Tekst og udgave
forrige næste

Del 1 efter Aa, del 2 efter B og del 3 efter C; den 4. spalte med § 11 er efter Ca (ifølge Hanserecesse):

Aa:

Anno domini mocccolxiii die beati Iacobi apostoli maioris congregati sunt consules ciuitatum maritimarum in Wismer uidelicet de Lubek Iohannes Perczeuale Iacobus Plescowe et Bernhardus Oldenborch/ de Rostok Iohannes Bomgarde Arnoldus Kropelin et Ludolfus Niendorp de Ste tin Hinricus et Nicolaus Wobbermyn et Marquardus Vorraad\ de Kolberghe Iohannes Borewold et Hinricus Wulf\ de Wismer Iohannes Dargetzowe Andreas Bukowe Volmarus Leuetzowe Iohannes Manderowe Hermannus Kropelin Tidericus Mønik et Hinricus Wesceli\ de Kyl Iohannes Visch Hermannus Schreie Nicolaus Rike et Nicolaus Halueploch de Sundis Bernhardus de Dorpen Borchardus Plotze et Bertramus Wuflam Iohannes Wunstorp de Hamborch et Nicolaus de Gripeswold notarii.

<1> Primo lecta fuit quedam littera Bremensis et alie due littere uidelicet de Danczik et ducis Saxonie quarum copia<s> habemus

<2> .....

<3> Item dominus Nicolaus notarius de Gripeswoldis excusauit dominos suos cum inimiciciis quas habuerunt cum Boltone Sepelyn quod non uenirent propter hoc ad placita ♦ Et super confederacione facienda cum dominis terrarum egit quod timerent quomodo dominus eorum dux Stetynensis facere uellet adiutorium regi ♦ Unde prius uellent interloqui cum ciuitatibus collateralibus uidelicet Tanklem Stetin et Stargard quorum interest et post hoc dare responsa .....

<4> Item illi de Kyl egerunt negocium suum dicentes quod ex iussu domini Iohannis Wittenborch intrauerunt naues et dampnum in suis ciuibus omnibus captiuatis receperunt .....

<5-8> .....

<9> Item dicetur aduocato in Schone quod proplacitare debeat illos de Kolbergh in sua vitta et seruentur alia secundum quod concordatum fuit in Lubek.

<10> .....

<11> mangler Aa.

<12-16> .....

<17> Item nullus illorum de <complicibus> Gotschalci Scharpenberg qui interfuerunt spolio facto in Kalvessunde debent securari in ciuitatibus neque bona spoliata

<18> Item agatur ad dominum ducem Saxonie quod consules ciuitatum non sunt omnes congregati et ideo finem habere nequeunt de responso ♦ Eciam uidetur eis quod treuge iam durantes inter regem et ciuitates non seruantur et quia prius satisfiat pro damno illato in presentibus treugis postea de prolongacione cogitetur

<19> .....


B:

Anno domini. mo.ccco. lxiiio. ipso die beati Iacobi maiores apostoli congregati sunt consules maritimarum ciuitatum. in Wysmer. uidelicet. de Lubeke. Iohannes Perzeuale. Iacobus Pleskowe et Bernardus Oldenborgh. de Rozstoch Io Bomgarden. Arnoldus Cropelyn. et. Ludolphus Nyendorp\ de Stetyn. Hinricus Wobbermyn. et Iohannes notarius. de Colbergh. Iohannes Barewold. et Hinricus Wulf. de Wysmer Io Dargetzowe Andreas Bucowe Volmarus Leuetzowe et Iohannes Mandrowe\ de Kylone Iohannes Wysch. Hermen Schreye. Nicolaus Ryke. et Nicolaus Halueplogh. de Sundis Bernardus de Dorpen. Borchardus Plotze. et Bertramus Wulflam. Iohannes' notarius de Hamborgh. de. Gripeswold Nicolaus notarius

<1> Primo lecta fuit quedam littera consulum Bremensium

<2> .....

