Tekst og udgave
forrige næste

A:

Responsiones ad causas et inobediencias/ quibus rex Suecie ac Norwegie scabinos consules ac uniuersitatem de Campen incusat/

<1> Ad primum cum dicit quod communiter emunt ac uendunt cum argento/ grossis/ sterlingis et alia moneta et precio et non cum moneta domini regis scilicet noua Lundensi/ respondent scabini ac uniuersitas de Campen/ quod eorum opidani terram Scanie uisitantes non emunt cum argento grossis et sterlingis/ sed dicunt quod eorum iuris est et de consuetudine antiqua. ♦ Traxerunt ab illo tempore quo consueti fuerunt terram predictam uisitare cum eorum mercimoniis/ quod in tempore capture allecium allecia debent emere cum denariis terre Scanie et non cum alia moneta/ et postquam emerant allecia habent inducias usque in tercium diem persoluere uenditoribus/ et tunc tercia die seu interim si uenditor uenerit ad eorum bodas/ tunc emptor tenetur persoluere uenditori sua allecia cum denariis terre Scanie. ♦ Sed si emptor qui noster fuerit opidanus in sua boda aliquas habuerit mercancias/ quas uenditor mera liberalitate recipere in persolutionem sui uoluerit pro denariis suis Scanie/ illas mercancias noster opidanus dare potest/ et ex hoc non incurret penam aliquam domini regis seu suorum aduocatorum/ sed si uenditor illas mercancias habere noluerit/ tunc emptor noster opidanus tenetur persoluere uenditori sua allecia tercia die prout dictum est cum denariis terre Scanie/ dum tamen apud cambsores domini regis denarii Scanie inueniantur.

<2> Item ad secundum/ cum domi nus rex dicit/ quod in suam aduocatiam que Knæ nominatur/ cum manu forti et armata perrexerunt/ ibidem captiuum quendam recenti facto deprehensum cippo ex integro facto uiolenter extraxerunt/ respondent scabini et uniuersitas de Campen/ quod illi facto nullus eorum opidanorum interfuit et omnino sunt innocentes de facto et uolunt se de tali facto prout iure tenentur expurgare.

<3> Item ad tercium cum dicit dominus rex. quod quendam in Malmøgha uiolenti manu rapuerunt/ ipsum non deuictum/ nec ut leges terre requirunt iudicio presentatum sine aliqua racione decollauerunt/ respondent scabini et uniuersitas de Campen et conqueruntur domino regi/ quod Sifridus Ribbinc nos prosequitur inimicicia capitali/ ultra composicionem amicabilem ordinatam inter dominum Canutum Porse et omnes suos consanguineos ex una parte/ et nos ex alia parte ex parte Escilli dicti Schůe et accepit nobis coggonem in Noersunt sub uestro dominio et cepit singulos in coggone existentes et adhuc quosdam captiuos detinet/ ♦ In eodem coggone fuerat quidam nauta qui noster non erat opidanus/ qui in Malmogha inuenit quendam/ qui eum in coggone suis uestibus spoliauit et eisdem ibidem induebatur ♦ Qui accesit ad uestrum aduocatum conquerens ei de eodem quod sic eum suis uestibus spoliauit et eisdem ibi induebatur/ ut de eodem sibi faceret iusticiam et iudicium/ ♦ Qui aduocatus respondit quod ad hoc presto esset/ et misit cum eo suum famulum/ qui eum coram aduocato duxit/ et ibi predictus nauta ipsum incausauit coram aduocato domini regis/ quod eum suis uestibus spoliasset/ ♦ Et hocidemincausatus recognouit quod hoc ex parte Sifridi Ribbinc fecisset/ ♦ Qui nauta tunc ex quo recognouit/ petiit/ ut aduocatus sibi faceret iusticie complementum/ et respondit aduocatus/ quod tunc erat nimis tarde/ sed si uellet expectare usque ad crastinum quod tunc uellet ei facere iusticiam/ et tunc nauta predictus dixit/ quod hoc facere uellet dum tamen aduocatus eum custodiret et de mane eum iudicio presentaret et respondit aduocatus quod hoc faceret/ si tamen captus decurreret seu ab eo <er>iperetur/ quod ab illo uellet esse inculpabilis/ ♦ Tunc nauta dixit aduocato/ quia ip sum spoliauit in terra domini regis et in terra domini regis spolium recognouit/ quod aduocatus tenetur eum custodire et iudicio presentare et respondit aduocatus quod non plus quam supradictum est faceret ♦ Et interrogauit tunc nauta ab aduocato qualiter cum predicto spoliatore faceret/ et respondit aduocatus quod cum eo faceret/ quod iusticia dictaret/ ♦ Tunc uidebatur naute et multis aliis mercatoribus ibidem existentibus cum spolium commisit in terra domini regis et in terra domini regis et coram aduocato spolium recognouit et aduocatus ei negauit spoliatorem de mane iudicio presentare/ et ei iuberet aduocatus ut cum eo faceret quod iusticia dictaret/ *ei non posse facere meliorem iusticiam quam quod eum faceret decollari/ ♦ Et ideo dicunt scabini et uniuersitas de Campen quod de hoc facto sint inculpabiles cum predictus nauta eorum non fuit opidanus.

