Tekst og udgave
forrige næste

Uniuersis præsentes literas uisuris uel audituris, Waldermarus dei gratia Danorum Slauorumque rex et dux Estoniæ salutem in domino sempiternam. ♦ Ad perpetuam rei memoriam ♦ Tenore præsentium recognoscimus euidenter, nos magnifico principi domino Magno, Sueciæ, Norvegiæ et Skaniæ regi illustri, consanguineo nostro charissimo, terras uidelicet totam Skaniam, totam Hallandiam, Blekingiam, Listriam et insulam Huethen cum castris et munitionibus in eisdem terris situatis cum omni iure regio nobis, hæredibus nostris et successoribus ac coronæ regni Daciæ in prædictis terris et qualibet earum quomodolibet competenti in ciuitatibus, uillis forensibus et nundinis cum earum iuribus, in nullis penitus diminutis, sed potius reintegratis, prout ab antiquo tempore hucusque plenius et liberius habita fuisse dinoscuntur, nullis exceptis, quocunque nomine censeantur, pro quadraginta nouem millibus marcarum puri argenti ponderis Coloniensis ueraciter uendidisse, cuius argenti summam ad nos et usus nostros uenisse agnoscimus pro omnibus terris antedictis et earundem iuribus et pertinentiis quibuscunque in pretium per hunc modum. ♦ Primo namque dominus Magnus rex præfatus debita patris nostri carissimi domini Christopheri, bonæ memoriæ, quondam regis Danorum, quæ nos de iure soluere tenebamur ab illustri principe domino Iohanne, comite Holsatiæ et Stormariæ, patruo nostro dilecto, terras Skaniæ, Blekingiæ et Listriæ et insulæ Huethen, per prædictum patrem nostrum inpignoratas, tenente, pro triginta quatuor millibus marcarum puri argenti ponderis Coloniensis plene et integraliter persoluit, redimendo populum terrarum earundem ab oppressionibus et iniuriis extraneorumque grauaminibus eripiens, quarum terrarum incolæ omnes et singuli eundem dominum regem Magnum unanimi consensu et concordi animo sibi in uerum regem rite elegerunt, quam quidem electionem iustam fore dicimus, ac nostro, hæredum ac successorum nostrorum et coronæ regni Daciæ nomine confirmando approbamus et approbando confirmamus. ♦ Præterea memoratus dominus rex Magnus in precium terrarum prædictarum octo millia marcarum puri argenti ponderis Coloniensis personaliter nobis ipsis persoluit ac integraliter assignauit, et cum hoc castrum Køpmannahampn mutuæ dilectionis inter nos ampliandæ intuitu gratanter nobis dimisit, per se pro septem millibus marcarum puri argenti ponderis Coloniensis acquisitum, quam etiam argenti summam ex affectione, qua erga eum mouemur, uice uersa in precium terrarum prædictarum nos recognoscimus accepisse. ♦ Igitur cum eidem domino regi Magno pro dictis summis argenti principalibus et minus pro damnis et interesse incomprehensibilibus, quæ ipsi domino Magno regi et regnis suis ratione et occasione solutionis argenti memorati et crebræ defensionis terrarum prædictarum grauiter et multipliciter obuenerunt, satisfacere ullo modo non sufficeremus, quæ scilicet damna et interesse ipsi domino Magno regi prædicto, successoribus et hæredibus suis omnimode refundere tenebamur, prout in nostris et aliorum literis super hoc confectis plenius et clarius continetur, præfato consanguineo nostro, domino regi Magno, eius successoribus et hæredibus ac coronæ regni Sueciæ tam pro dicti argenti summa quam dampnis et interesse cum assensu et consilio unanimi consiliariorum nostrorum et procerum regni nostri Daciæ, clericorum et laicorum, tam prælatorum quam militum et militarium ac totius populi ac communitatis regni eiusdem a nobis, hæredibus et successoribus nostris ac corona regni Daciæ libera ac spontanea uoluntate, non compulsi, non coacti, non dolo nec aliqua circumuentione inducti, prædictas