Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Ab:

Uniuersis et singulis ad quorum noticiam deductum fuerit presens scriptum/ nos Waldemarus dei gracia Danorum Sclauorumque rex et dux Estonie esse uolumus manifestum quod nos fidelium nostrorum tam clericorum quam laycorum consilio et assensu unanimi ducti cum illustri principe domino Magno rege Swecie/ Norwegie ac Scanie consanguineo nostro karissimo pacem firmam perpetuis temporibus duraturam iniuimus per modum infrascriptum/ ♦ <1> Primo uidelicet quod nos pro parte nostra in .xiicim, uiros ualidos et discretos de regno Dacie ortos per nos assumendos de uiginti quatuor infrascriptis et Wardbergis octaua die post festum beati Michaelis nunc proximo uenturum utique deducendos/ dominis uidelicet Swenone Arusiensis et Iacobo Ripensis ecclesiarum episcopis/ Andrea electo Burglanensi/ Iacobo Pauli decano Roskildensi/ fratre Rikolpho in Andwordescogh priore/ Petro Wendelbo/ Offone Niclæssun/ Stigoto Anderssun/ Nicolao Lembek/ Esgero Frost/ Iohanne Lembek et Iohanne Hwitingh militibus/ Nicolao Buggæ/ Paulo Glopp/ Nicolao Eriksun de Iærpelsthorp/ Andrea Aghæsun/ Iacobo Bassæ/ Erico Niclissun/ Iohanne Kaas/ Strangone Ebbisun/ Boecio Falk/ Iohanne Magnussun/ Erico Barnamsun et Iohanne Biker armigeris compromittimus sollempni compromisso/ tamquam in arbitros et amicabiles compositores/ ad arbitrandum/ laudandum/ concordandum/ seu iusticia uel amore/ componendum omnes dissensiones/ controuersias/ et discordias inter prefatum dominum regem/ regna sua/ terras et dominia/ homines suos ac subditos cuiuscumque condicionis aut status ecclesiastici uel temporalis existant parte ex una/ et nos regnum nostrum terras et dominia/ homines nostros ac subditos cuiuscumque condicionis aut status ecclesiastici uel temporalis existant parte ex altera qualitercumque uel a quibuscumque motas uel subortas/ dantes eisdem tenore presencium/ plenam et liberam potestatem in omnibus et singulis ad ipsos delatis/ seu in ipsos compromissis prout idem illustris rex Swecie in duodecim suos terrigenas ualidos et discretos compromisit sicut in litteris suis super hoc confectis plenius continetur/ ♦ <2> Et si dicti uiginti quatuor in premissis non concordauerint/ extunc reuerendus in Christo pater/ dominus Petrus archiepiscopus Lundensis Swecie primas per dictum dominum regem Swecie et nos in superiorem arbitrum electus ad quamcumque partem declinauerit/ plenam et liberam habeat potestatem/ arbitrandi/ concordandi/ seu eciam iusticia uel amore componendi omnia et singula superius nominata/ ♦ <3> Et si aliquem de duodecim arbitris predictis postquam assumpti fuerint mori contigerit/ seu aliquo modo legitimo impediri quod huiusmodi determinacioni interesse non poterit/ nos alium sui loco de personis superius nominatis reponemus/ qui consimilem potestatem habeat ut prefertur/ ♦ <4> Si uero dictus dominus archiepiscopus infra determinacionem predictam quod deus auertat/ morte uel alio legittimo impedimento preuentus fuerit extunc uiginti quatuor arbitri pro utraque parte constituti/ si per se de una persona pro superiori arbitro/ constituenda concordare nequiuerint/ auctori- tate nostra duos discreciores uiros de seipsis uel aliis/ uidelicet unum Sueuum pro parte domini regis Swecie et alium Dacum pro parte nostra sub suo eligant iuramento/ habituros eandem