam/ et certum eis peremptorium terminum prefigendi quo personaliter apostolico conspectui se presentent super hiis si expediens uisum fuerit pro meritis recepturi/ ac citationis huiusmodi diem/ et prefixionis termini supradicti formam nobis per uestras litteras et proprios nuntios refferendi plenam concedimus facultatem/ non obstantibus si uobis aut uestrum aliquibus et predictis personis ecclesiasticis/ ac aliis quibuscunque communiter uel diuisim/ a dicta sit sede indultum/ quod ad solutionem alicuius decime minime teneamini/ et ad id compelli/ aut quod interdici suspendi uel excommunicari non possitis per litteras apostolicas/ que de indulto huiusmodi et toto tenore de uerbo ad uerbum ac propriis ordinum et locorum seu personarum uestrarum nominibus plenam et expressam non fecerint mentionem/ et quibuslibet priuilegiis/ indulgentiis/ exemptionibus et litteris apostolicis/ quibuscunque dignitatibus seu ordinibus eorundem et specialiter Cisterciensi/ Premonstratensi/ Cluniacensi/ Cartusiensi/ Grandimontensi/ uel eorum uniuersitatibus aut personis singularibus generaliter et specialiter sub quacunque forma uel conceptione uerborum a memorata sede concessis de quibus quorumque totis tenoribus/ de uerbo ad uerbum in nostris litteris specialis plena et expressa mentio sit habenda/ ♦ Ceterum quia presentes littere nequirent forsan propter uiarum discrimina uel alia impedimenta legitima uestrum singulis comode presentari uolumus quod per te frater archiepiscope. dictarum litterarum transumptum manu propria scriptum tuoque communitum sigillo/ uobis predictis suffraganeis transmittatur/ cui adhiberi per uos uolumus uelut originalibus plenam fidem/ ♦ Datum Auinione. vii. kalendus augusti anno decimoseptimo.

22 filia] herefter slettet ipsa i Aa.

5 contenta] rettet fra contempta i Aa.

7 ocupare = occupare.

1 negotium] tilf. o. l. i Aa.

16 exoluendam = exsoluendam.

26 <by>iennii] viennii Aa.

17 ligatu<s> ligatum Aa.

28 duxerimus] duxeritis Aa men i margen alias duxerimus.

2 <dubium>] mgl. Aa.

– exitari = excitari.

22: Jes. 1,8.

Til vore ærværdige brødre ærkebiskop Karl af Lund og hans lydbisper, hilsen.