terras omnes et earum quamlibet cum munitionibus et castris in eisdem terris et earum qualibet situatis ac omni iure regio et pertinentiis, quibuscunque superius tactis et inferius exprimendis, titulo ueræ uenditionis et perpetuæ alienationis dimisimus et dimittimus per præsentes. ♦ Et ut prædictarum terrarum per nos taliter facta mera uenditio in se uerior et magis ualida censeatur, in signum traditionis ueræ possessionis tam naturalis quam ciuilis et ad <ipsi>us alienationis perfectæ euidens argumentum nos eidem domino regi Magno, hæredibus et successoribus suis et coronæ regni Sueciæ perpetuo possidendas, tenendas et habendas scotauimus modo debito et consueto ac a nobis, successoribus et hæredibus nostris ac corona regni Daciæ prorsus alienauimus et omnino abdicauimus terras Skaniam, Hallandiam, Blekingiam, Listriam et insulam Huethen, monetam et nundinas cum earum iuribus, ut præmittur, castris, munitionibus, prædiis rusticis et urbanis, ad regem et ad ius regium pertinentibus, ciuitatibus et uillis forensibus una cum iure patronatus in ecclesiis, monasteriis et capellis quibuscunque regi competenti, omni iure, quo terræ, castra, prouinciæ et queuis alia bona mobilia et immobilia scotari, alienari, resignari, renunciari et abdicari solent et debent de iure et de facto, assignantes ipsi domino regi Magno, hæredibus et successoribus suis ac coronæ regni Sueciæ et a subiectione et obedientia nobis, successoribus et hæredibus nostris ac coronæ regni Daciæ, si qua ratione terrarum prædictarum seu in terris antedictis quomodolibet unquam debita, dimittentes liberum et solutum reuerendum in Christo patrem, dominum Petrum Lundensem archiepiscopum, Sueciæ primatem, qui nunc est, et eum, qui pro tempore fuerit archiepiscopus ibidem, cum capitulo Lundensis ecclesiæ ac uniuerso clero eiusdem dyocesis, cuiuscunque status aut conditionis existat. ♦ Item dimisimus a nobis, successoribus et hæredibus nostris et a corona Daciæ liberos et solutos omnes milites, militares, ciuitatenses, uillanos, omnes etiam rusticos et inquilinos et omnium prædictorum successores et hæredes in terris supradictis ab omnibus seruitiis, homagiis, obedientiis et obsequiis quibuscunque, ad quæ iamdudum nobis, regi ac coronæ regni Daciæ tenebantur, et ipsi regi Magno prædicto, successoribus et hæredibus ac coronæ regni Sueciæ effectualiter assignauimus ad perpetui seruitii homagium et obedientiæ debitum, prout quilibet eorum ex statu suo et conditione seruire et obedire suo uero regi obligatur et tenetur de iure et patriæ statutis seu de consuetudine laudabili approbata et seruata. ♦ Tradimus insuper domino regi Magno prædicto, successoribus et hæredibus suis ad coronam regni Sueciæ prædictas terras, munitiones earum et castra ac pertinentias ac iura quæuis in eisdem, et ab omni possessione recedimus earundem, uerum dominium terrarum ipsarum in eundem dominum regem Magnum, successores et hæredes suos ac coronam regni Sueciæ plenarie transferentes, ut nos, successores nostri uel hæredes nunquam posse habeamus aut potentiam ex iure uel ex facto præfatum dominum regem Magnum, successores suos uel hæredes seu regna sua terras aut dominia quouis modo molestare aut aliqualiter aggrauare aut impetere seu conqueri super præmissis uel aliquo præmissorum, renunciantes sponte et expresse pro nobis, successoribus nostris, hæredibus nostris ac corona regni Daciæ, omni iuris auxilio canonici et ciuilis, consuetudinibus, legibus et statutis patriæ, beneficio restitutionis in integrum, omnibus exceptionibus doli mali quod metus causa et cuilibet alteri exceptioni iuris et facti, præmissa omnia uel eorum aliquod infringenti uel