Tekst og udgave
forrige næste

Nos frater Iohannes miseracione diuina episcopus Roskildensis. aduertentes quod quidam in dyocesi nostra deum pro oculis non habentes instigante dyabolo in ecclesias/ ecclesiasticasque personas/ depredaciones spoliaciones et sacrilegia quam plura <perpetrant> de ecclesiarum immunitate ipsarumue aut personarum ecclesiasticarum libertate aut priuilegio non curantes. uerum ecclesiis rapiunt et e<a>rum ministris penitus facultatem unde quomodocumque possent sustentari. adeo quod ecclesie desolentur et ruinam paciuntur ac officium diuinum debitum et consuetum in eis penitus annulletur/ ymo eciam quod horrendum est explicare/ uiros ecclesiasticos presbiteros et alios indifferenter/ wlnerare mutilare/ occidere/ capere/ captos detinere/ trucidare et torquere/ eorum priuilegia libertatesque minuere/ auferre/ et quantum in eis est/ in nichillum prou dolor redigere in graue preiudicium ecclesie/ eius ministrorum/ et diuinam offensam/ non formidant. huiuscemodi ausibus in quantum nobis possibile est occurrere cupientes una cum capitulo nostro et consensu eius unanimi/ ac pociorum cleri nostre dyocesis ad honorem dei sancte matris ecclesie libertates fouendas/ et ob tocius cleri nostre dyocesis utilitatem et necessitatem/ dei nomine inuocato ad malorum ausus temerarios refrenandos/ <ut> quos timor dei a malo non reuocat/ ecclesiastica saltem choerceat seueritas discipline. statutum fecimus perpetuis tempori bus duraturum in hunc modum. uidelicet <1> quod si prelatus aliquis/ abbas/ seu canonicus auctoritate potencie laycalis alicubi captus fuerit/ seu detentus uiolenter/ interdictum per totam terram illam in qua factum illud committitur/ generaliter obseruetur. ♦ Quam terram nos canonica monicione premissa prima scilicet/ secunda et tercia/ ne talia fiant/ quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie ecclesiastico supponimus interdicto. donec captus fuerit penitus liberatus. ♦ Actor uero seu actores/ et mandator ac mandatores huius sceleris nominatim/ necnon omnes ad hoc dantes auxilium et consilium publice uel occulte per totam nostram dyocesim Roskildensem singulis diebus dominicis et festiuis in missarum sollempniis pulsatis campanis et candelis accensis in singulis ecclesiis excommunicati publicentur. quos omnes excommunicacionis sentenciam incurrere uolumus ipso facto. et nichilominus in ciuitatibus et locis ubi predictos malefactores moram trahere manifeste constiterit/ quam diu ibi fuerint/ et per triduum post recessum eorundem interdictum generaliter obseruetur. quas ciuitates et loca/ canonica monicione premissa ut premittitur/ prima uidelicet secunda et tercia/ ne talia fiant quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie/ ecclesiastico supponimus interdicto. donec plenarie pro excessu huiusmodi. ac dampnis et interesse subsequtis exinde/ fuerit satisfactum et ipsi absolucionis beneficium meruerint optinere. ♦ <2> Si uero sacerdos uel monachus aut clericus aliquis/ captus fuerit auctoritate potencie laycalis/ interdictum in prouincia ubi captus est/ seruetur. et etiam ubi captus detinetur/ quam prouinciam canonica monicione premissa/ prima secunda et tercia/ ne talia fiant/ quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie ecclesiastico supponimus interdicto. donec captus fuerit penitus liberatus. ♦ Actor uero seu actores/ mandator et mandatores huius sceleris nominatim/ necnon omnes ad hoc dantes consilium et auxilium publice uel occulte per totam nostram dyocesim Roskildensem/ singulis diebus dominicis et festiuis in missarum sollempniis pulsatis campanis et candelis accensis in singulis ecclesiis excommunicati publicentur. quos omnes excommunicacionis sentenciam incurrere uolumus ipso facto. et nichilominus in ciuitatibus et locis/ ubi predictos malefactores moram