<4> Item ad quartum cum dicit quod clara die publice sub ipsorum uexillo/ bene cum quingentis hominibus armatis de Scanoer in Malmogha perrexerunt/ ad hoc solummodo ut aduocati domini regis pro homicidio iam pretacto de ipsorum patriotis iusticiam minime optinerent/ respondent/ scabini et uniuersitas de Campen/ quod eis fuit cottidie dictum/ quod Sifridus Ribbinc uolebat insidiari et capere illos mercatores ambulantes inter Malmogham et Scanoer et Valsterbotam et eciam inpedire iacentes in Malmogha/ si posset/ ♦ Tunc aduocati de Teuthonia equitauerunt* ad aduocatum in Malmogha et hec aduocato retulerunt/ et rogauerunt ipsum ut mercatores ibidem existentes defenderet et tueretur et reliquos inter Malmogham et Scanoer et Valsterbotam ambulantes/ ne a Sifrido et suis complicibus uexarentur/ ex quo iacerent mercatores in terra domini regis et in nundinis suis/ et libenter domino regi facerent que de iure sibi essent facturi/ ♦ Super quo respondit aduocatus quod libenter uellet defendere iacentes in Malmøgha si posset/ sed mercatores ambulantes inter Malmøgham et Scanoer et Valsterbotam dixit/ quod ita sibi prouiderent et ita secure ambularent et quod ita potenter trans irent/ quod se et sua defendere possent. ♦ Postea accidit quod ille famulus in causam trahebatur super spolio quod perpetrauit in nautam qui fuerat in coggone quem Ribbinc sibi acquisiuit et qui decollabatur prout suprascriptum est/ de quo aduocatus in Malmogha quosdam mercatores wlgo dictos umlandesfars inculpauit ibidem iacentes; de quo dies placiti fuerat facta inter aduocatum ibidem et mercatores eosdem/ puta feria tercia proxima/ ♦ Qui mercatores suas literas miserunt ad aduocatos eorum in Scanoer/ quilibet ad suum ut illac uenirent et eos placitare iuuarent ut suis iuribus uterentur et ideo non ausi erant ibi equitare/ cum hoc habebant ex uerbis aduocati <ut> ita sibi prouiderent in transeundo/ ut se et sua defendere possent/ quare quilibet aduocatus sibi quosdam de suis assumpsit opidanis ut secum transirent ad diem placiti supradictum et dimiserunt omnes eorum opidanos stare extra Malmøgham/ sed quilibet aduocatus assumpsit duos de suis opidanis ad placitandum cum eis ibidem cum aduocato et petierunt aduocatum ut de hoc facto eos quitos dimitteret cum huius facti essent innocentes/ qui respondit quod non esset ausus facere/ sed quod consiliarii domini regis essent uenturi breuiter in Scanoer ♦ Et placitauimus cum eo amicabiliter presentibus de Lubeke de Sundis de Wismaria de Rostok/ et de Gripeswolde aduocatis/ ut causam suspenderet et in suo statu dimitteret usque ad diem octauum post dominorum consiliariorum aduentum in Scanør/ ♦ Sed dicunt se scabini innocentes/ quod eorum opidani non transiuerunt ut impedirent ne aduocati de eorum patriotis iusticiam optinerent/ sed ad <hoc> solummodo/ ne per Sifridum impedirentur/ cum in hoc ex relatione aduocati fuerant premuniti prout est supradictum.

<5> Item ad quintum cum dicit quod clara die et erectis quinque uexillis in Falsterbotam irruerunt/ ibidem bona domini regis combusserunt/ hominesque suos/ aliquos captiuauerunt/ aliquos spoliauerunt/ aliquibus grauia wlnera intulerunt/ respondent scabini et uniuersitas de Campen/ quod cum eorum oppidani et umlandesfare in Scanør iacuerunt/ fuerunt cottidie premuniti quod Rib binc uellet uenire in Scanør et eos impedire in corpore et eorum bonis cum sua potentia/ ♦ Cum hoc perceperent/ accesserunt ad ghilccore ibidem et sibi innotuerunt/ similiter et Christiano dicto Oec aduocato tune in Valsterbota et aliis aduocatis in terra Skanie ex parte domini regis/ et petiuerunt eos quod si Ribbinc ibi ueniret cum sua potencia et eos uellet impedire* ut eis innotescerent et rogauerunt eos cum iacerent in terra et in nundinis domini regis ut eos defenderent ne eis uiolentia inferretur/ qui responderunt quod si perciperent Ribbinc uenturum pro uiolencia eis inferenda/ quod eis uellent innotescere. ♦ Postea Christianus dictus Oec aduocatus in Valsterbota misit ad eos suum famulum dictum Croch et mandauit eis quod Ribbinc esset in uilla dicta Haghen cum sexaginta uiris armatis et haberet multosiacentes in Dunen/ quorum numerum ignorauit/ et si illos habere uellent ut transirent quantocicius possent. ♦ Qui postea transiuerunt cum potencia qua potuerunt ad impediendum solum Ribbinc et suos complices et neminem alium. ♦ Cum autem Ribbinc ibidem non inuenerunt/ redierunt beniuole et in reditu fuerunt detenti quidam/ qui credebantur esse Sifridi Ribbinc coadiutores/ qui cum percipiebantur Sifridi non esse coadiutores quiti dimittebantur beniuole/ et eis dictum fuit/ si aliquid perdidissent/ quod eis reddi deberet et quidquid poterant docere perditum hoc eis plenarie reddebatur. ♦ Item in transitu in Falsterbota uenerunt multi Dani et Teutonici et quamplures alii et fuerant ibi combuste quedam case/ sed de hos sunt nostri opidani innocentes et debent se prout iure tenentur quod huic combustioni non fuerant participes expurgare.

