Tekst og udgave
forrige næste

Willelmus miseratione diuina Mutinensis episcopus apostolice sedis legatus uniuersis ciuibus in Riga in saluatore mundi salutem.

Cum coram nobis inter episcopum˙ prepositum˙ et magistrum militum Rigensium ex una parte˙ et uos ex altera˙ de marchia ciuitatis questio uerteretur˙ et uideremini de terminis. et iure uestro satis sufficienter per testes ydoneos ostendisse˙ uolentes tamen concordiam magis quam sententiam; deo auctore nobis mediantibus transegistis˙ commissa integraliter tota causa in uoluntate et arbitrio nostro˙ sicut in litteris concordie˙ pendentia sigilla partium attestantur˙ Nos autem equitatem potius quam iustitie rigorem sequentes˙ de gratia et potestatis auctoritate˙ quam duplicem in illo negotio habuimus unicuique in terminis predicte marchie reseruauimus culta sua˙ Iohanni autem de Dolen nullam gratiam facimus neque intra fines marchie uestre aliquid reseruamus˙ quia primo cum essemus Wirlandie legati et ipsam Dani pacifice possiderent˙ nobis inconsultis predictam terram uiolenter˙ et traditorie occupauit in iniuriam dei˙ et Romane ecclesie˙ ac in scandalum et contumeliam nostram et secundo cum pepercissemus ei et pro bono pacis accepissemus terram illam in manu et custodia Romane ecclesie de communi uoluntate Danorum et Teutonicorum castrum unum eiusdem terre accepit contra excommunicationem super hoc factam a nobis˙ Cum igitur predictus Iohannes predo periurus ac multiplici excommunicatione irretitus˙ contra iuramentum proprium quod in manibus nostris prestitit ueniendo; omni gratia sit indignus; uobis auctoritate qua fungimur apostolice sedis et potestate ordinandi de marchia nobis concessa; concedimus et mandamus˙ quatenus castrum de Dolen et omnia culta a tempore concessionis marchie ab episcopo uobis facte˙ que a dicto Iohanne intra terminos uestre marchie detinentur accipiatis perpetuo possessuri˙ saluo si poterit Romanam ecclesiam personaliter adeundo gratiam et tanti excessus indulgentiam optinere˙ tunc enim sicut uobis mandauerit mater ecclesia teneamini adimplere˙ non obstante uobis ad accipienda predicta quod dictus predo periurus dicat se illa ex causa feudi obti- nere˙ Licet enim ius percipiendi decimarum fructus uel census potuerit ei qualitercunque concedi solum tamen marchie uestre nec ad castrum edificandum˙ nec ad terram excolendam potuit ei uel consimili ab aliqua persona concedi; Etsi propter paganorum timorem uel alia ex causa uobis placuerit predicta dissimulare ad tempus; ex hoc tamen uobis nullum preiuditium generetur˙

Datum aput Dunemunde xo kalendas iunii.

1 Willelmus] Wills med forkortelsestegn gennem 11 A (jf. om stavningen nr. 52 ). 7 commissa] herefter lakune på fem bogstaver A. 29-30 ad accipienda predicta] tilføjet over linien med henvisningstegn efter uobis A.

1 decimarum] rettet fra forkortet decimrum A. 3 ei] tilføjet over linien med henwisningstegn A. a Datum indtil iunii] udfylder sidste linie med uregelmæssig afstand mellem ordene og en streg mellem de to i'er i iunii A. 18 scriptum est: Aenviser til hovedmandatet nr. 55 — .. = Conrado.

8 in litteris concordie: tabt.