<3> Dominus Nicolaus notarius de Gripeswold excusauit dominos suos cum inimiciciis. quas haberent cum Bolcone Sepelyn. quod non uenirent propter hoc ad placita\ ♦ Et super confederacione facienda cum dominis terrarum. egit quod timerent quomodo dominus eorum dux Stetynensis facere uellet adiutorium regi. ♦ Unde prius uellent interloqui cum ciuitatibus ipsis collateralibus. uidelicet Tanglym. Stetyn. et Stargard quorum interest. et post hoc dare responsa .....

<4> Item illi de Kyl.egerunt negocium suum dicentes quod ex iussu domini Iohannis Wittenborg. intrauerunt naues ante Helsynghborgh. et dampnum. in suis ciuibus omnibus captiuatis receperunt .....

<5-8> .....

<9> Item de aduocato Skanie responderunt domini Lubicenses. quod intimauerunt suis ciuibus aduocatum cui commiserunt quod illos qui prohibitas reysas uelificauerunt. non debet proplacitare sicut nuper concordabant

<10> .....

<11> Item negocium domini Iohannis Twet ex parte domini sui domini Hinrici comitis Holzsacie contra dominos consules Lubicenses. de castro Zeghebergh

<12-16> .....

<17> Item lecta fuit littera dominorum Sundensium. in qua continebatur. quod Godscalkus Scharpenbergh. capitaneus ducis Saxonie super Bahusen. spoliauit iiiior cogghones de Campen. et unum de Herderwyk. in quibus Sundenses habuerunt multa bona. ♦ Et concordatus est quod huiusmodi. bona. in nulla ciuitate debeant securari. nec eciam huiusmodi bonorum spoliatores.


C:

Anno domini moccco lxiiio die Iacobi beati apostoli maioris congregati sunt consules ciuitatum maritimarum in Wismer uidelicet de Lubek Iohannes Perseual Iacobus Pleskowe et Bernardus Oldenborgh\ de Rozstok Iohannes Bomgarde Arnoldus Cropelin et Ludolphus Nyendorp\ de Stetyn Hinricus Wobermyn et notarius\ de Kolberghe Iohannes Barenwalt et Hinricus Wlf\ de Wismer Iohannes Darghesowe Andreas Bukowe Volmarus Lewesowe et Iohannes Mandrowe. de Kyl Iohannes Visch H Screye Nicolaus Rike et Nicolaus Halueploch\ de Sundis Bernardus de Dorpen Borchardus Plotze et Bertramus Wlflam. de Hamborgh Iohannes Wonstorp. de Gripeswold notarius

<1> Prima lecta fuit littera Bremensium

<2> .....

<3> Item dominus Nicolaus de Gripeswold notarius excusauit dominos suos cum inimiciciis quas haberent cum Bolcone Sepelyn quod non uenirent propter hoc ad placita ♦ Et super confederacione facienda cum dominis terrarum egit quod timerent quomodo dominus eorum dux Stetynensis facere uellet adiutorium regi ♦ Unde prius uellent interloqui cum ciuitatibus sibi collateralibus uidelicet Tanklim Stetyn et Stargard quorum interest et post hoc dare responsa .....

<4> Item illi de Kyl egerunt negocium suum dicentes quod ex iussu domini Iohannis Wittenborgh naues intrauerunt in Helsinghborgh et dampnum in suis ciuibus omnibus captiuatis receperunt .....

<5-8> .....

<9> Item dicetur aduocato in Schone quod proplacitare debet illos de Colberghe in sua vitta et seruentur alia secundum <quod> concordatum fuit im Lubek

<10> .....

<11> Item incusauit dominus Iohannes Thwet consules Lubicenses ex parte sui domini de castro Segheberg

<12-16> .....