infringere uolenti, et specialiter iuribus dicentibus generalem renunciationem non ualere et regem alienationes factas in præiudicium regni sui et coronæ posse reuocare promissione in contrarium facta non obstante. ♦ Item confirmamus, approbamus et ratificamus omnes et singulas placitationes et literas domino Magno regi præfato et coronæ regni Sueciæ tam per nos quam Scanienses ac quascunque alias ab antea in hunc diem initas atque datas, nec non præsentes literas et placitationes super omnibus et singulis terris memoratis, quas quidem placitationes et literas in suo pleno uigore et robore in perpetuum uolumus perdurare et per hanc nostram placitationem et finalem concordiam in nullo diminutas uel debilitatas sed potius de nouo roboratas. ♦ Cæterum si contingat, nos, successores nostros uel hæredes impedire uelle seu molestare ultra dimidium passagii Oerasundh dominum regem Magnum Sueciæ prædictum, successores uel hæredes eius ac coronam regni Sueciæ super terris Skaniæ, Hallandia, Blekingiæ, Listriæ et insula Huethen, iuste ad coronam regni Sueciæ applicatis, seu super terris uel dominiis aliis quibuscunque ipsi præfato domino Magno, successoribus suis et hæredibus attinentibus, per publicum hostiliter inuadendo seu per uiam litigii uel contentionis alioue modo, dicendo nos ius habere, cum non habeamus, pacem, placitationes et hanc finalem concordiam infringere, ne regnum Sueciæ et corona pacifice teneat et quiete possideat terras supradictas, extunc sex episcopi, milites et militares totidem regnorum, scilicet Sueciæ et Daciæ, ad hoc per utrumque nostrum regum, successores nostros uel hæredes specialiter assumendi, Helsingaborgh infra duodecim septimanas a tempore delatæ querimoniæ conueniant, et discussione diligenti præhabita nos, successores nostros et hæredes tam ad dampna et interesse, quæ ipse dominus Magnus rex prædictus, successores sui uel hæredes ob tales impetitiones seu molestias rationabiliter incurrerint, quam ad poenam xxx millium marcarum puri argenti ponderis Coloniensis soluendarum in terris et locis satis tutis ipsi domino regi Magno uel successoribus et hæredibus suis seu eorum nunciis per prædictos duodecim statuendis omnimode compellant et astringant. ♦ Quæ scilicet damna et interesse una cum poena prædicta, si soluere noluerimus uel contumaciter aut maliciose a prædictorum solutione nos subtraxerimus terris et locis nobis prefixis, tune præfati sex episcopi, quorum in hoc iurisdictioni nos uoluntarie et expresse subicimus, si concordauerint, alios tres ex eisdem episcopis de regno Sueciæ constituent, qui sententias excommunicationis, quoties opus fuerit, absque displicentiæ nostræ nota nostrorumque successorum uel hæredum, in nos, successores nostros uel hæredes promulgabunt, minime relaxandas, donec ipsi domino regi Magno uel successoribus et hæredibus suis pro dictis damnis, interesse et poena pro suæ uoluntatis libito per nos uel successores nostros et hæredes plenarie fuerit satisfactum, pace nihilominus et hac finali concordia inter regem prædictum dominum Magnum, successores et hæredes suos ac regna et dominia eorundem, ac nos, successores et hæredes nostros ac regnum et dominia Daciæ in perpetuum duraturis. ♦ Uerum ut præmissa omnia et singula, quæ nos personaliter illibata seruare et tenere et non contrauenire per nos uel alium aliqua occasione siue causa, de iure uel facto, promittimus bona fide et sub honore nostro, maiorem habeant roboris firmitatem, uolumus et expresse consentimus nostro, successorum et hæredum nostrorum nomine, quod si contra ea, uel eorum aliquod, quod deus auertat, nos, successores nostros uel hæredes uenire aliquo modo