Tekst og udgave
forrige næste

Cristoforus et Ericus eiusdem filius dei gracia Danorum Sclauorumque reges. duces Estonie omnibus presens scriptum cernentibus. salutem in domino sempiternam ♦ Notum facimus uniuersis inter nos. et ducem Ottonem filium nostri Cristofori regis. ex una parte. et nobiles dominos Henricum Magnopolensem. Stargardie. et im Rothstok dominum. swagerum nostrum et Iohannem. ac Iohannem. dominos de Werle. nobis dilectos. ex altera. in modum qui sequitur esse placitatum. quod iidem domini. Henricus Magnopolensis. et Io. de Werle personaliter ad Daciam transeundo. de gwerra nobis ad presens contra dominos Waldemarum ducem Synderiucie. Gerardum. et Iohannem. comites Holtzacie. Danos. et alios nostros aduersarios. necnon eorum fauctores omnes et singulos. incumbente. intromittere se debent. et nobis quamdiu dicta gwerra durauerit. cum sexcentis hominibus. armis. et dextrariis. bene et sufficienter expeditis. fideliter. et constanter seruient. propriis in personis. sub nostris lucris. dampnis. pariter et expensis. ita tamen. quod predicti domini. Magnopolensis. et de Werle. sibi ipsis. et predictis sexcentis hominibus armatis de Alamannia in Syelandiam ueniendo. et de Syelandia in Alamanniam redeundo. in nauibus. pabulo. et expensis. prouidebunt. nobis prout infrascribitur computandis. ♦ Debent autem. domini predicti. Magnopolensis. et de Werle. cum excercitu sexcentorum hominum armatorum predictorum. in crastino beatorum Marcellini et Petri. Wernamynne finaliter esse constituti. cum eodem excercitu quamcicius poterint in Daciam transituri. ♦ Eodem crastino sanctorum Marcellini et Petri. instabit seruicium infrascriptum. per dimidium annum computandum. ♦ Dampna uero. et expense. hominum armatorum. quos domini predicti miserint. uel secum duxerint. cum Wernemynne uenerint. et deinceps. quas racionabiliter ostendere poterint. nobis computentur. ♦ Pro predicto autem seruicio. nobis. et liberis nostris. per dictos dominos. Magnopolensem. et de Werle. per dimidium annum iam instantem. faciendo. ipsis dominis Magnopolensi. et de Werle. et eorum heredibus. decem milia. et septem milia marcharum puri argenti. ponderis Coloniensis. exsoluere debeamus. quarum tria milia marcharum argenti in parato persoluimus. ♦ Pro residuis uero quatuordecim milibus. marcarum argenti. et pro omnibus dampnis. que ex parte nostra incurrerint. et pro expensis. quas fecerint. in predicto nostro seruicio. de quibus nos racionabili computacione informare poterint. terras nostras. uidelicet. Lalandiam. Falstriam. et Meoniam. cum omnibus castris. municionibus. opidis. uillis. insulis. et bonis. uasallis. et hominibus. ac aliis quibuscumque in eisdem contentis. cum aduocaciis. iudiciis. redditibus. prouentibus. utilitatibus. et omnibus. ac singulis attinenciis eorundem. sicut ad nos pertinere dignoscuntur. ipsis dominis Magnopolensi. et de Werle. et eorum heredibus. dimittimus iusto tytulo pignoris obligando. ita