trahere manifeste constiterity quam diu ibi fuerint/ et per triduum post re cessum eorundem/ interdictum generaliter obseruetur. quas ciuitates et loca canonica monicione premissa prima secunda et tercia/ ne talia fiant/ et si facta fuerint quod absit/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie/ ecclesiastico supponimus interdicto. donec plenarie pro excessu huiusmodi ac dampnis et interesse subsequtis exinde/ fuerit satisfactum/ et ipsi absolucionis beneficuum meruerint optinere. ♦ <3> Si autem clericus aliquis libertatibus suis quas habuerat intuitu status in quo est ab antiquo/ uel predecessores eius ante ipsum/ siue quo ad eum siue quo ad familiam eius aliquam aut bona sua per potenciam aliquam laycalem priuatus fuerit/ siue per reuocacionem ipsarum libertatum suarum seu inhibicionem ne eis gaudere ualeat/ aut ne de bonis suis ei respondeatur/ uel aliter quomodocumque/ in prouincia qua talia fiunt/ et obseruantur in preiudicium libertatis eiusdem/ interdictum obseruetur. quam nos canonica monicione premissa. prima secunda et tercia/ ne talia fiant quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie/ ecclesiastico supponimus interdicto. donec ipse libertatibus suis fuerit integre restitutus. ♦ Actor uero seu actores/ et mandator ac mandatores huius sceleris/ nominatim/ necnon omnes dantes ad hoc auxilium et consilium publice uel occulte per totam nostram dyocesim Roskildensem singulis diebus dominicis et festiuis in missarum sollempniis pulsatis campanis et candelis accensis in singulis ecclesiis excommunicati publicentur. quos omnes excommunicacionis sentenciam incurrere uolumus ipso facto. et nichilominus in ciuitatibus et locis ubi predictos malefactores moram trahere manifeste constiterit/ quam diu ibi fuerint/ et per triduum post recessum eorundem interdictum generaliter obseruetur. quas ciuitates et loca canonica monicione premissa prima secunda et tercia/ ne talia fiant quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie ecclesiastico supponimus interdicto. donec plenarie pro excessu huiusmodi ac dampnis et interesse subsequtis exinde fuerit satisfactum. et ipsi absolucionis beneficium meruerint optinere. ♦ <4> Set si generaliter clerus tocius terre. uel mayor pars aut aliquod integrum collegium dyocesis nostre/ libertatibus suis pristinis quomodolibet priuatus per potenciam laycalem fuerit/ siue modis predictis/ aut aliis/ interdictum in tota terra illa seruetur. quam terram canonica monicione premissa prima secunda et tercia/ ne talia fiant/ quod absit/ et si facta fuerint auctoritate dei et sancte matris ecclesie ecclesiastico supponimus interdicto. donec libertatibus suis fuerint integraliter restituti. ♦ Actor uero seu actores/ et mandator ac mandatores huiusmodi sceleris nominatim/ necnon omnes dantes ad hoc auxilium et consilium publice uel occulte per totam nostram dyocesim Roskildensem singulis diebus dominicis et festiuis pulsatis campanis et candelis accensis in singulis ecclesiis excommunicati publicentur. quos omnes excommunicacionis sentenciam incurrere uolumus ipso facto. et nichilominus in ciuitatibus et locis ubi predictos malefactores moram trahere manifeste constiterit/ quam diu ibi fuerint et per triduum post recessum eorundem interdictum generaliter obseruetur. quas ciuitates et loca canonica monicione premissa/ uidelicet prima secunda et tercia/ ne talia fiant; quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie/ ecclesiastico supponimus interdicto. donec plenarie pro excessu huiusmodi ac dampnis et interesse/ subsequtis exinde fuerit satisfactum. et ipsi absolucionis beneficium meruerint optinere. ♦ <5> Porro si clericus aliquis uiuus uel mortuus in proprio domicilio/ bonis aut rebus suis/ per potenciam laycalem spoliatus fuerit aut sacrilega manu bona aut res