Ikke uden stor bitterhed i sindet må alle den katholske tros dyrkere indprente i frisk erindring Det hellige lands bedrøvelige besættelse og ynkværdige tilstand, det som alt længe har været genstand for bespottelse og uret fra de troløse agarenere, Kristi kors' fjender, til svar forhånelse af vor frelser og til uret og foragt mod kristenheden; de må også med sorgfyldt opmærksomhed tage i betragtning, at Sions datter, nemlig Det hellige land i følge profetens forudsigelse »ligger forladt som en vogterhytte i vingården og som et natteskur i græsmarken«, og at nævnte hellige lands byer og højhellige lokaliteter er forvandlet til en ørken ved de troendes fordrivelse fra det land, som livets skaber bestemte til den glorværdige jomfrus og moders forløsning og sin egen ærværdige byrd og udvalgte til sin lidelse og død. Oh, hvor må alle troende føle sorg over, at det sted, som Kristus har gjort helligt ved sin nærværelse, vanhelliges ved, at hans bespottere skændigt har slået sig ned der. Oh, hvor må de jamre over, at det land, hvor menneskeslægten blev befriet fra det gamle fangenskabs åg, nu er bragt i vanærende trældom. Oh, hvor skammelig en skændsel for alle kristne, at der, hvor Guds søn ved sin timelige død på korset udfriede os alle fra den evige døds korsfæstelse, der hersker nu til stadighed den bitre bespottelse og den græsselige forhånelse, og den babyloniske fjende, den skændige ægyptiske konges vildsomme strenghed er ikke tilfreds hermed, nej han har til hensigt, efter hvad mange troværdige mænd beretter, bestandig at føje smerte til de omtalte sår og med sine skændige styrker besætte andre kristne steder i nærheden af Det hellige land. Idet nu vor kære søn i Kristus Frankrigs berømmelige konge Filip som allerkristeligste fyrste er gået i sine forgængere — berømmelig ihukommelse — Frankrigs allerkristelige kongers spor, som opflammet af glødende kærlighed og hengivenhed allerede i forbigangne tider lagde sig Det hellige lands sag særligt på hjerte og fremmede den med iver og gunst som Kristi tro stridsmænd og standhaftige forkæmpere, og har underkastet omtalte forhold en skyldig overvejelse, vil han ved skyldig tjenesteydelse i dette liv vise sin taknemmelighed mod samme vor frelser, som har ophøjet ham til konge, og gøre sig velanskreven i himlen, give alle troende et eksempel til undsættelse af nævnte hellige land og forberede vejen. I ønsket om at få opfyldt den store længsel, som han i lang tid, ja endogså førend han overtog regeringen i det rettroende kongerige Frankrig, havde næret om at komme omtalte land til undsætning i dets nød og elendighed og drage over havet for at hjælpe det, har han derfor ved sine officielle befuldmægtigede og sendebud, som han i dette ærinde ved flere lejligheder havde sendt til det apostoliske sæde, med indtrængende og gentagne bønner ydmygt bedt os om, at vi for mere virksomt at hjælpe føromtalte land vilde værdiges at anordne et almindeligt felttog, befale at lade det livgivende kors' ord prædike med den sædvanlige aflad for alle troende kristne for at gennemføre toget på en værdigere og nyttigere måde, indsætte førnævnte konge som leder og høvedsmand for samme tog og hele den kristne hær, som på Guds tilskyndelse skulde sætte over havet, og bevilge bestemte subsidier for gennemførelsen af dette felttog. Vi anbefaler derfor på mangfoldig måde med herren samme konges hellige hensigt og den glødende medfølelse, som samme konge nærer for nævnte lands ak så ynkværdige stilling, og vi glæder os og jubler med ham, og vi priser og takker ham ydmygt, fordi han har værdigedes at indgive kongens hjerte et så fromt og så gavnligt forsæt, og vi ønsker, at dette hellige værk med Guds hjælp — det er jo hans egen sag, det drejer sig om — må få et heldigt udfald og opnå den ønskede fremgang. Idet vi derfor forud havde en velovervejet og omhyggelig drøftelse af sagen med vore brødre, bifalder vi kongens fromme og hellige følelser og imødekommer hans hengivne bønner til Gud den almægtiges ære, til den katholske tros ophøjelse og udbredelse, til alle troendes sjælefrelse, til befrielse af det omtalte land og til udryddelse af