contingat, fideiussores et compromissores nostri infrascripti, hæredes et successores eorundem eo ipso absque displicentiæ et ingratitudinis nostræ, successorum nostrorum et hæredum nota, se nobis, successoribus et hæredibus nostris possint et debeant hostiliter opponere, et præfato domino Magno, successoribus et hæredibus suis contra nos, successores nostros et hæredes efficaci iuuamine firmiter et fideliter cum omnibus amicis suis aliisque amore eorum quicquam facere uel omittere uolentibus, unanimiter adherere, donec eidem domino Magno regi præfato, successoribus et hæredibus suis, per nos uel successores nostros et hæredes propter ea integraliter fuerit satisfactum secundum iusticiam et amorem. ♦ In.quorum omnium euidentiam firmiorem sigillum nostrum præsentibus est appensum. ♦ Nos insuper Sueno Ar<u>siensis, Iacobus Ripensis [brodher lønss i Roskildh, Simon i Wiborgh, med gwdz nadh biscop wid førdhe domkirkia, Jacob i Ringstada, Pedher aff Eskilbæk, Johannes af Esrom, Henrik af Zora, abbates, Iæppe Pawilson, dekin i Roskil, broder Rikolff prior i Anwareskog, borgare i Roskildh, bymæn i Alborgh ok Holbek ok Slandorp, Pedher Wendilbo, Esgerdh F<r>os<t>, Wffe Nielson, Stigh Andherson och Niels aff L<im>bæk, riddare, Niels Biwgge, Erich Nielson, Pawel Glop, Wffe Andherson, Æsger Broch, Hans Larensson, Strange Æbbeson, Niels Erichson de Ierpilztorp, Iwar Ingelson, Lodwik Albrectson, Magnus Todde, Iohannes Monson, Erich Barnason, læppe Basse aff wappn,] fideiussores et compromissores domini nostri regis Waldemari supradicti recognoscimus, nos omnes insimul et per nostrum quemlibet cum communitate totius regni Daciæ libera uoluntate et affectanti animo ueraciter consensisse, non compulsos, non coactos nec aliqualiter circumuentos, omnibus placitationibus factis super præmissis articulis et eorum quolibet per magnificum principem, dominum nostrum regem Waldemarum prædictum et huic finali concordiæ uerum consilium nostrum et assensum tribuisse, obligantes nos omnes et nostrum quemlibet, hæredes nostros et successores eorundem, quod nullum in regem Daciæ eligamus uel in principem assumamus aut in regem et principem aliquo colore seu commento callido quæsito eligi uel assumi procuremus, nisi prius iuret et promittat, quod statim in regem electus aut in principem assumptus confirmet, seruet et teneat omnia et singula, quæ placitationes et literas omnes et singulas super terris omnibus nominatis superius, et earum qualibet factas et hanc placitationem et finalem concordiam concernunt, cum omnibus et singulis earum clausulis et articulis, qui in literis dictarum placitationum et huius finalis concordiæ ubicunque confectis plenius continentur. ♦ Promittimus etiam sub fide nostra et honore ac successorum nostrorum et hæredum, quod si præfatus dominus noster rex Waldemarus, eius hæredes uel successores ad coronam uel regnum Daciæ qualitercunque uenientes, prætextu iuris coronæ regni Daciæ ad propriæ temeritatis audaciam insurgentes seu erigentes contra præmissa uel eorum aliquod uenerint uel uenire attemptauerint, statim nos, hæredes nostri et successores eorundem, cum amicis nostris omnibus aliisque amore nostri facere quicquam uel omittere uolentibus, sæpedictum dominum Magnum regem Sueciæ, successores suos et hæredes sub præmissæ fidei nostræ sponsione efficaciter et fideliter iuuabimus contra ipsum dominum nostrum, regem Waldemarum, successores suos et hæredes, in præmissorum euidentiam et testimonium sigilla nostra una cum sigillo domini nostri regis Waldemari præsentibus apponentes. ♦ Actum et datum in castro Wardbergh. anno domini m.ccc.xliii. in octauis beati Martini episcopi.