<6> Item ad sextum cum dicit quod in Scanør aliquos occiderant et aliquos tam uiros quam mulieres grauiter uulnerauerant/ respondent scabini et uniuersitas de Campen/ quod huius facti sunt innocentes et uclunt se prout iure tenentur expurgare.

B:

Responsio scabinorum ac uniuersi tatis de Campen ad articulos/ quibus illustris rex Suecie ac Norwegie eos incusat seu inculpat.

<1> Ad primum cum dicit quod communiter emunt cum argento/ grossis et sterlingis/ et non cum moneta domini regis/ scilicet noua Lundensi/ respondent/ quod eorum opidani/ terram Scanie uisitantes tempore capture allecuum non emunt cum argento/ grossis/ et sterlingis/ et dicunt/ quod eorum iuris est/ et de an tiqua consuetudine/ cuius memoria in contrarium non est/ ♦ Traxerunt ab eo tempore quo consueti fuerant terram Scanie uisitare cum eorum mercimoniis/ quod in tempore capture allecium/ allecia debent emere cum denariis terre Scanie et non cum alia moneta/ et postquam emerunt habent inducias triduo persoluere uenditoribus/ et tunc tercia die seu interim/ si uenditor uenit ad bodam emptoris/ tenetur emptor persoluere sua allecia cum denariis terre Scanie uenditori/ ♦ Sed si emptor huiusmodi/ in sua boda aliqua habuerit mercimonia/ que uenditor/ mera uoluerit recipere liberalitate pro persolutione sibi in denariis terre Scanie facienda/ illa emptor dare potest eidem/ et ex hoc non obligatur aliqua pena domino regi seu eius aduocatis/ ♦ Si autem uenditor illa habere noluerit/ tenetur emptor ei persoluere sua allecia prout dictum est in denariis terre Scanie/ dum tamen apud domini regis cambsores predicti denarii inueniantur.

<2> Item cum dicit dominus rex quod in Knæ cum manu forti et ar mata perrexerunt/ ibidem quendam captiuum ex cippo extraxerunt/ respondent/ quod illi facto nullus eorum opidanorum interfuit et uolunt eorum innocenciam de tali facto prout de iure tenentur expurgare.

<3> Ad articulum quo scabinos et uniuersitatem de Campen dominus rex inculpat/ quod quendam in Malmøgha rapuerunt/ quem decollauerunt/ respondent scabini et domino regi conqueruntur qualiter Siwidus Ribbinc eos persequitur inimicia capitali/ ultra composicionem amicabilem/ inter dominum Canutum Pors et suos consanguineos ex una parte/ et ipsos scabinos ex alia ordinatam/ ex parte Eschildi dicti Schone pie memorie/ ♦ Qui ab eorum opidanis accepit unum coggonem in Norsunt sub domini regis dominio/ et existentes in eodem coggone cepit/ et adhuc quosdam detinet captiuos/ ♦ In eodem coggone fuit unus nauta seruiens in eo pro pane lucrando/ qui eorum non erat opidanus. ♦ Hic in Malmogha inuenit quendam/ qui eum suis uestibus in coggone spoliauit/ et ibi dem in Malmogha eisdem induebatur et accessit ad aduocatum domini regis ibidem/ ferende querimonias ad eum de eodem/ qui eum suis uestibus spoliauit et eisdem ibi coram eo induebatur et postulans de eo sibi iudicium exhiberi/ et respondit aduocatus/ quod ad hoc paratus esset/ et misit cum eo famulum suum/ qui spoliatorem coram aduocato duxit/ et ibi predictus nauta cum traxit in causam super eo qui eum suis uestibus spoliauit et eisdem ibi induebatur et hoc coram aduocato predictus incausatus recognouit/ sed dixit quod hoc ex parte Ribbinc fecerat/ et nauta amplius institit aduocato/ ut sibi iudicium faceret de eodem/ et respondit ei aduocatus/ quia tarde erat quod in crastinum expectaret/ et tunc esset sibi iudicium exhibiturus/ quod nauta acceptauit/ hoc adiecto ut aduocatus eum custodiret/ et ipsum in mane iudicio presentaret/ et dixit aduocatus quod hoc faceret/ si tamen captus decurreret seu ab eo eriperetur/ quod super hoc nollet inculpari/ et respondit nauta/ quia eum in terra domini regis spoliauit et coram aduocato domini regis spolium recognouit/ quod eum teneretur aduocatus custodire et iudicio presentare et dixit aduocatus/ quod non plus quam supra dictum est faceret uellet/ ♦ Tunc predictus nauta ab aduocato interrogans/ qualiter cum suo faceret spoliatore et respondit/ quod hoc cum eo faceret quod iusticia dictaret. ♦ Tunc uidebatur predicto naute et multis aliis mercatoribus ibidem existentibus/ ex quo spoliator spolium quod commisit recognouit et aduocatus eum nec uellet custodire nec de mane iudicio presentare/ et ei iusserat ut spoliatori faceret quod iusticie dictaret/ quod non posset ei meliorem iusticiam facere quam quod eum faceret decollari/ ♦ Etideo cum predictus nauta non est eorum opidanus dicunt scabini/ quod merito super hoc facto non debeant inculpari.

