Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter a:

Urbanus episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati monasterii sancte Marie de Sora cum fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuam memoriam./

Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus <aut> eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer anuimus et monasterium sancte Marie de Sora in qu<o> diuino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti p<riuileg>io communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam et institutionem Cistertiensium fratrum in eodem loco institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet uel in futurum <concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium seu aliis> iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum in quo monasterium memoratum situm est cum omnibus adiacenciis et pertinentiis suis. Claustrum ipsum de Sora cum siluis pratis molendinis piscariis et omnibus pertinentiis suis. Grangiam de Liunghæ cum omnibus pertinentiis suis. Grangiam de Slaglosæ cum omnibus pertinentiis suis. Othinstorp cum omnibus pertinentiis suis. Grangiam de Aswarthabothæ cum omnibus pertinentiis suis. Grangiam de W<e>n<dl>osæ cum omnibus pertinentiis suis. Uillam que dicitur Biarbii quam ex donatione domini Esberni fratris domini Absolonis Lundensis archiepiscopi obtinuistis cum siluis pratis molendino piscariis et ceteris pertinentiis suis. Grangiam de Guthem cum uniuersis pertinentiis. Sane laborum uestrorum quos propriis manibus uel sumptibus colitis seu de nutrimentis uestrorum animalium nullus a uobis decimam exigere uel extorquere presumat/ Liceat quoque uobis personas <liberas> et absolutas e seculo fugientes ad conuersionem recipere et e<a>s absque contradictione qualibet retinere \ Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in eodem loco professionem sine abbatis sui licentia fas sit de eodem loco discedere. Discedentem uero absque conmunium litterarum cautione nullus audeat retinere. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum committere. ignem apponere hominem capere uel interficere audeat seu uiolentiam aliquam exercere\ Insuper eciam sancimus apostolica auctoritate ut quemadmodum a predecessoribus nostris statutum est nullus episcopus neque alia persona ad synodos uel ad conuentus forenses uos inuitos ire compellat. Sed nec ad domos uestras causa ordines celebrandi. crisma confitiendi causas tractandi uel aliquos publicos conuentus conuocandi quisquam uobis inuitis presumat accedere./ Sancimus eciam ut si episcopus in cuius parrochia domus uestra fundata est tertio per interualla temporum cum humilitate et deuotione qua conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere forte noluerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios nouitios benedicere et alia que ad offitium per ipsum pertinent exercere donec idem episcopus duritiam suam recogitet et benedicendum abbatem benedicere non recuset/ Sane si episcopi aliquid ab abbatibus uestri ordinis preter obedientiam debitam uel principes terre contra libertatem ordinis a predecessoribus nostris et a nobis indultam expetierint liberum sit eisdem abbatibus auctoritate apostolica denegare quod petitur ne occasione ista predictus ordo qui hactenus liber extitit humane seruitutis laqueo alligetur./ illud adiitientes ut nullus episcopus regularem electionem uestri abbatis impediat aut de instituendo aut deponendo aut remouendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis et auctoritatem priuilegiorum uestrorum se ullatenus intromittat. Quod si episcopi ipsi aliquam propter hoc in ecclesias uestras uel personas sententiam promulgauerint eandem sententiam tamquam contra sedis apostolice indulta prolatam statuimus irritandam/ Cum uero propriorum episcoporum copiam non potestis habere. si aliquem episcopum per uos transire contigerit de quo plenam notitiam habeatis ab illo et a conuicinis episcopis cum diocesana sedes uacauerit benedictiones uasorum et uestium monachorum ordinationes et altarium consecrationes recipere ualeatis/ si tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiuditium generetur. Auctoritate quoque apostolica interdicimus ne quis uici- nos uel mercenarios uestros pro eo quod uos ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus laboratis et alii feriantur uel aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt seu benefactores uestros pro eo quod aliqua benefitia uobis uel obsequia ex caritate prestiterint interdicere aut uinculo anathematis audeat innodare. Quod si quis in aliquem de familia uestra donec in famulatu uestro permanserit propter detentionem decimarum uel aliud aliquid a sede apostolica ordini uestro concessum excommunicationis uel interdicti sententiam promulgauerit liceat eos uobis absoluere metu mortis et si eorum presbiteri humiliter requisiti id efficere noluerint uel malitiose distulerint ipsis ecclesiastica sacramenta conferre. Liceat quoque uobis in monachos uestros siue conuersos qui de claustro uestro sine licentia abbatis sui exierint. si forte uobis inuitis aliquis eos retinere presumpserit sententiam regularem ex nostra auctoritate proferre/ Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare uel eius possessiones aufferre uel ablatas retinere minuere. seu quibuslibet uexationibus fatigare sed illibata omnia et integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. salua sedis apostolice auctoritate. Si quis autem hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus fiat pax domini nostri Ihesu Cristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen.