sue/ uel aliorum/ ab aliqua ecclesia/ aut edibus sacris/ ablate fuerint uiolenter in ciuitate seu uilla/ qua spoliacio huiusmodi facta fuerit et commissum sacrilegium et eciam in prouincia tota illa interdictum seruetur. quas nos canonica monicione premissa scilicet prima secunda et tercia/ ne talia fiant/ quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie/ ecclesiastico supponimus interdicto. dånec spoliata et ablata restituantur. ♦ Actor uero seu actores et mandator ac mandatores huiusmodi sceleris nominatim necnon omnes ad hoc dantes auxilium et consilium publice uel occulte per totam nostram dyocesim Roskildensem singulis diebus dominicis et festiuis pulsatis campanis et candelis accensis in singulis ecclesiis excommunicari publicentur. quos omnes excommunicacionis sentenciam incurrere uolumus ipso facto. et nichilominus in ciuitatibus et locis ubi predictos malefactores moram trahere manifeste constiterit. quas ciuitates et loca canonica monicione premissa/ prima secunda et tercia/ ne talia fiant/ quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie/ ecclesiastico supponimus interdicto. donec plenarie pro excessu huiusmodi ac dampnis et interesse subsequtis exinde/ fuerit satisfactum. et ipsi absolucionis beneficium meruerint optinere. ♦ <6> Si insuper prelatus quisquam/ abbas/ canonicus/ sacerdos/ uel monacus/ aut clericus aliquis/ uerberatus/ percussus seu wlneratus fuerit uiolenter. aut bona ipsorum/ seu familia rure sita uel alibi/ extra domicilium suum spoliata fuerint potencia laycali. actor seu actores et mandator ac mandatores huius sceleris nominatim necnon omnes ad hoc dantes auxilium et consilium/ publice uel occulte per totam nostram dyocesim Roskildensem singulis diebus dominicis et festiuis pulsatis campanis et candelis accensis in singulis ecclesiis excommunicati publicentur. quos omnes excommunicacionis sentenciam incurrere uolumus ipso facto. et nichilominus in ciuitatibus et locis ubi predictos malefactores moram trahere manifeste constiterit/ quam diu ibi fuerint/ et per triduum post recessum eorundem. interdictum generaliter obseruetur. quas ciuitates et loca canonica monicione premissa/ prima uidelicet secunda et tercia/ ne talia fiant/ quod absit/ et si facta fuerint/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie/ ecclesiastico supponimus interdicto. donec plenarie pro excessu huiusmodi/ ac dampnis et interesse subsequtis exinde fuerit satisfactum. et ipsi absolucionis beneficium meruerint optinere ♦ <7> Preterea si aliquis presbiter/ uel clericus/ occisus fuerit/ in ciuitatibus/ et locis/ ubi actor/ uel actores/ ac mandator ac mandatores huiusmodi sceleris moram trahere manifeste inuenti fuerint/ quam diu ibi fuerint/ et per triduum post recessum eorundem/ interdictum generaliter obseruetur/ quas ciuitates et loca canonica monicione premissa/ prima secunda et tercia/ ne tale quid fiat/ et si factum fuerit quod absit/ auctoritate dei et sancte matris ecclesie/ ecclesiastico supponimus interdicto. et nichilominus predicti malefactores nominatim necnon omnes ad hoc dantes auxilium et consilium publice uel occulte/ per totam nostram dyocesim Roskildensem/ singulis diebus dominicis et festiuis/ pulsatis campanis et candelis accensis/ in singulis ecclesiis excommunicati publicentur. donec apostolico conspectui super hoc se presentent. et pro excessu huiusmodi/ dyocesis episcopo/ et ecclesie cui presbiter/ uel clericus ipse seruiebat/ per ipsos fuerit integre satisfactum/ ac beneficium absolucionis meruerint optinere. ♦ In cuius statuti per nos editi et facti euidenciam/ presens scriptum/ sigilli nostri et sigilli capituli nostri Roskildensis/ appensione/ fecimus communiri. ♦ Actum et datum Roskildis. anno domini. millesimo. trescentesimo. xxxo. sexto. quinto idus mensis septembris.

