Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter A, lakunerne delvis udfyldt med støtte i nr. 57.

[Pileus miseracione diuina tituli sa]ncte Praxedis presbiter cardinalis apostolice sedis nuncius etcetera reuerendo in Christo patri .. dei gracia episcopo Rypensi/ eiusque uicario/ officiali thesaurario/ receptori/ et [sigillifero ac eorum locatenentibus/ et uenerabilibus ui]ris/ preposito/ decano/ canonicis capitulo ecclesie Rypensis et singularibus dicti capituli personis ad quos presentes littere peruenerint salutem in domino et mandatis nostris ymmo uerius apostolicis [in hac parte firmiter obedire ♦ Nuper sanctissim]us in Christo pater et dominus noster dominus Urbanus diuina prouidencia papa .VI. nos ad carissimum eius in Christo filium. felicis recordacionis dominum Karolum Romanorum imperatorem semper augustum [ad Alamanie Dacie Swecie et Norwegie] aliaque regna prouincias et terras pro certis arduis negociis Romanam ecclesiam concernentibus et de suorum fratrum consilio destinans suas no bis concessit apostolicas [litteras in hec uerba ♦ Urbanus episcopus seruus seruorum dei (etc. = Dipl. Dan. 4. rk. I nr. 432). ♦ Cum autem postmodum pro iniuncta nobis legacione et aliis innumeris arduis Romane ecclesie et domini [nostri domini Ur]bani pape predicti negociis nobis per dictum dominum nostrum papam commissis/ ipsorum negociorum prosecucioni et expedicioni insistendo in ciuitate et diocesi Maguntinensi Wormaciensi Herbipolensi Bambergensi et Ratisponensi et aliis c[iuitatibus] et diocesibus uicinis uestre ciuitatis Rypensis et diocesis fuerimus steterimus/ et moram neccessariam traxerimus tot diebus et trahere oporteat/ pro eorundem prosecucione negociorum et expedicione. quod inter uos et alios episcopos per quorum ciuitates et dio[ceses] transiuimus et in eis moram traximus/ et inter episcopos uicinos ciuitatibus et diocesibus predictis/ in quibus fuimus inter uestrumque et eorum cleros nostrarum procuracionum pro dictis diebus distribucione et diuisione/ ut facilius perferri et supportari ualeant proportionabiliter et equo libramine solum deum habentes pre oculis uniuscuiusque facultatibus consideratis auctoritate apostolica. per nos facta/ uos dominum episcopum Rypensem/ et clerum uestrum exemptum et non exemptum pro procuracionibus et oneribus procuracionum nostrarum predictarum contingant et tangant pro sex diebus completis centum et quinquaginta floreni auri/ et clero uestro predicto auctoritate apostolica qua fungimur in hac parte prefatos centum et quinquaginta florenos boni auri et iusti ponderis pro predictis nostris procuracionibus pro sex diebus prefatis imposuerimus/ et tenore presencium imponamus. eapropter uos dominum episcopum prefatum/ uosque uicarium/ officialem thesaurarium receptorem et sigilliferum cuiuslibetque uestrum uicesgerentes/ ac uos prepositum/ decanum canonicos et capitulum Rypense et dicti capituli singulares personas et uestrum quemlibet auctoritate apostolica prelibata requirimus et monemus in uirtuteque sancte obediencie/ et sub infrascriptis penis districte precipiendo mandamus/ quatinus dictos centum et quinquaginta florenos boni auri et iusti ponderis nobis racione dictarum nostrarum procuracionum et pro dictis procuracionibus pro sex diebus suprascriptis tam a uobis quam a clero uestro predicto ex imposicione per nos apostolica auctoritate facta debitos infra sexaginta dies proxime futuros a presentacione presencium/ uobis uel alicui uestrum facta computandos quem terminum uobis et cuilibet uestrum pro primo secundo et tercio et peremptorio termino ac omnibus monicionibus et canonicis dilacionibus tenore presencium assignamus/ nobis uel thesaurario nostro aut alteri per nos ad recepcionem dictorum florenorum