potestatem quam idem dominus archiepiscopus in hoc facto dinoscitur habuisse/ qui quidem unus uel duo superarbitri sic electi loco et termino supradictis conuenientes ab illis uiginti quatuor arbitris non recedant antequam concorditer determinauerint ad quod iustius et utilius eis uidebitur faciendum per iusticiam. uel amorem suo super hoc postmodum ad sancta prestito iuramento/ ♦ <5> Et si predicti uiginti quatuor arbitri concordare non ualuerint inter se in premissis uel aliquo premissorum extunc idem dominus archiepiscopus utique debet pronunciare infra quatuor dierum spatium continue subsequencium quicquid sibi uidebitur secundum iusticiam uel amorem/ ♦ <6> Preterea dominus Petrus Lundensis archiepiscopus antedictus castrum Køpmanhafn/ turrim uille/ totam uillam Hafnensem cum insula dicta Amakæ et prouinciis nunc eisdem adiacentibus/ ceterisque ipsorum castri et uille pertinenciis statim in presenti recipiet nomine utriusque pariter et tenebit/ donec predicti uiginti quatuor arbitri constituti cum ipso domino archiepiscopo uel alio seu aliis sui loco pro superarbitris assumptis ipso domino archiepiscopo quod absit mortuo uel alias legittime impedito decreuerint cui nostrum duorum regum castrum et alia bona premissa cedere debeant per iusticiam uel amorem/ ♦ <7> Insuper iidem uiginti quatuor arbitri una cum dicto domino archiepiscopo uel alio seu aliis superarbitris loco deputatis/ domino archiepiscopo quod absit mortuo uel alio legittimo impedimento preuento plenam et liberam habeant potestatem terminos statuendi et modos ordinandi/ quibus dominus rex Swecie predictus/ nobis soluere teneatur quatuor milia marcharum puri argenti ponderis Coloniensis. ♦ In quibus nobis idem dominus rex Swecie pro terra Sutherhallandie et duabus prouinciis in Skania uidelicet Byerghæheret et Norraasboheret ac castris et municionibus/ in eisdem terra et prouinciis situatis domino regi predicto per nos uenditis et a nobis successoribus nostris/ ac corona regni Dacie in perpetuum alienatis/ dictoque domino regi ac suis successoribus et corone regni Swecie applicatis rationabiliter obligatur/ super quo caucionem faciemus/ ad arbitrium pre- dictorum/ ♦ <8> Ceterum/ dominus rex Swecie prefatus plenariam potestatem habeat/ castr<a> seu municiones in terra Syælandie/ que uel quas redimere uel habere non poterimus cum assensu et bona uoluntate nostra et nostrorum consiliariorum ac pociorum hominum nunc admissis si suffecerit et poterit/ redimendi et per discretos Dacos suos homines retinendi/ donec nos dicta castra seu municiones redimere poterimus cum effectu a domino rege memorato/ ♦ <9> Interim uero dominus rex Swecie et dicti Daci/ ad tenendum castra per ipsum positi/ nobis et nostris sufficientem faciant caucionem/ ne nobis uel nostris subditis/ iniurie/ dampna seu incommoda ab ipsis aliqualiter inferantur\ quod nos et nostri ipsi domino regi facere debemus uiceuersa/ ♦ <10> Dicti eciam capitanei in castris seu municionibus per dictum dominum regem Swecie positi nobis caucionem/ una cum eodem domino rege faciant/ quod quando pecunia quam exposuerit/ idem dominus rex pro castris et municionibus supradictis sibi in tuto loco persoluta fuerit nobis et successoribus nostris dicta castra et municiones libere et sine omni difficultate cum suis pertinenciis resignentur/ ♦ <11> Item dicti uiginti