15 uel] Hadorph, et Messenius, i B5 er et rettet til uel; Messenius i Scondia, cf. indl. ovf.,haruel.

17 præsentium] pæsentium B5.

18-19 Norvegiæ et Scaniæ] mgl. hos Messenius, men findes i hans Scondia, cf. indl. ovf.

23 quomodolibet] Hadorph, quolibet B5 og Messenius.

26 dinoscuntur] Hadorph og Messenius, demonstrantur B5.

1 Holsatiæ] Holstzstatiæ Hadorph.

1 Stormariæ] Stormarnie B5.

2 Skaniæ)] Skaningiæ B5, Scaniæ Messenius, Skaniæ Hadorph, som med urette tilf. Hallandiæ.

5-6 extraneorumque] Messenius, extraneorum B5 og Hadorph.

13 Køpmannahampn] B5, Kopmanna Hampe Messenius, Køpmannehampn Hadorph.

18 pro dictis] Hadorph, prædictis B5 og Messenius.

20 ratione et occasione] ratione Hadorph, dictione et occasione Messenius, samme læsemåde er indført i B5 på åben plads af anden hånd.

20 argenti] saluis argenti Hadorph.

28 procerum] Messenius, procerorum B5, potiorum Hadorph.

28 Daciæ] ducum Hadorph.

11 <ipsi)us] usus B5, Messenius og Hadorph, rettet i Dipl.Svec.

15-16 Skaniam, Hallandiam, Blekingiam, Listriam] Hadorph, Scaniæ Hallandiæ, Blekingiæ, Listriæ B5 og Messenius.

28 Lundensis] Hadorph, Lundensi B5 og Messenius.

2-3 obedientiis] obedientia Hadorph.

19-20 omni iuris auxilio canonici et ciuilis] Messenius (dog omnis og uel ciuilis) og Hadorph; B5 har oprindeligt nostrorum auxilio, derefter lakune; denne er af anden hånd udfyldt med conatu et facultate; en tredje hånd har over nostrorum skrevet juris og canonici over conatu.

21 doli] herefter lakunestreg hos Hadorph indtil metus.

21 quod] B5, uel quæ Messenius, rettet i Dipl.Svec. til quoque, men cf. Digesta IV 2.

22 causa] Messenius og Hadorph, omnia B5.

23 aliquod] Messenius og Hadorph, aliqua B5.

3 nos] Messenius, rectos B5 og Hadorph; D2 har blot wara, nos synes at være en (rigtig) rettelse af Messenius.

5 Oerasundh] B5, Orasund Messenius, Orasund Hadorph.

5 Sueciæ] Messenius og Hadorph, successorem B5.

7 applicatis] Messenius og Hadorph, applicantes B5.

14 regum] Hadorph, regnum B5 og Messenius.

18 uel] Hadorph, et B5 og Messenius.

27 alios] alias Messenius.

28 constituent, qui] Hadorph, mangler B5 og Messenius.

28 sententias] B5 og Messenius, summas Hadorph.

5 eorundem] Messenius og Hadorph, earundem B5.

6 regnum] Messenius og Hadorph, regna B5.

23 præsentibus] Hadorph, mangler B5 og Messenius.

23 Nos insuper Sueno Årosiensis, Iacobus Ripensis, ecelesiarum episcopi, Iohannes de Esrom et Hendricus et cæteri multi] B5, Messenius og Hadorph; navnene udfyldt efter D2.

28 F<r)os<t)] Forss D2.

29 L<im)bæk] Lønbæk D2.

11 quod] Hadorph, et Messenius, mangler B5.

13 procuremus] Messenius, procurabimus B5 og Hadorph.

16 nominatis superius] B5 og Messenius, sæpius nominatis Hadorph.

17 concernunt] B5 og Messenius, continent Hadorph.

21 eius] Messenius og Hadorph, cuius B5.

22 uenientes] Messenius og Hadorph, ueniente B5.

23 erigentes] Hadorph, eligentes B5 og Messenius.

2 Wardbergh] Messenius og Hadorph, Wardborgh B5.

2 in octauis — episcopi] Hadorph, mangler B5, cf. dog den i indledningen anførte overskrift.

Valdemar, af Guds nåde de Danskes og Venders konge og hertug af Estland, til alle, der får dette brev at se eller hører det læse, hilsen evindelig med Gud.