<4> Ad articulum quo rex scabinos et opidanos de Campen inculpat cum dicit quod ipsi perrexerunt in Malmøgha publice sub eorum uexillo cum quingentis armatis hominibus ad hoc solummodo ne aduocati domini regis de eorum patriotis iusticiam optine rent/ respondent scabini/ quod eis cottidie dicebatur quod Siwidus Ribbinc insidiabatur eorum opidanos et alios mercatores ambulantes inter Malmogham ac Scanør et Falsterbotam/ similiter iacentes in Malmøga et eos capere uellet si posset/ ♦ Tunc aduocati Theuthonie equitauerunt in Malmøgam et hec aduocato retulerunt/ rogantes ipsum ut ibi iacentes et reliquos inter Malmogham et Scanør et Falsterbotam ambulantes defenderet erga Ribbinc et suis complices ex quo iacerent in terra et in nundinis domini regis/ et <l>ibenter domino regi uellent in omni suo iure obedire/ ♦ Super quo aduocatus respondit/ quod iacentes in Malmøgha defendere uellet/ sed de transeuntibus de Scanør in Malmøgham et in Falsterbotam dixit/ ut in transeundo prouiderent sibi/ ut secure pertransirent/ ♦ Postea accidit/ quod quidam nauta quendam spoliatorem qui eum suis uestibus <spoliauit> in coggone quem Ribbinc sibi ab opidanis de Campen acquisiuit coram aduocato in Malmogha in causam traxit et eum decollari fecit/ de quo facto aduocatus quosdam mercatores ibidem inculpauit/ ♦ Super quo inter eos dies placiti concepta fuit/ puta proxima feria tercia sequens/ ♦ Qui mercatores suas litteras ad aduocatos eorum in Scanør miserunt/ et quilibet ad suum/ ut ibi uenirent et eos in placito cum aduocato habendo iuuarent/ ♦ Qui non erant ausi transire nec bonum prouisi/ cum hoc ex uerbis aduocati prius habuerant/ et ideo quilibet aduocatus sibi quosdam sumpsit de suis coopidanis ut secum transirent ♦ Sed postquam transiuerunt dimisserunt eos extra Malmøgham. et quilibet aduocatus assumptis secum duobus coopidanis intrauerunt ad aduocatum ut cum eo placitarent et petierunt aduocatum/ ut mercatores de hoc facto quitos dimitteret cum huius facti essent innocentes/ ♦ Qui respondit quod non facere auderet sed consiliarii domini regis in Scanør breuiter uenturi essent/ et ibi placitabant cum eo amicabiliter presentibus de Lubeke de Rostoc de Sundis de Wismaria et de Gripeswolde aduocatis/ ut causam suspenderet et in saluo statu dimitteret usque ad octauum diem post aduentum dominorum consiliariorum predictorum et dicunt scabini quod eorum opidani non transiuerunt ne aduocati domini regis de eorum patriotis iusticiam optinerent sed ad hoc solummodo ut se erga Ribbinc et suos complices defenderent/ cum in hoc ab aduocato fuerant premuniti.

<5> Ad articulum illum in quo dominus rex scabinos et opidanos de Campen inculpat/ quod erectis eorum uexillis irruerunt in Falsterbotam et ibi bona domini regis combusserunt/ hominesque suos aliquos captiuauerunt/ aliquos spoliauerunt et aliquos wilnerauerunt/ respondent scabini/ quod eorum opidani et alii mercatores iacentes in Scanør cottidie fuerant premuniti quod Ribbinc uellet ibi uenire/ <et> eos cum sua potencia impedire/ ♦ Cum hoc perceperunt/ ad ghiltcore terre Scanie accesserunt et hoc dixerunt/ similiter dixerunt et Christiano dicto Oec/ tunc in Falsterbota aduocato et aliis aduocatis ibidem et petiuerunt eos/ ut si Ribbinc ibi ueniret ad impediendum eos ut eis innotescerent et rogauerunt eos ex quo iacerent in terra et nundinis domini regis ut eos defenderent ne eis ibi uiolencia fieret. ♦ Qui dixerunt/ quod cum perciperent Ribbinc uenturum/ quod eis innotescere uellent/ ♦ Postea Christianus dictus Oec supradictus misit ad eos famulum suum dictum Croch et mandauit eis per eum quod Ribbinc essent in uilla dicta Haghen cum lx uiris armatis et haberet multos post se iacentes in Dunen/ quorum numerum ignorauit/ et si eos habere uellent/ quod transirent/ ♦ Qui hoc auditu cum potencia qua poterant transiuerunt/ solum erga Ribbinc et erga nullum alium. ♦ Cum autem ibi Ribbinc non inuenerunt/ beniuole redierunt/ et in reditu/ fuerunt quidam detenti/ qui credebantur esse Ribbinc adiutores/ ♦ Qui cum percipiebantur eius non esse coadiutores/ beniuole quiti dimittebantur et fuit eis dictum ut si aliquid perdi dissent/ quod eis reddi deberet et quidquid poterant docere perditum/ hoc eis plenarie reddebatur/ ♦ Item in transitu in Falsterbota uenerunt multi Dani et Theutonici et quamplures alii et fuerunt ibi combuste quedam case sed de hoc sunt nostri opidani innocentes/ et dicunt quod de hoc uelunt se prout iure tenentur expurgare.