deputato/ uel deputando. in loco in quo tunc nos esse contigerit/ aut Angelo de Florencia apothecario in ciuitate Pragensi residenti per nos ad recepcionem dictorum florenorum deputato uestris periculis fortuna et expen sis personaliter et remoto cuiuslibet difficultatis obstaculo ad locum prefatum transmittatis nobis uel ipsi thesaurario nostro aut alteri per nos ad recepcionem dictorum florenorum deputato/ uel deputando/ aut Angelo de Florencia apothecario predicto in ciuitate Pragensi residenti ut premittitur realiter et effectualiter assignandos ♦ Alioquin si predicta nostra monita et mandata infra predictorum sexaginta dierum terminum non adimpleueritis realiter et cum effectu/ uobis domino episcopo Rypensi prefato/ cui ob reuerenciam uestre pontificalis dignitatis deferre uolumus in hac parte/ dicta canonica monicione premissa ingressum ecclesie auctoritate apostolica supradicta interdicimus in hiis scriptis/ ♦ Quod si forte dictum interdictum per tres dies dictos sexaginta dies immediate sequentes duxeritis quod non credimus sustinendum/ uos exnunc simili canonica monicione premissa prefata apostolica auctoritate suspendimus a diuinis/ ♦ Uerum si suspensionem et interdictum huiusmodi per alios tres dies dictos. sexaginta et prefatos tres dies immediate sequentes animo quod absit sustinueritis indurato [in] uos dominum episcopum prefatum/ ac in uos uicarium/ officialem thesaurarium et sigilliferum et quemlibet uestrum et cuiuslibet uestrum uicesgerentem ac in singulares ipsius capituli Rypensis personas excommunicacionis et in ipsum capitulum suspensionis et in ecclesiam Rypensem interdicti sentencias prefata canonica monicione premissa apostolica auctoritate iamdicta in hiis scriptis ferimus/ et eciam promulgamus ad grauiora processuri/ si uestrorum uel alicuius uestrum exegerit contumacia uel contemptus absolucionem omnium et singulorum qui prefatas sentencias per nos latas/ uel earum aliquam incurrerint quoquomodo/ nobis/ uel superiori nostro tantummodo reseruantes/ ♦ Ceterum uobis domino episcopo uestrisque uicario/ officiali thesaurario/ receptori et sigillifero/ preposito decano/ canonicis et capitulo Rypensis ecclesie et eorum et uestrum cuilibet insolidum auctoritate apostolica predicta concedimus et committimus/ quatinus solum deum pre oculis habentes prefatos centum et quinquaginta florenos auri inter capitula/ collegia/ et quascumque personas ecclesiasticas regulares et seculares exemptas et non exemptas Cisterciensis/ Cluniacensis/ Cartusiensis Premonstratensis sanctorum Benedicti et Augustini et aliorum ordinum magistrosque ac preceptores hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani/ et beate Marie Theutonicorum diuidere et distribuere. et ab ipsis capitulis et collegiis ac personis ecclesiasticis suprascriptis exemptis et non exemptis a singulis uidelicet eorum prout consuetum est consideratis eorum facultatibus/ super quo uestras et cuiuslibet uestrum consciencias oneramus cum iustis et moderatis expensis quas propter hoc dumtaxat uos subire contigerit/ petere/ et exigere/ et recipere et per censuram ecclesiasticam et alia iuris remedia si rebelles fuerint compellere/ et quoscumque processus propter hoc per uos uel aliquem uestrum faciendos semel et pluries aggrauare/ nostra ymmo uerius apostolica auctoritate possitis et effectualiter ualeatis/ et soluentes possitis quitare et liberare de solutis/ ♦ Uolumus autem quod uos domine episcope/ et uos omnes et singuli suprascripti pro rata prouentuum uestrorum prout est hacte[nus] obseruatum/ uel debuit racionabiliter obseruari in solucione dictorum centum et quinquaginta florenorum auri nobis ut premittitur racione dictarum nostrarum procuracionum debitorum et soluendorum/ cum clero uestrarum [ciu]itatis et diocesis contribuatis omnino/ ♦ Nos enim si occasione predicta amplius quam suprascriptos centum et quinquaginta florenos auri et expensas legittimas et moderatas quas propter hoc dumtaxat uos subire conti[gerit ex]egeritis extorqueritis/ uel receperitis/ uel si pro parte uos et uestrum quemlibet contingente in solucione dictorum florenorum non contribueritis/ uel si fraudem et dolum commiseritis in predictis/ uos et uestrum quemlibet exnunc pro[ut extun]c simili canonica monicione premissa. ut superius continetur gradatim penas et sentencias suprascriptas incurrere uolumus ipso facto/ ♦ Uobis insuper et cuilibet uestrum sub penis prefatis mandamus/ quatinus nostro notario infra[scripto de u]no floreno pro dictorum processuum scripturis/ et nuncio nostro iurato presencium latori de sex thuronensibus pro dictorum processuum presentacione pro qualibet die qua eundo/ stando et redeundo occasione presentacionis dictorum [processuum] moram traxerit infra eundem terminum prouidere curetis/ ♦ Has autem litteras hunc nostrum processum continentes quas ad cautelam fecimus registrari/ per nostrum notarium infrascriptum in formam et notam recipi [et confici fecimus pub]lici instrumenti et nostri sigilli appensione mandauimus roborari/ uobisque et cuilibet uestrum/ aut alicui ex uobis mandauimus presentari/ ♦ De quarum presentacione relacioni .. latoris earum nuncii [nostri iurati uel instrumen]to publico super inde confecto dabimus plenam fidem/ uolentes insuper uestris/ et cuiuslibet uestrum/ parcere periculis laboribus et expensis/ quos in presentando nobis/ uel alicui de nostris com[missariis suprascriptis] dicte pecunie quantitatem sustinere uos oporteret/ ♦ Uolumus et concedimus quatinus dictos centum et quinquaginta florenos Iohanni Longo mercatori de Nuremberga habitatori ciui[tatis Lubecze.....] habenti ad hoc ab eo speciale mandatum soluere possitis/ quodque eidem soluendo liberati sitis/ perinde/ ac si nobis personaliter soluissetis/ ♦ Dictum enim Iohannem exnunc dictarum [pecuniarum deputamus et] facimus collectorem/ et thesaurarium et commissarium nostrum/ dantes et concedentes eidem plenariam et liberam potestatem/ uos et uestrum quemlibet de receptis/ uel recipiendis [nostri nomine pecuniis quibus]cumque quitandi/ absoluendi et liberandi/ et pactum de ulterius non petendo. cum obligacionibus/ et clausulis opor tunis/ ♦ Datum et actum Nuremberge Bambergensis [diocesis in domo habitacionis nostre die ultima mensis au]gusti sub anno a natiuitate domini millesimo trecentesimo octuagesimo indictione tertia/ pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri [domini Urbani diuina prouidentia pape VI anno tertio presentibus re]uerendo patre domino Bartholomeo abbate monasterii sancti Laurencii ordinis sancti Benedicti prope Tridentum/ ac uenerabilibus uiris domino et magistro Franc[isco de Placentia perito in medicina et Francisco Beli ciui Vene]tiano [et a]liis pluribus testibus. ad premissa uocatis specialiter et rogatis ♦ [(Notarmærke) Et ego.....] Frankenberg clericus Maguntinensis diocesis/ publicus apostolica et imperiali auctoritate notarius/ prefatique domini cardinalis scriba/ suprascriptis [omnibus et sin]gulis dum [sic ut] premittitur/ anno indictione/ mense/ die/ loco et pontificatu quibus supra agerentur et fierent/ una cum prenominatis testibus presens fui/ ipsaque ut [premittitur sic] fieri uidi et audiui ♦ Ideo presentem processum de mandato ipsius domini cardinalis fideliter scripsi/ me<a>que propria manu subscripsi et in hanc [publicam] formam redegi meis nomine et signo consuetis una cum appensione sigilli eiusdem domini cardinalis appositis in robur et testimonium omnium et singulorum premissorum.