Ego Petrus de Bononia tituli sancte Susanne <presbiter> cardinalis subscripsi.

Ego Laborans presbiter cardinalis* sancte Marie Trans Tyberim tituli Calixti subscripsi.

Ego Pandulfus presbiter cardinalis tituli <basilice> duodecim apostolorum subscripsi.

Ego Urbanus eatholice ecclesie episcopus subscripsi.

Ego Henricus Albanensis episcopus subscripsi.

Ego Paulus Prenestinus episcopus subscripsi.

Ego Iacinctus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmydin subscripsi.

Ego Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis subscripsi.

Ego <B>obo sancti Angeli diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Rollandus sancte Marie in porticu diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Petrus sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Radulfus sancti Georgii ad uelum aureum diaconus cardinalis subscripsi.

Datum Verone per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii quarto idus decembris indictione quarta incarnationis dominice anno millesimo centesimo octogesimo se<xt>o pontificatus uero domini Urbani pape tertii anno secundo.

6 <aut>] mgl. a, men cf. diplomforlægget. 8 qu<o>] qua a. 9 p<riuileg>io] patrocinio a. 13-14 (concessione indtil seu aliis)] mgl. a, men cf. diplomforlægget. 17 adiacenciis)] tilf. i marginena, 22 WCe)n<dl>osæ] Wanposæ, men cf. nr. 140 og nr. 241. 28 <liberas>] mgl. a.

28 habeatis] med a tilf. o. l. a.

26 <presbiter>] mgl. a. 28 cardinalis] herefter subseripsi a. 30 <basilice>) mgl. a.

6 (B)obo] Roboa. 14 se<xt>o] septimo a.

Urban, biskop, Guds tjeneres tjener, til sine elskede sønner abbeden af Vor Frue kloster i Sorø tillige med hans brødre, nulevende såvel som fremtidige, der har aflagt løfte om et regelbundet liv, evig ihukommelse.