<6> Item ad articulum quo eos inculpat/ scilicet cum dicit quod in Scanør/ aliquos occiderant/ et alios grauiter uulnerauerant/ respondent scabini/ quod huius facti eorum opidani sunt innocentes et debent eorum innocenciam prout iure tenentur expurgare.

A:

Svar på de anklager og (og beskyldninger for) ulydighed, som kongen af Sverige og Norge anklager scabinerne, rådmændene og menigheden i Kampen for. <1> For det første, når han siger, at de i almindelighed køber og sælger i sølv, i grot og sterling og med anden mønt og værdimåler og ikke med den herre konges mønt, nemlig den nye Lundemønt, svarer scabinerne og menigheden i Kampen, at deres bymænd, som besøger landet Skåne, ikke køber med sølv, grot og sterling, men de siger, hvad der er deres ret og gammel sædvane: Fra den tid, da de begyndte at besøge omtalte land Skåne med deres handelsvarer, har de haft den sædvane, at de i sildefangstens tid skulle købe silden med landet Skånes penge og ikke med anden mønt, og efter at de har købt silden, har de en frist på tre dage til at betale sælgerne, og så på tredjedagen eller forinden, hvis sælgeren kommer til deres boder, skal køberen betale sælgeren for hans sild med landet Skånes penge; men hvis en køber, som er en af vore bymænd, har nogle handelsvarer i sin bod, som sælgeren af helt fri vilje vil modtage som betaling i stedet for sine skånske penge, kan vor bymand give disse handelsvarer, og herved pådrager han sig ikke nogen straf fra den herre kongens eller hans fogeders side; men hvis sælgeren ikke vil have disse handelsvarer, så skal køberen, vor bymand, betale sælgeren for hans sild på tredjedagen, således som sagt er, med landet Skånes penge, når blot der findes skånske penge hos den herre konges veksellerer. <2> Fremdeles med hensyn til det andet punkt, når kongen siger, at de med væbnet hånd er draget til hans fogedi, som benævnes Knæ, og der med vold bortførte en fange, som var grebet på fersk gerning, fra fængslet, svarer scabinerne og menigheden i Kampen, at ingen af deres bymænd overværede denne handling, og at de er aldeles uskyldige i handlingen, og at de vil rense sig for den handling, som loven kræver. <3> Fremdeles med hensyn til det tredje punkt, når den herre kongen siger, at de med voldelig hånd bortførte en mand i Malmö, som ikke var dømt og heller ikke, som landsloven forlanger, ført for domstolen, og uden grund halshuggede ham, svarer scabinerne og menigheden i Kampen og klager til den herre kongen over, at Sigfred Ribbing forfølger dem med dødeligt fjendskab udover det venskabelige forlig, afsluttet mellem hr. Knud Porse og alle hans slægtninge som den ene part og os som den anden på Eskils, kaldet Skånes vegne, og han har taget en kogge fra os i Øresund under Eders herredømme og har fanget alle, som var ombord på koggen og holder endnu nogle fængslede; på denne kogge var der en sømand, som ikke var vor bymand; han traf i Malmö en mand, som havde frataget ham hans klæder på koggen, og som nu var iført dem; han gik til Eders foged og klagede til ham over denne, som således havde berøvet ham hans klæder og iført sig dem, for at han skulle skaffe ham lov og dom over ham; fogeden svarede, at dertil var han rede, og sendte sin svend med ham, som førte denne for fogeden, og der anklagede førnævnte sømand for den herre kongens foged ham for at have røvet hans klæder; og den anklagede erkendte dette, at han havde gjort det på Sigfred Ribbings vegne; så bad sømanden, da han indså dette, om, at fogeden ville skaffe ham rettens fyldest, og fogeden svarede, at det nu var temmeligt sent, men hvis han ville vente til den næste dag, så ville han skaffe ham hans ret; så sagde førnævnte sømand, at han ville gøre det, når blot fogeden ville holde anklagede fængslet og om morgenen føre ham for retten, og fogeden svarede, at han ville gøre dette; dog hvis fangen undslap eller toges fra ham, ville han være uskyldig overfor ham; så sagde sømanden til fogeden, at denne havde udplyndret ham i den herre kongens land og havde tilstået rovet i den herre kongens land, så fogeden var forpligtet til at holde ham fængslet og føre ham for domstolen; og fogeden svarede, at han ikke skulle gøre mere end ovenfor nævnt; og så spurgte sømanden fogeden, hvordan han ville behandle førnævnte røver, og fogden svarede, at han skulle gøre med ham, hvad retfærdighed krævede; så syntes sømanden og mange andre købmænd, som da var tilstede, at når han havde begået rovet i kongens land og tilstod rovet i kongens land og for fogeden, og fogeden nægtede at bringe røveren for retten om morgenen og befalede ham at gøre med røveren, hvad retfærdighed krævede, at han ikke kunne gøre ham bedre ret end at lade ham halshugge; og derfor siger scabinerne og menigheden i Kampen, at de er uskyldige i denne handling, da førnævnte sømand ikke var deres bymand. <4> Fremdeles med hensyn til det fjerde punkt, at de offentligt, midt om dagen under deres banner med godt 500 væbnede mænd drog fra Skanör til Malmö, og det alene for at kongens fogeder aldeles ikke skulle opnå ret over deres landsmænd for det allerede