17 <perpetrant>] mgl. A.

19 eCayrum] eorum A.

31 <ut>] mgl. A.

6 eius] tilf. o. l.

15 domicilio] herefter slettet reposito.

Vi broder Jens, af Guds miskundhed biskop af Roskilde, har vor opmærksomhed henvendt på, at visse folk i vort stift, som ikke har Gud for øje, men forledte af djævelen røver og plyndrer og adskillige gange begår helligbrøde overfor kirker og gejstlige personer uden at bekymre sig om kirkernes immunitet eller deres og de gejstliges frihed eller privilegium, idet de fra kirkerne og deres tjenere aldeles røver de midler, hvoraf de på den ene eller anden måde skulle have deres underhold, så at kirkerne lægges øde og styrter sammen og den tilbørlige og sædvanlige Gudstjeneste i dem fuldstændigt hører op, ja endog, hvad det er forfærdeligt at skildre, ikke gyser tilbage for uden forskel at såre, lemlæste, dræbe, fange og holde fanget, myrde og pine gejstlige mænd, præster og andre, at formindske og fratage dem deres privilegier og friheder og, forsåvidt det står til dem, — ak og ve — tilintetgøre dem til alvorlig skade for kirken og dens tjenere og til harme for Gud. Idet vi efter al vor evne ønsker at modsætte os den slags forvorpenheder, har vi sammen med vort kapitel og med enstemmigt samtykke af det og de ledende gejstlige i vort stift til Guds ære, for at støtte den hellige moderkirkes friheder og for hele vort stifts gejstligheds nytte og behov under påkaldelse af Guds navn udfærdiget følgende forordning, gældende til evige tider, for at tøjle de slette menneskers ubesindige forvorpenhed, hvem Gudsfrygt ikke holder tilbage, så at i det mindste den kirkelige tugts strenghed kan lægge bånd på dem: <1> hvis en prælat, abbed eller kannik med verdslig magts bemyndigelse nogetsteds bliver taget til fange eller voldelig tilbageholdt, skal almindeligt interdikt overholdes i hele det land, hvor denne gerning er begået. Efter forudskikket kanonisk formaning, nemlig første, anden og tredje gang, om at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentlig vis heller ikke gør — lægger vi med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse dette land under kirkelig interdikt, hvis det alligevel finder sted, indtil den fangne bliver frigivet fuldstændigt. Men ophavsmanden eller -mændene og bagmanden eller -mændene til denne forbrydelse, samt alle, som har ydet råd og dåd hertil, åbent eller hemmeligt, skal i hele vort stift Roskilde i hver kirke hver søn- og helligdag lyses i band med navns nævnelse under højmessen med klokkeringning og tændte lys. Og det er vor vilje, at de alle skal pådrage sig banlysning ved selve denne handling, og desuden skal almindeligt interdikt overholdes i de byer og på de steder, hvor omtalte misgerningsmænd åbenlyst har deres ophold, sålænge de forbliver der og tre dage efter deres bortrejse; disse byer og steder lægger vi, efter forudskikket kanonisk formaning, som omtalt, nemlig første, anden og tredje gang, om, at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør, — med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse under interdikt, når det alligevel finder sted, indtil der er gjort fyldest for denne forbrydelse og de dermed følgende skader og tab, og de selv måtte have gjort sig fortjent til syndsforladelse. <2> Men hvis en præst eller en munk eller en klerk bliver taget til fange med en verdslig magts bemyndigelse, skal interdiktet overholdes i det herred, hvor han er taget til fange, og også der, hvor han holdes fanget. Efter forudskikket kanonisk formaning, første, anden og tredje gang, om at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — lægger vi, hvis det alligevel finder sted, med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse dette herred under interdikt, indtil den fangne bliver løsladt fuldstændigt. Men ophavsmanden eller -mændene og bagmanden eller -mændene til denne forbrydelse og alle, som har ydet råd og dåd hertil, åbent eller hemmeligt, skal i hele vort stift