Pileus, af Guds miskundhed kardinalpresbyter af Sta. Prassede, det apostoliske sædes nuntius o.s.v. til sin ærværdige fader i Kristus (Jens), af Guds nåde biskop af Ribe, og hans vikar, official, skatmester, oppebærer og seglbevarer og deres stedfortrædere og til de ærværdige mænd provst, dekan, kanniker, kapitel ved kirken i Ribe og hver enkelt person i nævnte kapitel, til hvem dette brev når, hilsen med Gud og urokkelig lydighed mod vore befalinger eller rettere de apostoliske i denne henseende.

For nylig har den højhellige fader i Kristus og vor herre, herr Urban 6., ved Guds forsyn pave, der har sendt os til sin såre kære søn i Kristus, lykkelig ihukommelse, herr Karl, romernes kejser, til alle tider øger af riger, til rigerne Tyskland, Danmark, Sverige og Norge og andre riger, provinser og lande i anledning af visse påtrængende sager, der angår den romerske kirke, og på sine brødres råd, tilstået os et apostolisk brev af denne ordlyd: Urban, biskop, Guds tjeneres tjener, (o.s.v. = DRB. IV 1 nr. 432). Men da vi senere af hensyn til den os pålagte sendefærd og utallige andre påtrængende sager for den romerske kirke og for vor herre, fornævnte herr pave Urban, hvilke er betroet os af vor nævnte herre pave, for at give agt på befordringen og udførelsen af disse sager har været, standset op og gjort nødvendigt ophold i så mange dage i staden og stiftet Mainz, Worms, Würzburg, Bamberg og Regensburg og andre stæder og stifter i nabolaget til Eders stad og stift Ribe, og da man må gøre ophold i anledning af befordringen og udførelsen af samme sager, og da vi med apostolisk myndighed har foretaget en fordeling og deling af vort underhold i løbet af nævnte dage under hensyntagen til enhvers muligheder, for at de lettere kan bæres og udholdes, forholdsmæssigt og med lige vægt, idet vi alene har Gud for øje, mellem Eder og andre bisper, gennem hvis stæder og stifter vi er draget og i hvilke vi har gjort ophold, og mellem bisperne i nabolaget til fornævnte stæder og stifter, i hvilke vi har været, og mellem Eders og deres gejstligheder, og da 150 guldgylden for seks fulde dage tilkommer og berører Eder herre biskop af Ribe og Eders gejstlighed, eksimeret og ikke eksimeret, som underhold og som byrden af vort fornævnte underhold, og vi med den apostoliske myndighed, som vi udøver i denne henseende, har pålagt og med dette brev pålægger Eders fornævnte gejstlighed fornævnte 150 gylden i godt guld og af ret vægt som vort fornævnte underhold i de seks fornævnte dage, opfordrer og påminder vi derfor med fornævnte apostoliske myndighed Eder, fornævnte herre biskop, og Eder, vikar, official, skatmester, oppebærer og seglbevarer og stedfortrædere for enhver af Eder, og Eder, provst, dekan, kanniker og kapitlet i Ribe og hver enkelt person i nævnte kapitel og enhver af Eder og påbyder Eder strengt som vor befaling i kraft af den hellige lydighed og under trussel om nedenforanførte straffe, at I oversender nævnte 150 gylden i godt guld og af ret vægt, der skyldes os i medfør af nævnte vort underhold og som nævnte underhold i oven foranførte seks dage såvel af Eder som af Eders fornævnte gejstlighed som følge af det pålæg, der med apostolisk myndighed er foretaget af os, inden de nærmestkommende 60 dage, at regne fra det tidspunkt, da dette brev er blevet overgivet til Eder eller en eller anden af Eder, hvilken termin vi med dette brev anviser for Eder og enhver af Eder som første, anden og tredie og peremptorisk termin og for alle påmindelser og kanoniske udsættelser, til os eller vor skatmester eller en anden, der er eller måtte blive udpeget af os til at modtage nævnte gylden, på det sted, hvor vi da måtte befinde os, eller til Angelus de Florencia, apoteker, der bor i Prag, og som er udpeget af os til at modtage