Til evig erindring om sagen. Vi erkender klart med dette brev, at vi til den stormægtige fyrste, herr Magnus, Sveriges, Norges og Skånes berømmelige konge, vor meget kære frænde, i sandhed har solgt følgende lande, nemlig hele Skåne, hele Halland, Blekinge, Lister og øen Hven med de i samme lande beliggende borge og fæstninger med al kongelig ret, som på nogen som helst måde tilkommer os, vore arvinger og efterfølgere og Danmarks riges krone i fornævnte lande og et hvilket som helst af dem, i stæder, torvekøbinger og markeder med deres rettigheder aldeles ikke formindskede på noget punkt, men snarere fornyede, således som de fra arilds tid og indtil denne dag vides at have været besiddet, fuldstændigt og frit, intet undtaget, med hvilken benævnelse det end kan opregnes, for 49.000 mark lødigt sølv efter kølnsk vægt. Vi erkender, at denne sum sølv er blevet udbetalt os til vort brug for alle de forannævnte lande og sammes rettigheder og tilliggender af enhver art på følgende måde. For det første har herr Magnus, fornævnte konge, fuldstændigt og helt og fuldt betalt vor meget kære fader herr Kristoffer — salig ihukommelse — fordum de danskes konges gæld, som vi ifølge retten skulde betale, ved for 34.000 mark lødigt sølv efter kølnsk vægt fra den berømmelige fyrste herr Johan, greve af Holsten og Stormarn, vor elskede farbroder, at indløse landene Skåne, Blekinge, Lister og øen Hven, som han besad som pant af vor fornævnte fader, hvorved han har befriet samme landes befolkning for undertrykkelse og overgreb og skade tilføjet dem af udlændinge. Disse landes indbyggere, alle og hver især, har med enstemmigt samtykke og endrægtigt sind lovligt valgt samme herre kong Magnus til deres sande konge; dette valg erklærer vi for at være lovligt, og vi bekræfter det under godkendelse og godkender det med bekræftelse i vort, vore arvingers og efterfølgeres og Danmarks riges krones navn. Iøvrigt har omtalte herre kong Magnus til betaling for fornævnte lande personligt udbetalt os og helt og fuldt overgivet os 8.000 mark lødigt sølv efter kølnsk vægt og har desuden med henblik på at forøge den indbyrdes kærlighed imellem os velvilligt overladt os borgen København, som han selv havde erhvervet for 7.000 mark lødigt sølv efter kølnsk vægt. Også denne sum sølv erkender vi at have modtaget i den gensidige kærlighed, som også vi lader os bevæge af overfor ham, til betaling for fornævnte lande. Da vi nu på ingen måde var i stand til at fyldestgøre samme herre kong Magnus for de nævnte hovedsummer sølv og endnu mindre for tab og morarenter, svære at beregne, som på trykkende og mangfoldig vis ramte samme herre kong Magnus og hans riger i medfør og i anledning af betalingen af det nævnte sølv og det hyppige forsvar af fornævnte lande, hvilke tab og morarenter vi på enhver måde forpligtedes til at erstatte samme herr Magnus, fornævnte konge, hans efterfølgere og arvinger, således som det fuldstændigt og klart indeholdes i vore og andres breve affattede herom, har vi frivilligt og af egen drift, ikke tvunget, ikke nødt, ikke forledt ved svig eller list, overladt og overlader med dette brev til vor fornævnte frænde, herr kong Magnus, hans efterfølgere og arvinger og Sveriges riges krone, såvel for nævnte sum sølv som for tab og mora renter, med enstemmigt råd og samtykke af vore råder og vort rige Danmarks første mænd, gejstlige og læge, såvel prælater som riddere og riddermæssige mænd og hele folket og samme riges hele samfund, fra os, vore arvinger og efterfølgere og Danmarks riges krone alle de fornævnte lande og et hvilket som helst af dem med de i samme lande og i ethvert af dem beliggende fæstninger og borge og med al kongelig ret og alle tilliggender, som ovenfor har været nævnt, og som nedenfor vil blive omtalt, med et sandt salgs og evig afhændelses adkomst. Og for at det således ved os stedfundne udelte salg af fornævnte lande må anses for sandere i sig selv og af større gyldighed, har vi til tegn på overdragelsen af den sande besiddelse — såvel den faktiske som den juridiske — og til uomtvisteligt bevis på samme fuldbyrdede afhændelse, til samme herre kong Magnus, hans arvinger og efterfølgere og Sveriges riges krone på tilbørlig og sædvanlig vis ganske afhændet og helt og fuldt afstået fra os, vore efterfølgere