quod in eisdem terris. castra construere poterint. prout ipsis. ad profectum nostrum. et utilitatem. uidebitur expedire. adscientes eisdem et eorum heredibus. de gracia speciali. durante obligacione predicta ius patronatus ecclesiarum. et beneficiorum in terris predictis. ad nostram presentacionem. seu prouisionem spectancium ♦ Uasalli quoque predictarum terrarum facient predictis dominis. et eorum heredibus. ad ius pignoris fidelitatis homagium. ita tamen. quod per gwerram instantem. quamdiu durauerit. dicti uasalli nobis. et liberis nostris. preter numerum sexcentorum armatorum prenominatorum. et quinquaginta armatorum. quibus dominus Magnopolensis. nobis. et liberis nostris. de dominio Rothstok seruire tenetur. seruire teneantur. ad quod seruicium faciendum. non per nos. sed per predictos dominos compellantur. ♦ Finita uero gwerra predicta. dicti uasalli. ipsis dominis Magnopolensi. et de Werle. et eorum heredibus. et non nobis quamdiu durauerit obligacio. seu terre predicte redempte non fuerint. ad seruicia teneantur. ♦ Finito autem dimidio anno predicto. si durante ulterius gwerra predicta. seruicium predictorum dominorum. nos. uel nostri liberi. amplius habere uoluerimus. ipsis dominis et eorum heredibus. pro seruicio cuiuslibet dimidii anni. nobis et liberis nostris. per ipsos dominos in propriis personis. cum sexcentis hominibus armatis. ut premittitur faciendo. decem milia. et septem milia marcharum argenti puri ponderis Coloniensis. uidelicet tria milia in parato. et residuum cum dampnis. et expensis. super predicta pignora computando. exsoluere tene amur. ♦ Si uero. quod absit. dictos dominos uel unum illorum. aut dimidietatem excercitus supradicti. uel amplius. captiuari contingat. de redempcione. et solucione captiuitatum. et dampnorum huiusmodi. per nos. predictis dominis faciendis. et de seruicio ulteriori. nobis. et liberis nostris. per ipsos dominos impendendo. stabitur arbitrio duorum militum nostrorum. uel liberorum nostrorum. et duorum militum dominorum predictorum. qui ad hoc per nos. uel per liberos nostros. et per ipsos dominos fuerint deputati. ♦ Castra uero in dictis terris. de prouentibus. et redditibus. terrarum. earundem. tenere debeant. et nullas expensas pro dictis/ castris nobis aut liberis nostris computare. ♦ Cum autem dicti domini castra predicta in possessione sua habuerint. diffidare. et hostiliter dedicere. debent dominis; Waldemaro duci Synderiucie Gerardo et Iohanni comitibus Holtzacie. Danis. ac aliis nostris aduersariis. et eorum fauctoribus. ♦ Qua diffidacione facta. nos. et nostri heredes. ipsis dominis. et eorum heredibus. in quatuordecim milibus marcharum predictis tenebimur obligati. non obstante. si composicio inter nos. et dictos aduersarios nostros. fuerit ordinata. ♦ Debet autem dux Otto filius nostri Cristofori. dictas terras. et castra cum eorum attinenciis supradictis. dictis dominis. Magnopolensi. et de Werle. et eorum heredibus. tytulo