quatuor arbitri una cum dicto domino archiepiscopo uel alio seu aliis superarbitri loco ut premittitur statuendis/ plenam et liberam habeant potestatem/ presentem placitacionem et quascumque alias tam pro parte dicti domini regis/ quam pro parte nostra/ prius habitas/ necnon omnes et singulas litteras super terris Skania/ Hallandia/ Blekingia/ Listria/ et Huethen/ domino regi Swecie datas et nobis per eundem uiceuersa/ et si quid in hiis uel eis neglectum est et non completum/ meliorandi/ complendi/ declarandi et roborandi per litteras promissionis seu caucionis/ uel modis aliis oportunis ut stabilis concordia et pax perpetua/ utrobique irrefragabiliter obseruentur/ ♦ <12> Item ceteri milites et militares/ ciuitatenses. monasteria/ ecclesie/ clerici et layci quicumque de regnis et dominiis eiusdem regis Magni/ bonis suis omnibus in regno et dominiis nostris existentibus prout ad eos deiure pertinent/ et regnicole nostri cuiuscumque condicionis et status existant ut prefertur cons<imiliter> bonis omnibus et iuribus ad eos pertinentibus/ infra eiusdem regna et dominia situatis libere perfruantur/ ♦ <13> Insuper premissa omnia et singula data fide et sub honore nostro promittimus fir- miter et inuiolabiliter/ sine quauis contradictione obseruare/ ac gratum et ratum habere quicquid per dictos arbitros seu ipsorum superiorem uel superiores ut premittitur actum/ diffinitum uel gestum fuerit in premissis/ ♦ <14> Ceterum ut premissa omnia que nos personaliter illibata seruare et tenere et non contrafacere per nos uel alium aliqua occasione siue causa de iure uel facto promittimus bona fide et sub honore nostro maiorem habeant roboris firmitatem/ uolumus et expresse consentimus quod si contra ea uel eorum aliquod quod deus auertat uenire quomodolibet nos contingat/ compromissores nostri infrascripti eo ipso absque displicencie nostre et ingratitudinis nota/ se possint nobis hostiliter opponere et prefata domino regi Swecie/ suisque successoribus contra nos efficaci iuuamine firmiter adherere donec sibi propterea satisfecerimus secundum iusticiam uel amorem/ ♦ In quorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. ♦ Nos insuper frater Iohannes episcopus Roskildensis. Iacobus Pauli decanus ibidem/ frater Rikolphus de Andwortheskogh/ Nicolaus de Lembek miles/ Paulus Glopp. Nicolaus Eriksun de Iærpelsthorp/ Iacobus Bassæ/ Gotscalcus Wotenike/ Iacobus Olæfsun/ Tako Ruut/ Petrus Duue/ Boecius Falk/ Petrus Falk Iohannes Biker/ Ericus Barnamsun/ Stigotus Iuræssun/ Godikinus Magnussun/ Palno Niclæssun. Esgerus Krok/ Petrus Baggæ/ Iohanne<s> Clemitsun/ Offo Pæterssun/ Nicolaus Grubbi/ Yuarus Yuærssun Boecius Iønæssun et Gynzekinus senior de Roskildis/ pro premissis firmiter et inuiolabiliter obseruandis/ una cum domino nostro rege Waldemaro supradicto promittimus bona fide/ et si quod absit prefatus dominus rex Waldemarus/ contra premissa uel premissorum aliquod uenerit uel uenire attemptauerit ipso facto sepedictum dominum Magnum regem Swecie et ipsius successores/ sub premisse nostre fidei sponsione efficaciter iuuabimus contra ipsum/ ♦ In premissorum fidem et euidenciam firmiorem sigilla nostra/ una cum sigillo domini Waldemari regis predicti/ presentibus apponentes/ ♦ Datum Helsingburgis/ anno domini. millesimo/ ccoc. quadragesimo tercio/ crastino diei beati Petri ad uincula\