og arvinger og Danmarks riges krone skødet landene Skåne, Halland, Blekinge, Lister og øen Hven, mønten og markederne med deres rettigheder, som ovenfor nævnt, med borge, fæstninger, jordegods på land og i by, hørende til kongen og kongens ret, med stæder og torvekøbinger tillige med patronatsret til kirker, klostre og kapeller tilkommende kongen, at besidde, beholde og have evindeligt, med al den ret, hvormed lande, borge, herreder og hvilket som helst andet gods, rørligt og urørligt, retligt og faktisk plejer at og bør skødes, afhændes, oplades, afgives og overlades, idet vi har opladt dem til samme herre kong Magnus, hans arvinger og efterfølgere og Sveriges riges krone, og idet vi har erklæret den ærværdige fader i Kristus herr Peder, ærkebiskop af Lund og Sveriges primas, den nuværende og den til enhver tid værende ærkebiskop sammesteds, tillige med Lundekirkens kapitel og samme stifts hele gejstlighed, af hvilken rang eller stilling den end er, for fri og løst at være for afhængighed og lydighed overfor os, vore efterfølgere og arvinger og Danmarks riges krone, hvis nogen sådan på nogen måde nogensinde er tilkommet os i medfør af fornævnte lande eller i fornævnte lande. Ligeledes har vi erklæret for frie og løste fra os, vore efterfølgere og arvinger og Danmarks krone alle riddere, riddermæssige mænd, borgere i købstæder, bymænd i købinger, alle landbrugere og gårdsæder og alle de fornævntes efterkommere og arvinger i ovennævnte lande for alle tjenesteydelser, mandsed, lydighed og tjenester af enhver art, hvortil de allerede længe var forpligtede overfor os, kongen, og Danmarks riges krone, og overgiver dem med retskraft til samme fornævnte kong Magnus, hans efterfølgere og arvinger og Sveriges riges krone til aflæggelse af mandsed om tjeneste til evig tid og med lydighedspligt, således som enhver af dem efter sin stand og stilling forpligtes til og er skyldig at tjene og adlyde sin sande konge ifølge ret og landets vedtægter eller ifølge rosværdig, godkendt og overholdt sædvane. Ydermere overdrager vi fornævnte herre kong Magnus, hans efterfølgere og arvinger til Sveriges riges krone fornævnte lande, deres fæstninger og borge og tilliggender og alle rettigheder til samme og afstår fra al besiddelse af samme, idet vi fuldt ud overfører den uindskrænkede sande ejendomsret over disse lande til samme herre kong Magnus, hans efterfølgere og arvinger og Sveriges riges krone, så at vi, vore efterfølgere eller arvinger aldrig skal have magt eller beføjelse retligt eller de facto til at forulempe eller på nogen måde besvære fornævnte herre kong Magnus, hans efterfølgere eller arvinger eller hans riger, lande eller herredømmer på nogen måde, eller til at rejse krav eller klage angående ovenstående eller noget af ovenstående, idet vi for os, vore efterfølgere, vore arvinger og Danmarks riges krone, af egen drift og udtrykkeligt giver afkald på al kanonisk og verdslig rets støtte, på landets sædvaner, love og vedtægter, adgang til genindsættelse i tidligere retstilstand, alle indsigelser om falsk og svig, om »Hvad der sker på grund af frygt« og enhver anden indsigelse om retlige eller faktiske omstændigheder, som omstøder eller sigter til at omstøde alt det ovenstående eller noget af det, og især de retsnormer, ifølge hvilke et almindeligt afkald ikke er retsgyldigt og at kongen kan tilbagekalde afhændelser, der har fundet sted til skade for hans rige og kronen, uanset at der er afgivet løfte, som strider herimod. Fremdeles bekræfter, godkender og stadfæster vi de mundtlige og skriftlige aftaler, alle og hver især, som er indgået med fornævnte herre kong Magnus og Sveriges riges krone og givet samme ved brev såvel af os som af skåninger og alle andre aftaler fra tidligere lejligheder og indtil denne dag samt nærværende brev og aftaler angående de omtalte lande, alle og hver især, hvilke aftaler og breve vi vil for bestandigt skal stå ved deres fulde kraft og magt og på ingen måde skal være forringede eller svækkede ved denne vor forhandling og endelige endrægtighed, men snarere på ny styrkede. Iøvrigt hvis det skulde ske, at vi, vore efterfølgere eller arvinger vil lægge hindringer i vejen for eller forulempe fornævnte herre kong Magnus af Sverige, hans efterfølgere eller arvinger og Sveriges riges