pignoris. ut premittitur. resignare. ♦ Que quidem castra. nobis. et nostris liberis. in omnibus nostris. et ipsorum liberorum nostrorum. necessitatibus. patula esse debeant. et aperta. ♦ Quandocumque autem nos. uel liberi nostri summas argenti predictas. cum dampnis. et expensis. in nostro seruicio et gwerra. racionabiliter computatis. ipsis uel heredibus ipsorum. exsoluerimus. tunc ipsi domini. uel eorum heredes. dictas terras. et castra. antiqua. et noua. cum uniuersis eorum attinenciis prius tactis. nobis. et liberis nostris. prout ipsas receperant. absque omni dubio et contradictione restituere debeant. et libere assignare. ♦ Si autem terciam partem. summarum argenti dampnorum et expensarum predictarum. nos. uel liberi nostri. predictis dominis. uel eorum heredibus. exsoluerimus. tunc unum castrum. quod nos. uel liberi nostri. magis uoluerimus. cum tercia parte reddituum dictarum trium. terrarum/ si uero. duas partes summarum argenti. dampnorum. et expensarum predictarum. soluerimus. duo castra. que magis uoluerimus. cum duabus partibus reddituum. ipsarum trium terrarum. nobis. uel liberis nostris. resti tuere sine omni contradictione debeant. et libere assignare. ♦ Hanc autem solucionem. pro redempcione terrarum. et castrorum predictorum. in ciuitate Rothstok. ipsis dominis. faciamus. ita uidelicet. quod ipsi domini dictam solucionis pecuniam. conducent. et assecurabunt. per uiam. et per mare ad dictam ciuitatem Rothstok. et in portu ipsius ciuitatis pro omnibus causa ipsorum facere. uel dimittere uolentibus. et in eadem ciuitate Rothstok pro consulibus. et uniuersis ciuibus ibidem. ♦ Si autem quod deus auertat. predicti domini aliquod castrorum predictorum ante redempcionem eorundem amiserint. cum dictis inimicis nostris componere non debemus. nisi predictum castrum rehabeant. uel ipsis. uel eorum heredibus debita pro quibus. ipsis dictum castrum obligatum fuerit. persoluamus. ♦ Concedimus autem dominis predictis. Magnopolensi. et de Werle. meram potestatem. et liberam facultatem. inter nos. et liberos nostros. ex una parte. et dominos Waldemarum ducem Synderiucie. Gerardum. et Iohannem. comites Holtzacie. Laurencium Jøns sun. quondam dapiferum. et Lodowicum Albrict sun. quondam marscalcum. ex altera. sonam et concordiam. in amicicia. uel iusticia. ordinandi. ♦ Si autem nos. cum eisdem concordare non poterint. nichilominus nobis. et liberis nostris. contra predictos. ut premittitur seruient. fideliter. et constanter. ♦ Pro quibus omnibus. et singulis. firmiter. et inuiolabiliter obseruandis. nos. et una nobiscum. dux Otto. filius nostri Cristofori. Syuardus Pløne. Olricus Molzaan. lurius Hasenkop. Heyno Skarpenbergh. et Benedictus Alefelt. promisimus fide data. ♦ In cuius rei testimonium sigillum nostri Cristofori. presentibus est appensum. ♦ Datum Nykoping Falstriee. anno domini. millesimo. trescentesimo. uicesimo sexto. sabbato proximo post diem ascensionis domini. in presencia nostra.