førnævnte fjender, anordner vi i nærværelse af samme sendebud og befuldmægtigede og af en talrig mængde prælater og andre troende ved den romerske kurie med aposto lisk myndighed og vore nævnte brødres råd almindeligt felttog til det hellige land, og indsætter vi omtalte konge som leder og høvedsmand for toget og hele den kristne hær, som vil drage over havet, og desuden har vi i et andet brev derom befalet at prædike korsets ord for alle kristne med bestemte nåder og bevillinger. Og kongens nævnte befuldmægtigede og sendebud, der ved hans åbne brev, forelagt os og vore brødre, havde tilstrækkelig og særlig fuldmagt dertil, tiltrådte straks på hans vegne og i hans navn i nærværelse af vore brødre og de andre føromtalte mænd det felttog, vi som omtalt havde anordnet, og modtog stillingen som generalkaptajn og leder af toget og nævnte hær, og med hånden på de hellige evangelier svor de, således som de havde mandat til, ved samme konges sjæl, at kongen til 1. august i det herrens år 1336, som vi lod ansætte som frist for samme konge og alle, som havde taget eller vilde tage korset, til at drage over havet på omtalte tog, vilde påbegynde toget og reelt og i egen person gennemføre det, forsåvidt der ikke forelå en berettiget og lovlig forhindring, dog under bestemte vilkår, måder og former, som udførligere er optegnet i et andet brev fra os og i kongens omtalte brev. I betragtning af, at et så vanskeligt og byrdefuldt værk kræver utallige omkostninger, og i ønsket om til hans ære, som indviede dette land med sit eget blod, idet han forløste menneskeslægten, med omhu og iver at anvende pavemagten til støtte for disse udgifter, har vi overvejet alt det foranstående med værdig opmærksomhed og afholdt mange forhandlinger og overvejelser derom til forskellige tider med samme vore brødre, hvorefter vi med apostolisk myndighed og med nævnte brødres råd lader pålægge en tiende i seks år fra udstedelsen af dette brev af alle gejstlige indkomster og oppebørsler over hele verden, dog med undtagelse af Johannitterhospitalets og de andre ridderordeners personer og godser og af andre gejstlige personer, som med gyldig tilladelse personligt vil drage over havet på det hellige felttog; den vil være at betale fuldt ud hvert år i nævnte seksårsperiode til to terminer, nemlig halvdelen til kyndelmisse og den anden halvdel til St. Hans, af Eder og af alle ærkebisper, bisper og gejstlige personer, eximerede eller ikke, i hele verden uanset deres dignitet, rang, stilling, stand, orden eller regel, og vi vil ikke, at de eller nogen af dem skal påberåbe sig noget privilegium eller nogen bevilling i den sag uanset deres ordlyd og udtryk, dog med undtagelse af hospitalets og de omtalte ridderordners personer og godser og de andre, der ovenfor er undtaget fra betaling af denne tiende; og den vil være at anvende til hjælp for Det hellige land og andetsteds mod vantro og fjender af den katholske tro med nedenanførte begrænsning, nemlig at på steder og i egne, hvor denne tiende i et bestemt tidsrum er bevilget nogle, skal den tiende, vi nu har pålagt, i disse egne indsamles og opkræves, når denne bevillingsfrist er udløbet, i den tid, der da er tilbage af de næste seks år efter udløbet af samme bevilling, således at dobbelt opkrævning af denne tiende ikke finder sted i noget tilfælde, og at de, der som omtalt med lovlig tilladelse drager over havet, er undtaget fra at yde tiende af deres gejstlige indtægter og oppebørsler på følgende måde, nemlig at tienden for de første to år af andre end stiftsbisper, eximerede eller ikke, skal deponeres hos deres stiftsbisper, og tiender af stiftsbisperne hos deres domkirkers kapitler at anvende til brug for dem selv, hvis de drager over havet, eller til hjælp for Det hellige land og på anden måde mod vantro og fjender af troen, hvis de ikke drager over havet. Det er dog vor vilje, at de, hos hvem nævnte tiende deponeres, skal love dem, af hvem de modtager den, at de vil udbetale tienden til dem, når de drager over havet, og at disse personer skal være pligtige at yde tiendeindsamlerne en passende kaution for, at de ufortøvet vil betale indsamlerne