nævnte gylden, til fornævnte sted personligt på Eders risiko, held og omkostninger og under tilsidesættelse af enhver vanskelig hindring, idet de virkeligt og virkningsfuldt skal overgives til os eller denne vor skatmester eller en anden, der er eller måtte blive udpeget af os til at modtage nævnte gylden, eller til Angelus de Florencia, fornævnte apoteker, der bor i Prag som fornævnt. I modsat fald, hvis I ikke inden terminen på fornævnte 60 dage virkeligt og virkningsfuldt opfylder vore fornævnte påmindelser og befalinger, forbyder vi under nævnte forudskikkede kanoniske påmindelse med ovennævnte apostoliske myndighed med dette brev Eder, fornævnte herre biskop af Ribe, til hvem vi af ærbødighed for Eders biskoppelige værdighed vil forebringe det i denne henseende, adgang til kirken. Men hvis I mener at kunne udholde nævnte interdikt i de tre dage, der følger umiddelbart efter nævnte 60 dage, hvad vi ikke tror, suspenderer vi Eder med fornævnte apostoliske myndighed fra gudstjenesten fra nu af under lignende forudskikket kanonisk påmindelse. Men hvis I med forhærdet sind udholder denne suspension og dette interdikt i andre tre dage, der følger umiddelbart efter nævnte 60 dage og fornævnte tre dage, – det ske ikke — afsiger og ligeledes retter vi under fornævnte forudskikkede kanoniske påmindelse med nysnævnte apostoliske myndighed med dette brev bandlysningsdom mod Eder, fornævnte herre biskop, og mod Eder, vikar, official, skatmester og seglbevarer og enhver stedfortræder for Eder og enhver af Eder og mod hver enkelt person i dette kapitel i Ribe og suspensionsdom mod dette kapitel og interdiktdom mod kirken i Ribe, idet vi vil skride til alvorligere forholdsregler, hvis Eders eller nogen af Eders stædighed eller foragt kræver det, idet vi blot forbeholder os eller vor overordnede løsgørelsen af alle, som på nogen som helst måde har pådraget sig fornævnte domme, der er afsagt af os eller nogen af dem. Men vi tilstår og betror med fornævnte apostoliske myndighed Eder, herre biskop, og Eders vikar, official, skatmester, oppebærer og seglbevarer, provst, dekan, kanniker og kapitel ved kirken i Ribe og enhver af dem og Eder in solidum, at I, idet I alene har Gud for øje, med vor eller rettere den apostoliske myndighed må og virkningsfuldt kan dele og fordele fornævnte 150 guldgylden mellem kapitler, kollegier og alle regelbundne og verdensgejstlige kirkelige personer, eksimerede og ikke eksimerede, af cistercienser-, cluniacenser-, kartheuserpræmonstratenser-, benediktiner- og augustiner- og alle andre ordener, og højmestre og kommendatorer af sankt Johannes Jerusalemitanerens hospital og de tyskes sankt Maria orden og bede om og indkræve og modtage dem fra disse kapitler og kollegier og ovennævnte kirkelige personer, eksimerede og ikke eksimerede, nemlig fra hver enkelt af dem, således som det er sædvane, i betragtning af deres muligheder, hvorom vi bebyrder Eders og enhver af Eders samvittighed, tillige med de rimelige og mådeholdne udgifter, som I kun på grund af dette måtte gå ind i, og tvinge dem med kirkens straf og andre retslige midler, hvis de er genstridige, og een eller flere gange forstærke alle de forholdsregler, som I eller nogen af Eder måtte iværksætte på grund af dette, og at I kan kvittere dem, der betaler, og frigøre dem for det betalte. Men det er vor vilje, at I, herre biskop, og alle I ovenforanførte i forhold til Eders indkomster, således som det hidtil er overholdt eller fornuftigvis burde overholdes, sammen med gejstligheden i Eders stad og stift overhovedet skal bidrage ved betalingen af nævnte 150 guldgylden, der som fornævnt skyldes og skal betales til os i medfør af vort nævnte underhold. Thi hvis I i fornævnte anledning opkræver, inddriver eller modtager mere end