14 Io.=Iohannes.

17 fauctores=fautores.

25 excercitu=exercitu.

27 excercitu=exercitu.

2 excercitus=exercitus.

13 fauctoribus=fautoribus.

Kristoffer og Erik, den sammes Søn, af Guds Naade de Danskes og Venders Konger og Estlands Hertuger, til alle, der ser dette Brev, Hilsen evindeligt med Gud.

Vi gør vitterligt for alle, at der mellem os og Hertug Otto, Søn af os Kong Kristoffer, som den ene Part og de fornemme Herrer Henrik, Fyrste af Mecklenburg, Stargard og Rostock, vor Svoger, og vore kære Herrer til Werle, Johan og Johan, som den anden er truffet følgende Overenskomst: Samme Herrer Henrik af Mecklenburg og Johan af Werle skal personligt sætte over til Danmark og tage Del i den Krig, som nu forestaar for os imod Herrerne Valdemar, Hertug af Sønderjylland, Gerhard og Johan, Grever af Holsten, nogle Danskere og vore andre Modstandere samt alle deres Tilhængere, og saalænge den nævnte Krig varer, skal de personligt tjene os trofast og stadigt med 600 Mand, der er godt og tilfredsstillende udrustet med Vaaben og Stridsheste, saaledes at Gevinst, Tab og Underhold falder paa os, dog at fornævnte Herrer til Mecklenburg og Werle skal sørge for sig selv og de fornævnte 600 bevæbnede Mænd med Hensyn til Skibe, Foder og Underhold under Rejsen fra Tyskland til Sjælland og under Tilbagerejsen fra Sjælland til Tyskland, idet det vil være at skrive paa vor Regning, saaledes som det nedenfor vil blive anført. Og de fornævnte Herrer til Mecklenburg og Werle skal være mødt frem med Hæren, bestaaende af de fornævnte 600 bevæbnede Mænd, Dagen efter St. Marcellinus' og St. Petrus' Dag i Warnemünde, for saa hurtigt som muligt at sætte over til Danmark med samme Hær. Fra samme Dag efter St. Marcellinus' og St. Petrus' Dag og et halvt Aar frem i Tiden skal efterskrevne Tjeneste regnes. Men Tabene og Udgifterne for de bevæbnede Mænd, som fornævnte Herrer har sendt eller ført med sig, skal naar de kommer til Warnemünde og i den følgende Tid skrives paa vor Regning, naar de med Rimelighed kan godtgøre dem. For fornævnte Tjeneste, som skal ydes os og vore Børn af de nævnte Herrer til Mecklenburg og Werle i det kommende halve Aar, skal vi betale Herrerne til Mecklenburg og Werle og deres Arvinger 17,000 Mark lødigt Sølv efter Kølnervægt, hvoraf vi har betalt 3,000 Mark Sølv kontant. For de resterende 14,000 Mark Sølv og for alle de Tab, som de paadrager sig paa vore Vegne, og for de Udgifter, som de maa afholde under fornævnte Tjeneste hos os, for hvilke de kan give os en rimelig Afregning, overlader vi som retmæssigt Pant vore Lande Laaland, Falster og Møen med alle deres Borge, Fæstninger, Byer, Landsbyer, Øer og Godser, Vasaller og Mænd og alt andet, der befinder sig i samme Lande, med Fogderier, Jurisdiktioner, Indtægter, Afkastelser, med al Nytte og med alt deres Tilliggende, saaledes som de vides at tilhøre os, til Herrerne af Mecklenburg og Werle og deres Arvinger, saaledes at de i samme Lande kan bygge Borge, saavidt det synes dem at fremme vor Fordel og vort Tarv, idet vi af særlig Naade og saalænge fornævnte Pantsættelse varer, tildeler dem og deres Arvinger Patronatsretten til de Kirker og de Beneficier i fornævnte Lande, der hører under vor Præsentation og Raadighed. Ogsaa Vasallerne i fornævnte Lande skal i Medfør af Pantsættelsen aflægge Troskabs- og Mandsed til fornævnte Herrer og deres Arvinger som Panthavere, dog at nævnte Vasaller, saa længe den forestaaende Krig varer, skal tjene os og vore Børn foruden de 600 fornævnte bevæbnede Mænd og foruden 50 bevæbnede Mænd, med hvilke Herren til Mecklenburg er pligtig at tjene os og vore Børn fra Rostocks Omraade, og til denne Tjeneste skal de indkaldes ikke af os, men af de fornævnte Herrer. Naar fornævnte Krig er endt, skal nævnte Vasaller tjene Herrerne af Mecklenburg og Werle og deres Arvinger, men ikke os, saalænge Pantsættelsen varer, og fornævnte Lande ikke er indløst. Men naar fornævnte halve Aar er gaaet, og hvis fornævnte Krig varer længere og vi eller vore Børn yderligere vil have fornævnte Herrers Tjeneste, skal vi betale Herrerne og deres Arvinger for hvert halvt Aars Tjeneste, som skal