De, der vælger klosterlivet, bør støttes af den apostoliske beskyttelse, for at ikke forvovne overgreb enten skal drage dem bort fra deres forsæt, eller, hvad Gud forbyde, svække dem i den hellige troens kraft. Af den grund, elskede sønner i Herren, bifalder vi nådigt Eders retfærdige forlangender og tager Vor Frue kloster i Sorø, hvor I tjener Gud, under St. Peters og vor beskyttelse og styrker det ved dette skriftlige privilegium. Vi fastsætter da for det første, at den klosterordning, der er indrettet i denne stiftelse med Guds vilje og efter den hellige Benedikts regel og cistercienserbrødrenes bestemmel ser til evige tider ubrydeligt skal efterleves sammesteds. Endvidere skal alle besiddelser og alt gods, som samme kloster for øjeblikket sidder inde med på retmæssig og kanonisk vis eller med Herrens bistand i fremtiden måtte erhverve ved pavelig tilståelse, ved kongers eller fyrsters gave, ved skænk fra de troende eller på andre retmæssige måder, forblive urokket og uantastet i Eders og Eders efterfølgeres eje. Heraf har vi ladet disse anføre med navns nævnelse: Det sted, hvor omtalte kloster er beliggende, med alle dets tilliggender og alt dets tilbehør, selve klostret i Sorø med skove, enge, møller, fiskerier og alle dets tilliggender. Ladegården i Lynge med alle dens tilliggender. Ladegården i Slagelsebo med alle dens tilliggender. Ørnstrup med alle dens tilliggender. Ladegården i Asserbo med alle dens tilliggender. Ladegården i Undløse med alle dens tilliggender. Landsbyen, som kaldes (Munke-) Bjergby, som I har erhvervet ved gave af herr Esbern, broder til herr Absalon, ærkebiskop af Lund, med skove, enge, mølle, fiskerier og dens øvrige tilliggender. Ladegården i Gudum med alle tilliggender. Ingen må fordriste sig til at afkræve eller aftvinge Eder tiender af Eders arbejde på det, som I dyrker med egne hænder eller for egne midler, eller af afkommet af Eders dyr. Det skal også være Eder tilladt at optage frie og ubundne personer, der flygter fra denne verden, som munke og beholde dem uden hensyn til indsigelser af nogen art. Fremdeles forbyder vi, at nogen af Eders brødre efter at have aflagt løfte i samme stiftelse må have lov til at forlade samme stiftelse uden tilladelse fra sin abbed. Den, der forlader denne stiftelse, må ingen vove at optage hos sig uden at have fået tilladelse dertil ved et af klostersamfundet udstedt brev. Da vi også i faderlig omsorg ønsker at skaffe Eder fred og ro, forbyder vi med apostolisk myndighed, at nogen inden for Eders klosterbygningers eller ladegårdes klausur vover at indlade sig på røveri eller tyveri, sætte ild på, gribe eller dræbe nogen eller øve vold. Og ydermere forbyder vi i kraft af vor apostoliske myndighed, i overensstemmelse med hvad der er fastsat af vore forgængere, at nogen biskop eller nogen anden person tvinger Eder til mod Eders vilje at deltage i synoder eller retsmøder. Og heller ikke må nogen mod Eders vilje driste sig til at komme til Eders bopæl for at foretage ordinationer, tilberede olie, forhandle retssager eller sammenkalde til offentlige tingmøder. Vi fastsætter ligeledes, at hvis den biskop, i hvis stift Eders hus er grundlagt, efter tre gange med passende mellemrum og i sømmelig ydmyghed og hengivenhed at være opfordret hertil, måske ikke vil velsigne abbeden, skal det stå samme abbed frit for - såfremt han da er præst - at velsigne husets novicer og selv udføre andet, der hører hans embede til, indtil samme biskop betænker sin hårdhed og ikke afslår at velsigne den abbed, der skal velsignes. Hvis bisperne da udbeder sig noget af abbederne af Eders orden ud over den skyldige lydighed, eller landets fyrster noget, der strider mod den frihed for ordenen, der er bevilget af vore forgængere og af os, skal det være samme abbeder tilladt med apostolisk myndighed at nægte, hvad der bedes om, for at ikke fornævnte orden, som hidtil har været fri, i denne anledning skal hildes i den menneskelige trældoms snarer, idet vi tilføjer dette, at ingen biskop må hindre det regelrette valg af Eders abbed eller på nogen måde i modstrid med cistercienserordenens bestemmelser og Eders privilegiers autoritet befatte sig med at indsætte eller afsætte eller fjerne den, som til enhver tid måtte være abbed der. Men hvis disse bisper i anledning heraf fælder en dom mod Eders kirker eller dens personer, fastsætter vi, at samme dom skal erklæres for ugyldig som fældet i modstrid med det apostoliske sædes bevillinger. Men når I ikke kan få Eders egne bisper i tale, må I, hvis en biskop, som I er fuldt bekendt med, skulde passere Eder på rejse, lade ham eller nabobisper, når stiftets bispestol står ledig, velsigne Eders kar og klæder, ordinere munke og indvi altre, dog således at Eders egne bisper ikke siden lider nogen skade som følge heraf. Vi forbyder også med apostolisk myndighed, at nogen lyser interdikt over eller rammer Eders naboer eller daglejere med banlysning, fordi de har hjulpet Eder med at arbejde på de dage, hvor I arbejder, mens andre holder fri, eller rammer Eder i anledning af bevillinger, I har fået ved pavestolens velvilje, eller Eders velgørere, fordi de næstekærligt har ydet Eder velgerninger eller tjenester. Men hvis nogen på grund af tilbageholdelse af tiender eller noget andet, der er tilstået Eders orden af det apostoliske sæde, lyser ban eller lægger interdikt over nogen af Eders husstand, må I, så længe han forbliver i Eders tjeneste, løse ham af frygten for døden og give dem kirkens sakramenter, hvis deres præster trods ydmyg anmodning herom ikke vil gøre det eller ondsindet udskyder det. Det skal også være Eder tilladt med vor myndighed at fælde en kanonisk dom over Eders munke eller lægbrødre, som uden abbedens tilladelse har forladt Eders kloster, hvis måske nogen mod Eders vilje drister sig til at optage dem i deres hus. Vi bestemmer altså, at aldeles ingen forvovent må driste sig til at forstyrre fornævnte kloster eller mindske eller tilegne sig dets ejendomme eller beholde det tilegnede eller plage det med nogen som helst fortrædigelser, men at alt skal bevares uindskrænket og ubeskåret til nytte i enhver henseende for dem, til hvis styrelse og underhold det er givet, dog med forbehold af det apostoliske sædes myn dighed. Men hvis nogen som helst i fremtiden formaster sig til at prøve på bevidst at gå imod bestemmelserne i dette vort brev, skal han - medmindre han efter anden og tredie gang at være påmindet ved en passende bod har gjort sin forseelse god igen - være berøvet sin magt og ære og vide, at han for Guds domstol skal stå til svar for den uret, han har øvet, og være udelukket fra vor Guds og genløsers, den herre Jesu Kristi allerhelligste legeme og blod og på den yderste dommens dag være hjemfalden til Guds straf. Vor herre Jesu Kristi fred være med alle, der bevarer rettighederne for denne stiftelse, så de både her må nyde frugten af deres gode gerninger og hos den strenge dommer modtage den evige fred som løn. Amen.