ovennævnte 150 guldgylden og de lovformelige og mådeholdne udgifter, som I blot på grund af dette måtte gå ind i, eller hvis I ikke efter evne bidrager ved betalingen af nævnte gylden, der vedkommer Eder eller enhver af Eder, eller hvis I begår svig og bedrageri med hensyn til fornævnte, er det vor vilje, at I eller enhver af Eder ved selve handlingen fra nu af som fra da af under en lignende forudskikket kanonisk påmindelse, som den indeholdes ovenfor, trin for trin pådrager Eder ovenforanførte straffe og domme. Desuden befaler vi Eder og enhver af Eder under trussel om fornævnte straffe, at I inden samme termin sørger for at tildele vor nedenforanførte notar en gylden for dokumenter om nævnte forholdsregler og vor edsvorne udsending, nærværende brevviser, seks tournoser for overrækkelse af nævnte forholdsregel for hver dag, han i anledning af overrækkelsen af nævnte forholdsregel gør ophold under rejsen hen og tilbage. Men dette brev, der indeholder denne vor forholdsregel, og som vi til sikkerhed har ladet indføre i register, har vi gennem vor nedenforanførte notar ladet optage og affatte i form af offentligt dokument og notarialvidne, og vi har befalet, at det skulde bestyrkes ved, at vort segl bliver hængt under, og vi har befalet, at det skulde overgives til Eder og enhver af Eder eller en eller anden af Eder. Med hensyn til overrækkelsen heraf vil vi nære fuld tillid til indberetning fra vor edsvorne udsending, der overbringer det, eller til et offentligt dokument, der er affattet derom, idet det desuden er vor vilje at spare Eder og enhver af Eder for de farer, den møje og de omkostninger, som I måtte skulle bære ved at overgive nævnte pengesum til os eller en eller anden af vore ovennævnte betroede befuldmægtigede. Det er vor vilje, og vi tilstår, at I kan betale nævnte 150 gylden til Johan Lange, købmand fra Nürnberg, og som bor i Lübeck ..... og har særlig befaling hertil fra ham, og at I ved at betale til samme skal være frigjort på samme måde som, hvis I havde betalt til os personligt. Thi vi udpeger og indsætter fra nu af nævnte Johan som vor indsamler af nævnte penge, skatmester og betroede befuldmægtigede, idet vi giver og tilstår samme fuld og fri bemyndigelse til at kvittere, løse og frigøre Eder og enhver af Eder for de penge, der er modtaget eller skal modtages i vort navn, og forpligtelse til ikke at kræve yderligere med formålstjenlige forpligtelser og bestemmelser. Givet og handlet i Nürnberg, Bamberg stift, i vort hus og vor bopæl den sidste dag i august måned i år 1380 efter Herrens fødsel, i den tredie indiktion i den højhellige fader i Kristus og vor herre herr Urban 6.s, ved Guds forsyn paves, tredie pontifikatsår, i nærværelse af den ærværdige fader herr Bartholomæus, abbed i St. Laurentius' kloster af benediktinerordenen nær Trento, og de ærværdige mænd herr og magister Franciscus de Placentia, kyndig i lægekunsten, og Franciscus Beli, borger i Venedig, og flere andre vidner, der særligt er tilkaldt og udbedt til det fornævnte.

(Notarmærke) Og jeg ..... Frankenberg, gejstlig i Mainz stift, ved apostolisk og kejserlig bemyndigelse offentlig notar og skriver hos fornævnte herre kardinal, har sammen med foranomtalte vidner personlig overværet, at alt det ovenforanførte handledes og gik således for sig som fornævnt ovennævnte år, indiktion, måned, dag, sted og pontifikat og set og påhørt, at det gik således for sig som fornævnt. Af den grund har jeg trofast skrevet dette brev om forholdsregler på denne herre kardinals befaling, og jeg har underskrevet det med min egen hånd og har opsat det i denne offentlige form, idet mit sædvanlige navn og mærke er føjet til sammen med, at samme herre kardinals segl er hængt under til bestyrkelse af og til vidnesbyrd om alt det fornævnte.