tienden af det tredie år i det tilfælde, at de ikke kommer til at drage over havet. Men det er vor vilje, at opkrævningen og modtagelsen af nævnte tiende såvel fra Eder som fra de øvrige ærkebisper og bisper og andre gejstlige personer i alle de omtalte egne skal finde sted uden nogen form for uret og undertrykkelse, og at I og hver især af Eder, som vi med dette brevs myndighed indsætter hver i sin stad og stift, og også de andre ærkebisper og bisper i alle de føromtalte egne, som vi med andre breve ligeledes indsætter som indsamlere af denne tiende i hver sin stad og stift, personligt eller ved een eller flere andre, som I lader antage til opkrævning og indsamling af denne tiende, med vor myndighed skal tvinge samme eximerede eller ikke eximerede personer rundt om i verden til at betale nævnte tiende af alle deres gejstlige indtægter og oppebørsler efter den måde, skik og sædvane, som hidtil er iagttaget ved opkrævning og indsamling af sådan tiende, i de nævnte seks år til ovenanførte terminer under nedenanførte indskrænkning og form med kirkens straf og tillige med beslaglæggelse af deres gejstlige frugter, indtægter og oppebørsler i samme Eders stæder og stifter, hvis I finder det hensigtsmæssigt, idet I ikke giver adgang til appel, dog således at I ikke på nogen måde udstrækker denne tvangsmyndighed til gejstlige frugter, indtægter og oppe børsler udenfor Eders stæder og stifter, og at I ikke i noget tilfælde personligt eller ved een eller flere andre påkalder eller lader påkalde den verdslige magts hjælp til at gennemføre sådan tvang, med mindre andet herom bliver anordnet af samme sæde på grund af førnævnte betalingsnægteres formastelighed. Disse gejstlige personer kan I også efter skyldig absolution fra bandlysnings-, suspensions- og interdiktsdomme, hvis nogle måske har pådraget sig samme ved ikke at betale nævnte tiende til de af os fastsatte terminer, efter at have pålagt dem en heldbringende bod med apostolisk myndighed dispensere fra den lovovertrædelse, de måske har pådraget sig ved skønt bundne af nævnte domme at have holdt Gudstjeneste eller på anden måde taget del deri, blot det ikke er sket af foragt for nøglemagten. Derfor påminder, beder og opfordrer vi indtrængende Eder alle og foreskriver og pålægger Eder ved apostolisk brev, at I og hver især af Eder nidkært betaler omtalte tiende af Eders gejstlige indtægter og oppebørsler efter tiendens takst, hvis I plejer at betale efter den, og ellers efter den hidtil iagttagne sædvane ved opkrævning af sådan tiende i nævnte seks år til samme terminer, idet I betaler halvdelen af samme tiende til hver af de nævnte terminer efter nævnte måde, skik og sædvane hos hver især af Eder, og af andre i Eders stæder og stifter af deres indtægter indsamler, opkræver og modtager tienden i overensstemmelse med førnævnte måde og skik i nævnte seks år. Men hvis måske een af Eder skulle undlade at betale ovennævnte tiende til terminen, er det vor vilje, at en sådan ikke-betaler just derved pådrager sig samme domme, som I eller Eders underdelegerede, der som omtalt skal indsættes i Eders stæder og stifter for at indsamle samme tiende, fælder mod dem, der ikke betaler tiende til ovennævnte terminer. Fra denne dom kan han dog efter skyldig erstatning ved een af Eder eller ved en anden nabobiskop, som ikke er ramt af bandlysningsdom og desuden har nåde hos og samkvem med det apostoliske sæde, når han har stillet denne sikkerhed for betalingen gunstigt opnå absolutionens, og når der er pålagt ham en heldbringende bod, dispensationens velgerning for den lovovertrædelse, han måske har begået ved skønt bundet af sådan dom i førnævnte anledning at have holdt Gudstjeneste eller taget del deri. Men når den tiende, som I eller den I, som nævnt, har antaget dertil, har opkrævet og indsamlet, og også den tiende, som I betaler af Eders indtægter og oppebørsler, er opkrævet og indsamlet og overdraget Eder af dem, som I som omtalt har ladet antage dertil, skal hver især af Eder sammen med Eders domkapitel lade dem opbevare og under omhyggelig og pålidelig bevogtning på Eders egen og kapitlets bekostning i domkirken eller