Tekst og udgave
forrige næste

1. dombrev: 2. dombrev: 3. dombrev:

W. dei gracia Danorum Sclauorumque rex placitum generale Wibergense uisitantibus salutem et graciam. ♦ Noueritis quod nos exhibitori presencium Petro Wændelbo omnia et singula bona Andree Pæterssun in Hymmersysæl sita sibi per eundem Andream coram nobis legaliter scotata adiudicamus iure perpetuo possidenda/ non obstante quod dictus Andreas domino Gregorio Magnessun militi prius inpignorauit et postmodum se per apertas litteras domino Iohanni Læmbæk eadem bona ad impignerandum obligauit/ precipue quia predictus Andreas dicto domino Petro Wændelbo eodem tempore coram nobis bona predicta plenam potestatem commisit redimendi ab eisdem/ mandantes Iohanni Kaas cui dicta bona a domino Gregorio postea fuerunt impigne<r>ata/ ut recepta pecunia sua/ memorato domino Petro Wændelbo supradicta bona infra x<v> dies resignare non omittat/ prout ipsam pecuniam placito legaliter exhibuerat/ eandem sub bonorum testimonio sequestrando. ♦ Datum Alburgh teste Petro Paalk.

Tekst som foregående med undtagelse af Wendelbo ..... Himmersysl ..... secundo (adiudicamus) (secundo tilføjet af anden hånd over linien.....Lembek ..... secundo (mandantes) (tilføjet på samme måde som ovf.)..... x (rettet fra xv) ..... Alburgis (skrevet på rasur) ..... teste Petro Palk et Iohanne Laghosun.