26 arbitris] B5, arbitros Ab.

2 pro] B5, per Ab.

6 determinauerint] B5, determinauerant Ab.

28 Norraasbo)] B5 Norræbo] Ab.

29 prouinciis] B5, prouincia Ab.

2 castr<a)] castrum Ab; og B5.

20 nostra] B5, mgl. Ab.

21 Huethen] B5, Hwæden Ab.

24 per] B5, et Ab.

29 regnicole] B5, rengnicole Ab.

30 cons<imiliter)] constari Ab, consiliis B5.

19-20 Iohanne<s)] Iohanne Ab; B5 udelader som sædvanlig navnene og dateringen.

Vi Valdemar, af Guds nåde de Danskes og Venders konge og hertug af Estland, vil, at det skal være åbenbart for alle og enhver, til hvis kundskab dette brev bliver bragt, at vi ledet af vore tro mænds — såvel gejstliges som verdsliges — enstemmige råd og bifald har sluttet en urokkelig fred, der skal vare til evige tider, med den berømmelige fyrste herr Magnus, konge af Sverige, Norge og Skåne, vor kære frænde på nedenfor anførte måde. <1> For det første nemlig, at vi på vore vegne ved højtidelig overenskomst går ind på at godkende tolv mægtige og gode mænd, fødte i Danmark, som voldgiftsdommere, at udtage af os blandt de 24 nedenfor anførte og ubetinget at sende til Varberg ottendedagen efter nu førstkommende St. Mikkels dag, nemlig blandt de herrer Svend og Jakob, Århus- og Ribekirkernes bisper, Anders, udvalgt biskop af Børglum, Jakob Povlsen, dekan i Roskilde, broder Rikulv, prior i Antvorskov, Peder Vendelbo, Uffe Nielsen, Stig Andersen, Klaus Limbæk, Esger Frost, Henneke Limbæk og Jens Hviding, riddere, Niels Bugge, Povl Glob, Niels Eriksen af Jerstrup, Anders Ovesen, Jakob Basse, Erik Nielsen, Jens Kås, Strange Ebbesen, Bo Falk, Jens Mogensen, Erik Barnumsen og Jens Bæger, væbnere, og at lade de nævnte tolv som voldgiftsdommere og venskabelige forligsmænd pådømme, fælde voldgiftsdom i, bilægge eller efter retfærdighed eller mindeligt forlige alle stridigheder, modsætninger og uenigheder — på hvilken måde eller fra hvem de end er opstået eller opkommet — mellem fornævnte herr konge, hans riger, lande og højhedsområder, hans mænd og undergivne, hvilken gejstlig eller verdslig stilling eller rang de end indtager, på den ene side og os, vort rige, vore lande og højhedsområder, vore mænd og undergivne, hvilken gejstlig eller verdslig rang de end indtager, på den anden, idet vi med dette brevs ordlyd giver dem fuld og uindskrænket magt i alle ting, der bliver forebragt eller henvist til dem, således som samme berømmelige konge af Sverige er gået ind på at godkende tolv af sine indfødte mægtige og gode mænd som voldgiftsdommere, som det fuldstændigt indeholdes i hans herom affattede brev. <2> Og hvis nævnte 24 ikke kommer overens i denne sag, skal den ærværdige fader i Kristus herr ærkebiskop Peder af Lund, Sveriges primas, der er udvalgt til overvoldgiftsdommer af nævnte herr konge af Sverige og os, fra da af — hvilken side han end hælder til — have fuld og uindskrænket magt til at fælde voldgiftsdom, bilægge eller ligeledes efter retfærdighed eller mindeligt forlige alt det ovenfor omtalte. <3> Og hvis nogen af de tolv fornævnte voldgiftsdommere efter deres udtagelse skulde dø eller på en eller anden lovlig måde blive forhindret, så at de ikke kan deltage i denne afgørelse, skal vi sætte en anden af de ovenfor omtalte personer i hans sted, og han skal have en tilsvarende magt som ovenfor anført. <4> Men hvis nævnte herr ærkebiskop inden fornævnte afgørelse — hvad Gud afvende — skulde blive forhindret ved døden eller ved anden lovlig hindring, da skal de 24 voldgiftsdommere, der er udnævnte på begge parters vegne, hvis de ikke indbyrdes kan komme overens om at