begåede manddrab, svarer scabinerne og menigheden i Kampen, at det dagligt blev sagt dem, at Sigfred Ribbing ville lægge baghold for og fange de købmænd, som rejste mellem Malmö og Skanör og Falsterbo og ligeledes, hvis han kunne, forhindre dem, der lå i Malmö; derpå red fogederne fra Tyskland til fogeden i Malmö og de fortalte fogeden dette og bad ham om at forsvare og beskytte de købmænd, som boede der, og de øvrige, som rejste mellem Malmö og Skanör og Falsterbo, for at de ikke skulle forulempes af Sigfred Ribbing og hans kumpaner, eftersom købmændene opholdt sig i kongens land og på hans markeder og gerne ydede kongen, hvad de efter loven skulle; hertil svarede fogeden, at han gerne ville forsvare dem, der opholdt sig i Malmö, hvis han kunne; men købmændene, som rejste mellem Malmö og Skanör og Falsterbo, sagde han, måtte sørge således for sig selv og rejse så sikkert og drage gennem landet med så stor magt, at de kunne forsvare sig selv og deres. Derefter hændte det, at omtalte svend blev draget ind i sagen om det rov, som han havde begået mod den sømand, som var ombord i koggen, som Ribbing tilegnede sig, han som halshuggedes, således som ovenfor fortalt, og af den grund rejste fogeden i Malmö anklage mod nogle købmænd, almindeligt kaldet ummelandsfarere, som opholdt sig dér, og der blev fastsat en tingdag herom mellem fogeden sammesteds og samme købmænd, nemlig til førstkommende tirsdag; købmændene sendte deres breve til deres fogeder i Skanör, hver købmand til sin, at de skulle indfinde sig og støtte dem under tingstævnet, så at de kunne få deres ret, og de vovede ikke uden videre at ride derhen, da de havde fogedens ord for, at de skulle sørge sådan for sig under rejsen, at de kunne forsvare sig selv og deres, hvorfor hver foged tog nogle af deres bymænd med sig, for at de kunne drage med dem til ovennævnte tingdag, og de lod alle deres bymænd forblive udenfor Malmö, men hver foged tog to af sine byboere med sig for sammen med dem at forhandle med fogeden på tinge, og de bad fogeden om, at han skulle lade dem være kvit i denne sag, da de var uskyldige i denne handling; han svarede, at det vovede han ikke at gøre, men at den herre kongens råder om kort tid ville komme til Skanör; og vi forhandlede i venskabelighed med ham i nærværelse af fogederne fra Lübeck, Stralsund, Wismar, Rostock og Greifswald om, at han skulle udsætte sagen og stille den i bero indtil otte dage efter de herrer råders ankomst til Skanör; men scabinerne siger, at de er uskyldige, fordi deres bymænd ikke drog med for at forhindre, at fogederne kunne opnå retfærdighed af deres landsmænd, men alene af den grund, at de ikke skulle forhindres af Sigfred, da de var advaret herom af fogedens beretning, således som ovenfor er sagt. <5> Fremdeles med hensyn til det femte punkt, når han siger, at de på højlys dag og under fem bannere stormede ind i Falsterbo og der brændte den herre kongens gods og fangede nogle af hans mænd, plyndrede andre og tilføjede nogle svære sår, svarer scabinerne og menigheden i Kampen, at da deres bymænd og ummelandsfarere lå i Skanör, blev de dagligt advaret om, at Ribbing ville komme til Skanör og med sin magt hindre dem på deres personer og gods; da de erfarede dette, gik de til gælkeren sammesteds og underrettede ham derom, ligeledes til Kristian, kaldet Øg, da foged i Falsterbo og til alle øvrige fogeder i landet Skåne på kongens vegne og bad dem, hvis Ribbing skulle komme derhen med al sin magt og ville hindre dem, da at meddele dem det, og de bad dem om at forsvare dem, så at der ikke påførtes dem nogen vold, da de var i den herre kongens land og på hans markeder; de svarede, at hvis de erfarede, at Ribbing ville komme for at påføre dem vold, ville de underrette dem. Siden sendte Kristian, kaldet Øg, foged i Falsterbo, sin svend, kaldet Krog, til dem og lod dem sige, at Ribbing var i landsbyen, kaldet Hagen, med 60 bevæbnede mænd, og at han havde mange liggende i klitterne, hvis antal han ikke kendte, og hvis de ville have fat i dem, skulle de drage afsted så hurtigt de kunne; derefter drog de afsted med al den magt, de evnede, for at hindre Ribbing alene og hans kumpaner og ingen anden; men da de ikke fandt Ribbing der, vendte de fredeligt tilbage og på tilbagevejen blev nogle tilbageholdt, som for mentes at være Sigfred Ribbings hjælpere; men da de forstod, at de ikke var Sigfreds hjælpere lod de dem velvilligt løs, og der blev sagt dem, at hvis de havde mistet noget, skulle der ydes dem erstatning, og alt hvad de kunne bevise at have tabt, fik de fuld erstatning for. Fremdeles på henvejen til Falsterbo kom der mange danske og tyske til og adskillige andre og nogle hytter blev brændt der, men heri er vore bymænd uskyldige og bør, som de skal efter loven, kunne rense sig, fordi de ikke var delagtige i denne brand. <6> Fremdeles med hensyn til det sjette, når han siger, at de har dræbt nogle i Skanör og såret nogle, såvel mænd som kvinder, alvorligt, svarer scabinerne og menighed i Kampen, at de er uskyldige i denne sag, og at de, som loven kræver, vil rense sig.