Roskilde i hver kirke hver søn- og helligdag lyses i band under højmessen med klokkeringning og tændte lys. Og det er vor vilje, at de alle skal pådrage sig banlysning ved selve denne handling, og desuden skal almindeligt interdikt overholdes i de byer og på steder, hvor førnævnte misdædere åbenlyst har deres ophold, sålænge de forbliver der og tre dage efter deres bortrejse; disse byer og steder lægger vi efter forudskikket første, anden og tredje kanoniske formaning om, at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — under interdikt med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse, hvis det alligevel finder sted, indtil der er gjort fyldest for denne forbrydelse og de dermed følgende skader og tab, og de selv måtte have gjort sig fortjent til syndsforladelse. <3> Men hvis nogen gejstlig af nogen verdslig magt bliver berøvet sine friheder, som han har haft med hensyn til den stilling, han eller hans forgængere har haft fra arilds tid enten med hensyn til ham selv eller hans undergivne eller hans gods, eller ved tilbagekaldelse af disse hans friheder eller ved forbud forhindres i at nyde dem,eller at der ikke ydes til ham af hans gods eller på nogen anden måde, skal interdiktet overholdes i det herred, hvor sådant finder sted og efterfølges til skade for samme frihed. Efter forudskikket første, anden og tredje kanoniske formaning om, at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — lægger vi med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse herredet under kirkeligt interdikt, hvis det alligevel finder sted, indtil han fuldt får sine friheder tilbage. Ophavsmanden eller -mændene og bagmanden eller -mændene til denne forbrydelse, og alle, som har ydet råd og dåd, åbent eller hemmeligt, skal lyses i ban over hele vort stift Roskilde, i hver kirke på hver søn- og helligdag under højmessen med klokkeringning og tændte lys. Og det er vor vilje, at de alle skal pådrage sig banlysning ved selve denne handling, og endvidere skal almindeligt interdikt overholdes i de byer og på de steder, hvor førnævnte misdædere åbenlyst har deres ophold, sålænge de forbliver der og tre dage efter deres bortrejse; disse byer og steder lægger vi efter forudskikket første, anden og tredje kanoniske formaning om, at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse under interdikt, hvis det alligevel finder sted, indtil der er gjort fyldest for denne forbrydelse og den dertil knyttede skade og tab, og de selv har gjort sig fortjent til syndsforladelse. <4> Men hvis hele landets gejstlighed eller den største del deraf eller et helt kollegium i vort stift af den verdslige magt på enhver måde bliver berøvet sine tidligere friheder enten på førnævnte vis eller på anden måde, skal interdiktet overholdes i hele landet. Efter forudskikket første, anden og tredje kanoniske formaning om, at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — lægger vi med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse dette land under interdikt, hvis det alligevel finder sted, indtil dens friheder fuldstændigt bliver gengivet dem. Men ophavsmanden eller -mændene og bagmanden eller -mændene til denne forbrydelse og alle, som åbent eller hemmeligt har ydet råd og dåd dertil, lyser vi i ban over hele vort stift Roskilde i hver kirke på hver søn- og helligdag med klokkeringning og tændte lys. Og det er vor vilje, at de alle skal pådrage sig banlys ning ved selve denne handling, og endvidere skal almindeligt interdikt overholdes i de byer og på de steder, hvor førnævnte misdædere åbenlyst har taget ophold, sålænge de forbliver der og tre dage efter deres bortrejse; disse byer og steder lægger vi efter forudskikket første, anden og tredje kanoniske formaning om, at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse under interdikt, hvis det alligevel finder sted, indtil der er gjort fyldest for denne forbrydelse og de dertil knyttede skader og tab, og de selv har gjort