udnævne en person som overvoldgiftsdommer, med vor myndighed under ed udvælge to gode mænd blandt dem selv eller blandt andre, nemlig en svensker på herr kongen af Sveriges vegne og en dansker på vore, hvilke skal have samme magt, som denne herr ærkebiskop vides at have haft i denne sag; denne ene eller disse to således udvalgte overvoldgiftsdommere skal møde ovennævnte sted og til ovennævnte tidspunkt og må ikke forlade de 24 voldgiftsdommere, førend de endrægtigt har afgjort det, som synes dem retfærdigt og nyttigt at gøre efter retfærdighed eller ved mindelig overenskomst, idet de senere aflægger deres ed herom på det hellige. <5> Og hvis fornævnte 24 voldgiftsdommere ikke indbyrdes kan komme overens i denne sag eller i et punkt af den, da skal samme herr ærkebiskop ubetinget inden fire dage afsige kendelse om, hvad der synes ham at være i overensstemmelse med reftærdighed eller mindelighed. <6> Desuden skal fornævnte herr ærkebiskop Peder af Lund straks i dette øjeblik i begge parters navn modtage borgen København, byens tårn og hele byen Havn med øen kaldet Amager og de herreder, der nu hører til samme, og de øvrige tilliggender til denne borg og holde den i begges navn, indtil fornævnte 24 udnævnte voldgiftsdommere sammen med denne herr ærkebiskop eller en eller to andre, der er udtaget til overvoldgiftsdommere i hans sted, hvis denne herr ærkebiskop er død — hvad Gud forbyde — eller på anden måde er lovligt forhindret, bestemmer, hvem af os to konger fornævnte borg og andet gods skal tilfalde efter retfærdighed eller ved mindelig overenskomst. <7> Ydermere skal samme 24 voldgiftsdommere sammen med nævnte herr ærkebiskop eller en eller to andre overvoldgiftsdommere, der er udpeget i hans sted, hvis herr ærkebispen er død — hvad Gud forbyde — eller er forhindret af anden lovlig hindring, have fuld og uindskrænket magt til at fastsætte terminer og forordne de måder, på hvilke fornævnte herr konge af Sverige skal betale os 4000 mark rent sølv efter kølnsk vægt. For dem skal samme herr konge af Sverige på gyldig vis forpligte sig overfor os med hensyn til landet Sønderhalland og to herreder i Skåne, nemlig Bjäreherred og Norra Åsbo herred og borgene og befæstningerne i samme land og herreder, hvilke er solgt af os til fornævnte herr konge og afhændet til evig tid af os, vore efterfølgere og Danmarks rige og krone og tilknyttet nævnte herr konge og hans efterfølgere og Sveriges rige og krone; herom vil vi stille garanti efter fornævntes skøn. <8> Men fornævnte herr konge af Sverige skal have fuldmagt til — hvis han formår og kan — med vort og vore råders og stormænds nu givne minde, samtykke og gode vilje at indløse og ved gode danske, som er hans mænd, at holde de borge eller de befæstninger på Sjælland, som vi ikke kan genindløse eller få, indtil vi med retsvirkning kan indløse nævnte borge eller befæstninger fra omtalte herr konge. <9> Men herr kongen af Sverige og nævnte danske, der er indsat af denne til at holde borgene, skal i mellemtiden stille os og vore mænd garanti for, at der ikke på nogen måde skal påføres os eller vore undergivne uret, tab eller ubehageligheder af dem, og vi og vore mænd skal omvendt gøre det samme overfor denne herr konge. <10> Nævnte høvedsmænd i borgene eller befæstningerne, der er indsat af nævnte herr konge af Sverige, skal lige ledes sammen med samme herr konge yde os garanti for, at nævnte borge og befæstninger, når de penge, som samme herr konge har givet ud for ovennævnte borge og befæstninger, bliver betalt til ham på et sikkert sted, frit og uden