Tekst og udgave
forrige næste

Magistro Petro cancellario. carissimi in Christo filii nostri . . regis Datie illustris.

Personam tuam sincera. (diligentes in domino caritate libenter tuis petitionibus benignum accomodamus auditum eas precipue ad exauditionis gratiam admittendo que tuum honorem et commodum specialiter respicere) dinoscuntur. Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati/ auctoritate tibi presentium indulgemus. ut nullus delegatus apostolice sedis uel delegati subdelegatus eiusdem/ seu executor/ aut conseruator/ a sede deputatus eadem in personam tuam excommunicationis sententiam ualeat promulgare/ sine speciali mandato sedis ipsius/ faciente de indulgentia huiusmodi mentionem. presentibus post triennium minime ualituris. Nulli ergo (omnino hominum liceat hanc paginam) nostre concessionis (infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum).

Datum Lugduni ii. nonas decembris. anno quarto.

9... regis Datie = Erici.

10-12 sincera. (diligentes indtil respicere)] sincera. etcetera ut supra in proxima. usque a, udfyldt efter denne henvisning.

17-18 Nulli ergo (omnino indtil paginam)| Nulli ergo etcetera a.

18-20 concessionis (infringere indtil incursurum)] concessionis etcetera a.