sig fortjent til syndsforladelse. <5> Fremdeles hvis nogen levende eller afdød gejstlig bliver berøvet sit gods eller sine ting af nogen verdslig magt i sit hjem eller hans gods eller ting eller andres med vanhelligende hånd og med magt bliver frataget en kirke eller hellig bygning, i en by eller landsby, skal der overholdes interdikt der, hvor plyndringen er sket og helligbrøden begået og ligeledes i hele herredet; disse steder lægger vi efter forudskikket kanonisk formaning, nemlig første, anden og tredje gang, om at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentlig heller ikke gør — med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse under interdikt, hvis det alligevel finder sted, indtil det røvede og bortførte gives tilbage. Men ophavsmanden eller -mændene og bagmanden eller -mændene til denne forbrydelse og alle, som åbent eller hemmeligt har ydet råd og dåd hertil, skal lyses i ban i hver kirke over vort stift Roskilde hver søn- og helligdag med klokkeringning og tændte lys. Og det er vor vilje, at de alle skal pådrage sig banlysning ved selve denne handling og endvidere lægger vi interdikt over de byer og steder, hvor førnævnte misdædere åbenlyst har taget ophold; disse byer og steder lægger vi efter forudskikket kanonisk formaning, første, anden og tredje gang, om at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — med Guds og den hellige kirkes bemyndigelse under interdikt, hvis det alligevel finder sted, indtil der er gjort fyldest for denne forbrydelse og de dertil knyttede skader og tab, og de selv har gjort sig fortjent til syndsforladelse. <6> Hvis endvidere nogen prælat, abbed, kannik, præst eller munk eller en gejstlig voldeligt bliver pisket, slået eller såret eller deres gods og undergivne på landet eller andetsteds af en verdslig magt bliver ført fra deres hjemsted, skal ophavsmanden eller -mændene og bagmanden eller -mændene til denne forbrydelse og alle, som har ydet råd og dåd til den, hemmeligt eller åbenlyst, banlyses i hver kirke over hele vort stift Roskilde på hver søn- og helligdag med klokkering ning og tændte lys. Og det er vor vilje, at de alle skal pådrage sig banlysning ved selve denne handling, og endvidere skal almindeligt interdikt overholdes i byer og på steder, hvor førnævnte misdædere åbenlyst tager ophold, sålænge de forbliver der og tre dage efter deres afrejse; disse byer og steder lægger vi efter forudskikket kanonisk formaning, nemlig første, anden og tredje gang, om at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse under interdikt, hvis det alligevel finder sted, indtil der gøres fyldest for denne forseelse og de dertil knyttede skader og tab, og de selv har gjort sig fortjent til syndsforladelse. <7> Hvis desuden en præst eller gejstlig bliver dræbt, skal almindeligt interdikt overholdes i de byer og på de steder, hvor ophavsmanden eller -mændene og bagmanden eller -mændene til denne forbrydelse åbenlyst forefindes at opholde sig, sålænge de forbliver der og tre dage efter deres bortrejse; disse byer og steder lægger vi efter forudskikket kanonisk formaning, første, anden og tredje gang om at sådant ikke må finde sted — hvad det forhåbentligt heller ikke gør — med Guds og den hellige moderkirkes bemyndigelse under interdikt, hvis det alligevel finder sted, og endvidere skal førnævnte misdædere samt alle, som hemmeligt eller åbent har ydet råd og dåd hertil, lyses i ban i hver kirke over hele vort stift Roskilde på hver søn- og helligdag med klokkeringning og tændte lys, indtil de i anledning heraf fremstiller sig for det apostoliske åsyn, og der er gjort stiftets biskop, kirken, som præsten eller den gejstlige betjente, fyldest af dem, og de har gjort sig fortjent til syndsforladelse. Til sikkerhed for den af os udstedte og affattede forordning har vi ladet dette skrift vedhænge af vort og vort kapitels segl til bestyrkelse. Handlet og givet Roskilde i det herrens år 1336 9. september.