andetsteds på et passende og sikkert sted, hvis I finder det mere tjenligt, at overgive af hver især af Eder til den eller dem, som vi vil lade udpege dertil, således som og når det synes os, og at anvende til hjælp for nævnte hellige land og på anden måde mod vantro og fjender af troen. Men hvis — det ske dog ikke — den tiende eller en del deraf, der som omtalt er betroet Eders varetægt, skulle blive anvendt til andet brug eller på nogen måde blive beslaglagt, er det vor vilje, at de af Eder og af Eders kapitlers enkelte medlemmer, som er skyldige heri, just derved pådrager sig bandlysningens dom. For at iøvrigt ikke tvivl skal opstå om den mønt, hvori betalingen af omtalte tiende skal erlægges og bør erlægges, og for at undgå de besværligheder, som gejstlige mænd hidtil har været underkastet i den anledning, er det vor vilje, at tienden af Eder eller af de af Eder dertil antagne mænd skal oppebæres i den mønt, der er gængs på den tid, betalingen finder sted, og at den skal opkræves ifølge den derom vedtagne konstitution på konciliet i Vienne, således at nævnte tiendeskyldnere og -ydere ikke besværes under påskud af veksling til anden mønt, da det er vor vilje, at Eders stæders og stifters gejstlige personer ikke er pligtige at betale i denne gængse mønt udenfor deres stad og stift. Omtalte tiende skal også opkræves af ovennævnte gejstlige personer og betales af hver især af Eder efter den tiendetakst, der hidtil har været gældende i Eders og deres stæder og stifter, eller hvor der ikke findes nogen fast takst, efter den sædvane, der hidtil er iagttaget ved opkrævning og betaling af sådan tiende. Opkrævningen skal også finde sted uden nogen anden byrde for dem, af hvem tienden opkræves, end at de, der måske svigter med betalingen til førnævnte terminer, selv må pålægges udgifterne ved denne deres svigten, da det er vor vilje, at de er pligtige og skyldige at betale dem, og at I eller nogen anden, som I som omtalt har antaget til indsamling og opkrævning af denne tiende, efter samme koncil i Viennes konstitution herom på ingen måde fordrister Eder til som pant eller til fyldestgørelse at tage eller modtage, fjerne eller lægge beslag på bægre, bøger eller andre prydelser i kirkerne, bestemte til Gudstjenesten. Vi giver Eder og hver især af Eder fuldmagt til på vore vegne at stævne genstridige, hvis nogen i foragt for kirkens straf lader hånt om betalingen af denne tiende, peremptorisk til den romerske kurie og til at fastsætte en bestemt peremptorisk termin for dem, hvor de personligt skal fremstille sig for vor apostoliske beskuelse for at modtage løn som fortjent i den anledning, hvis det skønnes tjenligt, og til Eders brev eller særlige sendebud at meddele os stævningsdagen og formen for fastsættelsen af ovennævnte termin, uanset om I eller nogle af Eder eller førnævnte gejstlige personer eller nogen anden i fælleskab eller hver for sig har fået bevilget af nævnte sæde, at I ingenlunde er forpligtet til eller kan tvinges til betaling af nogen tiende, eller at I ikke kan belægges med interdikt, suspenderes eller bandlyses ved apostolisk brev, som ikke fuldstændigt og udtrykkeligt omtaler denne bevilling og hele den ordlyd ord for ord med særskilt nævnelse af Eders ordener og steder og personer, og uanset alle apostoliske privilegier, bevillinger, exemtioner og breve, givet af omtalte sæde til en hvilkensomhelst dignitet eller orden — vi nævner særligt cistercienserne, præmonstratenserne, cluniacenserne, cartheuserne og grandimontanerne — til dem alle eller hver især af dem almindeligt eller specielt under enhver form eller indhold, om hvis hele ordlyd særlig, fuldstændig og udtrykkelig omtale skulde finde sted ord for ord i vort brev. Men eftersom dette brev på grund af vejenes risiko eller andre lovlige forhindringer muligvis ikke bekvemt kan forelægges hver enkelt af Eder, er det vor vilje, at et transsumpt af nævnte brev, skrevet af Dig, broder ærkebiskop, med egen hånd og befæstet med Dit segl, oversendes Eder, førnævnte lydbisper, og det er vor vilje, at I skal skænke det så fuld tillid som originalen. Givet i Avignon 26. juli i vort 17. år.