enhver vanskelighed skal oplades til os og vore efterfølgere sammen med deres tilliggender. <11> Fremdeles skal nævnte 24 voldgiftsdommere sammen med nævnte herr ærkebiskop eller en eller to andre, der som forudskikket indsættes i overvoldgiftsdommerens sted, have fuld og uindskrænket magt til med hensyn til denne forhandling og alle andre, der tidligere er holdt såvel på nævnte herr konges som på vore vegne, og desuden med hensyn til alle skriftlige aftaler angående landene Skåne, Halland, Blekinge, Lister og Hven i breve, givet herr kongen af Sverige og omvendt os af samme — også hvis der har været forsømmelser og mangler herved — at forbedre, fuldstændiggøre, afgive erklæringer eller foretage bekræftelser ved løfte- eller garantibreve eller på andre tjenlige måder, for at en urokkelig endrægtighed og evindelig fred uomtvisteligt kan overholdes på begge sider. <12> Fremdeles skal de øvrige riddere og væbnere, borgere, klostre, kirker, alle gejstlige og lægfolk fra samme kong Magnus' riger og højhedsområder frit nyde alt deres gods, der findes i vort rige og vore højhedsområder, således som det tilhører dem med rette, og indbyggerne i vort rige, hvilken stilling eller rang de end indtager, således som det anføres ovenfor, skal nyde alt deres gods og de rettigheder, der tilhører dem i hans riger og højhedsområder. <13> Ydermere lover vi på vor tro og på vor ære bestemt og ubrydeligt uden nogen indsigelse at overholde alt det fornævnte og anerkende og godkende alt, hvad der i denne sag bliver forhandlet, afsagt som endelig dom eller foretaget af nævnte voldgiftsdommere eller deres overvoldgiftsdommer eller -dommere som forudskikket. <14> Men for at alt det fornævnte, som vi personligt på vor tro og på vor ære lover at overholde og holde ukrænket, og som vi ikke selv eller ved en anden vil sætte os imod under noget påskud eller af nogen grund de iure eller de facto, kan få en stærkere fasthed, er det vor vilje og samtykker vi udtrykkeligt i, at vore nedenfor anførte garanter, hvis vi på nogen måde måtte handle mod det eller noget af det — hvad Gud afvende —, med det samme uden at pådrage sig mishag eller utaknemmelighed fra vor side skal kunne sætte sig op imod os på fjendtlig vis og bestemt med virkningsfuld hjælp knytte sig til fornævnte herre kongen af Sverige og hans efterfølgere mod os, indtil vi yder ham erstatning herfor efter retslig eller efter mindelig afgørelse. Til vidnesbyrd om alt dette er vort segl hængt under dette brev. Ydermere lover vi broder Jens, biskop af Roskilde, Jakob Povlsen, dekan sammesteds, broder Rikulv af Antvorskov, Klaus Limbæk, ridder, Povl Glob, Niels Eriksen af Jerstrup, Jakob Basse, Godskalk Wotenike, Jakob Olufsen, Tage Rud, Peder Due, Bo Falk, Peder Falk, Jens Bæger, Erik Barnumsen, Stig Jurissen, Godeke Mogensen, Palle Nielsen, Esger Krok, Peder Bagge, Jens Klemensen, Uffe Pedersen, Niels Grubbe, Ivar Iversen, Bo Jensen og Gynceke den ældre af Roskilde sammen med vor herre ovennævnte kong Valdemar på vor gode tro bestemt og ubrydeligt at overholde det fornævnte, og hvis fornævnte herre kong Valdemar — hvad Gud forbyde — handler eller forsøger at handle imod det fornævnte eller noget af det, skal vi i kraft heraf virkningsfuldt under vor fornævnte troskabsforpligtelse hjælpe oftnævnte herre kong Magnus af Sverige og hans efterfølgere mod denne. Til vitterlighed og bestemt bevis i denne sag hænger vi vore segl sammen med fornævnte herre kong Valdemars segl under dette brev. Givet i Helsingborg i det Herrens år 1343 dagen efter St. Peter i lænker.