Jeg Petrus af Bologna, kardinalpresbyter af Sta. Susanna, har skrevet under.

Jeg Laborans, kardinalpresbyter af Sta. Maria in Trastevere, tituli Calixti, har skrevet under.

Jeg Pandulfus, kardinalpresbyter af Basilica SS. Apostoli, har skrevet under.

Jeg Urban, den almindelige kirkes biskop, har skrevet under.

Jeg Henricus, biskop af Albano, har skrevet under.

Jeg Paulus, biskop af Palestrina, har skrevet under.

Jeg Iacintus, kardinaldiakon af Sta. Maria in Cosmedin, har skrevet under.

Jeg Gratianus, kardinaldiakon af SS. Cosma e Damiano, har skrevet under.

Jeg Bobo, kardinaldiakon af S. Angelo, har skrevet under.

Jeg Rollandus, kardinaldiakon af Sta. Maria in Portico, har skrevet under.

Jeg Petrus, kardinaldiakon af S. Nicola in Carcere Tulliano, har skrevet under.

Jeg Radulfus, kardinaldiakon af S. Giorgio in Velabro, har skrevet under.

Givet i Verona ved Albertus', den hellige romerske kirkes kardinalpresbyters og kanslers hånd, den 10. december, i den fjerde indiktion, år 118[6] efter Herrens menneskevorden, men i herr pave Urban 3.s andet pontifikatsår.