ydes os og vore Børn af samme Herrer i egen Person med 600 bevæbnede Mænd som ovenfor anført, 17,000 Mark lødigt Sølv efter Kølnervægt, nemlig 3,000 Mark kontant, og Resten tillige med Tab og Udgifter skal skrives paa nævnte Panter. Men hvis det træffer sig — det være dog langt fra — at nævnte Herrer eller en af dem eller Halvdelen eller mere af ovennævnte Hær tages til Fange, skal vi med Hensyn til Løskøbelsen og Betalingen for Fangenskaberne og af saadanne Tab, hvilken skal udredes af os til fornævnte Herrer, og med Hensyn til yderligere Tjeneste, som skal ydes os og vore Børn af Herrerne, være undergivet Voldgift af to af vore eller vore Børns Riddere og to af fornævnte Herrers Riddere, som er blevet udpeget dertil af os eller vore Børn og af Herrerne. Men Borgene i de nævnte Lande skal de holde for Indtægterne og Afkastelserne af samme Lande, og de maa ikke tilskrive os og vore Børn nogen Udgift for nævnte Borge. Men naar nævnte Herrer har fornævnte Borge i deres Besiddelse, skal de erklære Fejde og Krig mod Herrerne Valdemar, Hertug af Sønderjylland, Gerhard og Johan, Grever af Holsten, Danskerne og vore andre Modstandere og deres Tilhængere. Naar denne Fejde er erklæret, er vi og vore Arvinger overfor Herrerne og deres Arvinger forpligtet med Hensyn til fornævnte 14,000 Mark, uanset om det kommer til Forlig mellem os og vore nævnte Modstandere. Og Hertug Otto, Søn af os Kristoffer, skal overlade nævnte Lande og Borge med deres ovennævnte Tilliggende som Pant til nævnte Herrer af Mecklenburg og Werle og deres Arvinger. Disse Borge skal dog være aabne Tilflugtssteder for os og vore Børn i alle Nødssituationer for os og vore Børn. Men naar vi eller vore Børn har betalt dem og deres Arvinger fornævnte Sølvsummer tillige med de Tab og Udgifter, der med Føje er opgjort for Tjenesten hos os under Krigen, saa skal Herrerne eller deres Arvinger uden nogen Tvivl og Modsigelse tilbagegive og frit overdrage os og vore Børn nævnte Lande og gamle og nye Borge med alt deres foran anførte Tilliggende, saaledes som de har modtaget dem. Men hvis vi og vore Børn har betalt en Trediedel af fornævnte Sølvsummer, Tab og Udgifter til fornævnte Herrer eller deres Arvinger, skal de uden nogen Modsigelse tilbagegive og frit overdrage os og vore Børn den Borg, som vi eller vore Børn helst vil have, tillige med en Trediedel af Indkomsterne fra nævnte tre Lande, men hvis vi har betalt to Trediedele af fornævnte Sølvsummer, Tab og Udgifter, skal de paa samme Maade tilbagegive os de to Borge, vi helst vil have, tillige med to Trediedele af Indkomsterne fra nævnte tre Lande. Men denne Indløsningssum for fornævnte Lande og Borge skal vi betale Herrerne i Byen Rostock, saaledes at Herrerne selv lader Pengesummen overføre og sikre under Rejsen paa Land og over Havet til nævnte By Rostock og i Havnen til samme By overfor alle der vil handle eller undlade at handle for deres Skyld, og i samme By Rostock overfor Raadmændene og alle Borgerne sammesteds. Men hvis — det Gud forbyde — fornævnte Herrer mister en af fornævnte Borge inden deres Indløsning, maa vi ikke slutte Forlig med vore nævnte Fjender, medmindre de faar fornævnte Borg igen, eller vi betaler dem eller deres Arvinger den Gæld, for hvilken nævnte Borg var sat i Pant. Vi giver ogsaa fornævnte Herrer til Mecklenburg og Werle Fuldmagt og fri Ret til at mægle For soning og Forlig med Minde eller Ret mellem os og vore Børn som den ene Part og Herrerne Valdemar, Hertug af Sønderjylland, Gerhard og Johan, Grever af Holsten, Lars Jonsen, fordums Drost, og Ludvig Albertsen, fordums Marsk, som den anden. Men hvis de ikke kan forsone os med dem, skal de lige fuldt trofast og stadigt tjene os og vore Børn mod de fornævnte, som foran anført. For den faste og ubrydelige Overholdelse af alt dette har vi og med os Hertug Otto, Søn af os Kristoffer, Siegfried Pløn, Ulrich Maltzahn, Georg Hasenkopf, Henrik Scharfenberg og Benedikt Ahlefeld afgivet Løfte med Haandslag. Til Vidnesbyrd herom er vort Kristoffers Segl hængt under dette Brev.

Givet i Nykøbing F. i det Herrens Aar 1326 Lørdagen efter Kristi Himmelfartsdag i vor Nærværelse.