<17> Item bona spoliata per Godscalcum Scharpenbergh in Calvessunt prope Bahusen et suos complices in nulla ciuitatum maritimarum debent securari neque spoliatores eorundem

<18> Item agatur ad dominum ducem Saxonie quod consules ciuitatum non sunt omnes congregati et ideo finem habere nequeunt de responso ♦ Eciam uidetur eis quod treuge durantes iam inter regem et ciuitates non seruantur ergo prius satisfiat pro dampno illato in presentibus treugis et postea de prolongacione cogitetur treugarum earundem

<19> .....


Ca § 11:

<11> Item dominus Iohannes Tweet conquerebatur de dominis consulibus Lubicensibus etc. ♦ Eciam egit de liberacione sororis comitum Hinrici et Nycolai

29 copia<s> (1. sp.)] copia Aa.

18 Iohannes (2. sp.)] de Iohannes B.

18 (3. sp.) Tanklim] herefter slettet Dymyn.

25-26 (3. sp.) Wittenborgh] herefter slettet inter ghweram intrauerunt nau.

29 § 77 står efter § 18 i Aa. <complicibus> (1. sp.)] consulibus Aa.

6 <quod> (3. sp.)] mgl.

Lübecks eksemplar

I det Herrens år 1363 på apostlen St. Jakob den ældres dag samledes søstædernes rådmænd i Wismar, nemlig fra Lübeck: Johan Pertzeval, Jakob Pleskow og Bernhard Oldenborg, fra Rostock: Johan Bomgarden, Arnold Kröpelin og Ludolf Niendorp, fra Stettin: Henrik og Nicolaus Wobbermin og Markvard Vorrad, fra Kolberg: Johan Borwold og Henrik Wulf, fra Wismar: Johan Dargetzow, Andreas Bukow, Folmer Levetzow, Johan Manderow, Herman Kröpelin, Didrik Mönnik og Henrik Wessel, fra Kiel: Johan Visch, Herman Schreye, Nicolaus Rike og Nicolaus Halveploch, fra Stralsund: Bernhard v. Dorpen, Burchard Plotze og Bertram Wulflam; Johan Wunstorp fra Hamburg og Nicolaus fra Greifswald, notarer.

<1> Først blev der læst et brev fra Bremen og to andre breve, nemlig fra Danzig og hertugen af Sachsen, af hvilke vi har afskrifter.

<2> ......

<3> Fremdeles undskyldte herr Nicolaus, notar fra Greifswald, sine herrer med, at de på grund af deres stridigheder med Bolte Zepelin ikke kunde komme til hansedagen. Og angående afslutning af forbund med landsherrerne fremførte han, at de (rådmændene i Greifswald) frygtede, at deres herre, hertugen af Stettin, vilde yde kongen støtte. Derfor vilde de først have en drøftelse med søsterstæderne Anklam, Stettin og Stargard, hvem dette angik, og herefter give svar. .....

<4> Fremdeles fremførte de fra Kiel deres sag, idet de sagde, at de efter herr Johan Wittenborgs befaling gik om bord i skibene og led tab med hensyn til deres borgere, som alle blev fangne .....

<5-8> ......

<9> Fremdeles skal der siges til fogeden i Skåne, at han skal forsvare dem fra Kolberg på sit fed; og i andre forhold skal iagttages, hvad man enedes om i Lübeck.

<10> .....

<12-16> .....

<17> Fremdeles skal der ikke gives lejde til dem af Godskalk Skarpenbergs fæller, som deltog i det røveriske overfald i Kalvsund, i nogen af stæ derne, ej heller for det røvede gods.

<18> Fremdeles skal der fremføres for den herre hertug af Sachsen, at ikke alle søstædernes rådmænd er forsamlede, og derfor kan de ikke give endeligt svar. Endvidere syntes dem, at den nu gældende våbenstilstand mellem kongen og stæderne ikke overholdes, og derfor må der først ydes fyldestgørelse for tilføjet skade under denne våbenstilstand; senere kan dens forlængelse overvejes.

<19> .....