B:

Scabinerne og menigheden i Kampens svar på de punkter, hvor den berømmelige konge af Sverige og Norge rejser anklage og beskyldninger mod dem.

<1> For det første når han siger, at de i almindelighed køber med sølv, grot og sterling, og ikke med kongens mønt, nemlig den nye Lundemønt, svarer de, at deres bymænd, som besøger landet Skåne under sildefangsten, ikke køber med sølv, grot og sterling, og de siger, hvad der er deres ret og gammel sædvane, så at man ikke mindes noget herimod: Fra den tid, hvor de begyndte at besøge landet Skåne med deres handelsvarer, har de haft den sædvane, at de i sildefangstens tid skal købe silden med landet Skånes penge og ikke med anden mønt; og efter at de har købt, har de en frist på tre dage til at betale sælgerne, og så på tredjedagen eller forinden, hvis sælgeren kommer til køberens bod, skal køberen betale sælgeren for sin sild med landet Skånes penge. Men hvis køberen i sin bod har nogle handelsvarer, som sælgeren af fri vilje vil modtage for den betaling, som skal erlægges til ham i landet Skånes penge, kan køberen give ham disse, og herved ifalder han ikke nogen straf til den herre konge eller hans fogeder. Men hvis sælgeren ikke vil have disse, så skal køberen betale ham for hans sild, således som sagt er, i landet Skånes penge, når blot førnævnte penge kan fås hos den førnævnte herre konges veksellerer. <2> Fremdeles når den herre konge siger, at de med væbnet hånd er draget til Knæ, og der har bortført en fange fra fængslet, svarer de, at ingen af deres bymænd overværede denne handling, og at de vil bevise deres uskyld i sådan handling, således som de skal efter loven. <3> Til det klagepunkt, den herre konge retter mod scabinerne og menigheden i Kampen for at de har bortført en mand i Malmö, som de halshuggede, svarer bisiddere og klager til den herre konge over, hvorledes Sigfred Ribbing forfølger dem med dødeligt fjendskab udover det venskabelige forlig, som blev sluttet mellem hr. Knud Porse og hans frænder som den ene part og bisidderne som den anden på Eskils, kaldet Skånes vegne, salig ihukommelse. Han tog en kogge fra deres bymænd i Øresund under den herre konges område og fangede de ombordværende og holder endnu nogle fanget. På samme kogge var der en sømand, som tjente for sit brød, og som ikke var deres bymand. Han traf i Malmö en mand, som havde frarøvet ham hans klæder på koggen, og som der i Malmö gik iført dem; han gik til den herre konges foged sammesteds for at fremføre klager for ham mod denne, som havde frarøvet ham hans klæder, og gik der i hans nærværelse iført dem, og han krævede, at der skulle gives ham rettergang derom; og fogeden svarede, at hertil var han rede, og sendte sin svend med ham, som førte røveren for fogeden, og der førte førnævnte sømand ham for retten, fordi han havde frataget ham hans klæder og der gik om iført dem, og den førnævnte anklagede erkendte dette for førnævnte foged, men sagde, at han havde gjort det på Ribbings vegne, men sømanden trængte yderligere ind på fogeden, for at han skulle give ham ret over denne; og fogeden svarede ham, at han, fordi det var sent, ville vente til næste dag, og så ville han være der for at give ham hans ret; sømanden godkendte dette på den betingelse, at fogeden holdt ham under bevogtning og om morgenen førte ham for domstolen, og fogeden sagde, at han ville gøre det, men hvis fangen undslap eller fratoges ham, ville han ikke beskyldes herfor, og sømanden svarede, at eftersom han havde udplyndret ham i den herre kongens land og tilstået udplyndringen for den herre kongens foged, skulle fogeden bevogte ham og føre ham for retten, og fogeden sagde, at han ikke ville gøre mere, end før er sagt. Så spurgte førnævnte sømand fogeden, hvorledes han skulle forholde sig med sin røver, og han svarede, at han skulle gøre med ham som loven krævede. Da syntes førnævnte sømand og mange andre købmænd, som var tilstede, at eftersom røveren tilstod det røveri, som han havde begået, og fogeden hverken ville bevogte ham eller føre ham for retten om morgenen, og han havde befalet ham at gøre med røveren, hvad loven krævede, at han ikke kunne gøre ham bedre ret end at lade ham halshugge. Og da omtalte sømand ikke er deres bymand, siger bisidderne, at de ikke med rette kan beskyldes for denne handling. <4> Til det klagepunkt, som kongen retter mod scabinerne og bymændene i Kampen, når han siger, at de offentligt under deres bannere brød ind i Malmö med 500 væbnede mænd alene for at kongens foged ikke skulle få ret af deres landsmænd, svarer scabinerne, at der dagligt blev sagt til dem, at Sigfred Ribbing lagde baghold for deres bymænd og andre købmænd, som rejste mellem Malmö og Skanör og Falsterbo og ligeledes for dem, som lå i Malmö, og at han ville fange dem, hvis han kunne. Derpå red de tyske fogeder til Malmö og underrettede fogeden derom, idet de bad ham om at forsvare dem, der lå der, og de øvrige, som rejste mellem Malmö og Skanör og Falsterbo, mod Ribbing og hans kumpaner, da de lå i kongens land og på hans markeder og gerne ville adlyde den herre konge i al hans ret. Hertil svarede fogeden, at han ville forsvare dem, som lå i Malmö, men om de rejsende fra Skanör til Malmö og Falsterbo sagde han, at de skulle sørge for sig selv på rejsen, så de kunne drage i sikkerhed. Siden hændte det, at en sømand rejste sag mod en røver, som havde frataget ham hans klæder i den kogge, som Ribbing tog fra bymændene fra Kampen, og han lod ham halshugge, og for denne gerning anklagede fogeden nogle købmænd sammesteds. Herom blev der fastsat en tingdag mellem dem, nemlig den nærmest følgende tirsdag. købmændene sendte deres breve til deres fogeder i Skanör, enhver til sin, om at de skulle komme og støtte dem på det tingstævne, de skulle have med fogeden. De vovede ikke at drage afsted uden godt værn, da de tidligere havde fogedens ord herfor, og af den grund tog hver foged nogle af sine medborgere med sig, for at de kunne drage afsted med dem. Men efter at de var draget afsted, efterlod de dem udenfor Malmö, og hver foged tog to medborgere med sig, og tog ind til fogeden for at forhandle med ham på tinge, og de bad fogeden om at lade dem være kvit i denne sag, da de var uskyldige heri. Han svarede, at det vovede han ikke at gøre, men den herre konges råder ville om kort tid komme til Skanör; og de forhandlede der i venskabelighed med ham i nærværelse af fogederne fra Lübeck, Rostock, Stralsund, Wismar og Greifswald om, at han skulle udsætte sagen og stille den i bero indtil ottendedagen efter de førnævnte råders ankomst, og scabinerne siger, at deres bymænd ikke tog afsted, for at kongens fogeder ikke skulde få retfærdighed af deres landsmænd, men alene med det formål at forsvare sig mod Ribbing og hans kumpaner, da de var advaret herom af fogeden. <5> Til det klagepunkt, som den herre konge retter mod scabinerne og bymændene i Kampen for, at de under deres bannere brød ind i Falsterbo og der brændte den herre konges gods, fangede nogle af hans mænd, udplyndrede andre og sårede nogle, svarer scabinerne, at deres bymænd og andre købmænd i Skanör dagligt blev advaret om, at Ribbing ville komme der og hindre dem med hele sin magt. Da de erfarede dette, gik de til landet Skånes gælker og meddelte dette, ligeledes meddelte de det til Kristian, kaldet Øg, da foged i Skanör og til de andre fogeder der og bad dem om, dersom Ribbing skulle komme der for at hindre dem, da at meddele dem det; og de bad dem om at forsvare dem, så at der ikke skete dem vold, da de lå i den herre konges land og på hans markeder. De sagde, at når de hørte, at Ribbing ville komme, ville de meddele dem det. Siden sendte ovennævnte Kristian, kaldet Øg, sin svend, kaldet Krog, til dem og underrettede dem om, at Ribbing var i en landsby, kaldet Hagen, med 60 væbnede mænd og havde mange liggende tilbage i klitterne, hvis antal han ikke kendte, og hvis de ville have fat i dem, skulle de tage afsted. Da de hørte dette, tog de afsted med al deres magt alene mod Ribbing og mod ingen anden. Men da de ikke fandt Ribbing, vendte de fredeligt tilbage, og på tilbagevejen blev nogle tilbageholdt, som formentes at være Ribbings hjælpere. Da de erfarede, at de ikke var hans medhjælpere, gav de dem velvilligt fri, og der blev sagt dem, at hvis de havde mistet noget, skulle det erstattes dem, og hvad de kunne bevise at have mistet, erstattede de dem fuldtud. Fremdeles på hjemvejen til Falsterbo kom der mange danske og tyske og andre og der blev brændt nogle hytter, men heri er vore bymænd uskyldige, og de siger, at de vil rense sig herfor, således som de skal efter loven. <6> Fremdeles til det klagepunkt, som han retter mod dem, nemlig når han siger, at de dræbte nogle i Skanör og sårede andre alvorligt, svarer scabinerne, at deres bymænd er uskyldige heri og skal rense sig, som de har pligt til efter loven.