krone hinsides midten af Øresund angående landene Skåne, Halland, Blekinge, Lister og øen Hven, der med rette er forenet med Sveriges riges krone, eller angående hvilke som helst andre lande eller herredømmer, der tilhører samme fornævnte herr Magnus, hans efterfølgere og arvinger, ved åbenlyst fjendtligt indfald eller proces eller strid eller på anden måde, ved at sige, at vi har ret, skønt vi ikke har det, til at bryde freden, aftalerne og denne endelige overenskomst, tilsigtende at Sveriges rige og krone ikke fredeligt og roligt skal kunne beholde ovennævnte lande, da skal 6 bisper og lige så mange riddere og riddermæssige mænd fra rigerne Sverige og Danmark, som særligt skal antages hertil af begge os konger, vore efterfølgere eller arvinger, inden 12 uger efter at klagen er forebragt, mødes i Helsingborg og efter forudgående omhyggelig drøftelse på enhver måde tvinge og forpligte os, vore efterfølgere og arvinger til at betale samme herre kong Magnus eller hans efterfølgere og arvinger eller deres sendebud i lande og på steder, der er tilstrækkeligt sikre, og som skal bestemmes af de fornævnte 12, såvel for de tab og morarenter, som samme herr Magnus, fornævnte konge, hans efterfølgere eller arvinger på grund af sådanne krav eller krænkelser med rimelighed (kan siges) at have været udsat for, som til betaling af en bøde på 30.000 mark lødigt sølv efter kølnsk vægt. Hvis vi ikke vil betale dette, nemlig tab og morarenter tillige med fornævnte bøde, eller vi trodsigt eller svigagtigt unddrager os betalingen af det ovennævnte i de lande og på de steder, der er fastsat for os, da skal fornævnte 6 bisper — hvis domsmyndighed vi frivilligt og udtrykkeligt underkaster os her — hvis de bliver enige, udpege andre tre, ligeledes blandt bisperne fra Sveriges rige, som skal lyse os, vore efterfølgere eller arvinger, i band så ofte det bliver nødvendigt og uden at pådrage sig vort, vore efterfølgeres eller arvingers mishag, hvilke bandlysningsdomme ikke skal hæves, før der af os eller vore efterfølgere og arvinger fuldt ud er gjort samme herr kong Magnus eller hans efterfølgere og arvinger fyldest efter hans eller deres forgodtbefindende for nævnte tab, morarenter og bøde, idet dog freden og denne sluttelige overenskomst mellem fornævnte herr Magnus, hans efterfølgere og arvinger og sammes riger og herredømmer, og os, vore efterfølgere og arvinger og Danmarks rige og herredømmer skal bestå til evig tid. Men for at alt det ovenstående, som vi personligt på vor tro og på vor ære lover at overholde og holde ukrænkeligt og ikke at handle imod selv eller ved nogen anden ved nogen lejlighed eller af nogen årsag, med rette eller faktisk, skal få større styrkes fasthed, er det vor vilje og giver vi udtrykkeligt vort samtykke til i vort, vore efterfølgeres og arvingers navn, at hvis det skulde ske, at vi, vore efterfølgere eller arvinger på en eller anden måde skulde handle imod dette eller noget af dette — hvad Gud forbyde — da kan og skal vore nedenfor anførte garanter og medlovere, sammes arvinger og efterfølgere ved selve handlingen uden at pådrage sig vor, vore efterfølgeres og arvingers mishag og unåde træde fjendtligt op imod os, vore efterfølgere og arvinger og med virksom hjælp med alle deres venner og andre, som af kærlighed til dem vil gøre eller undlade at gøre noget, fast og tro med endrægtigt sind slutte sig til fornævnte herr Magnus, hans efterfølgere og arvinger imod os, vore efterfølgere og arvinger, indtil der af os eller vore efterfølgere og arvinger helt og fuldt er gjort samme herr Magnus, fornævnte konge, hans efterfølgere og arvinger fyldest herfor i overensstemmelse med retfærdigheden og i mindelighed. Til sikrere vidnesbyrd om alt dette er vort segl hængt under dette brev. Ydermere erkender vi, vor ovennævnte herre kong Valdemars garanter og medlovere, Svend af Århus, Jakob af Ribe, broder Jens af Roskilde, Simon af Viborg, af Guds nåde bisper ved fornævnte domkirker, Jakob i Ringsted, Peder i Essenbæk, Jens i Esrom, Henrik i Sorø, abbeder, Jakob Povlsen, dekan i Roskilde, broder Rikulv, prior i Antvorskov, borgere i Roskilde, bymænd i Ålborg og Holbæk og Slangerup, Peder Vendelbo, Esger Frost, Uffe Nielsen, Stig Andersen og Klaus af Limbæk, riddere, Niels Bugge, Erik Nielsen, Povl Glob, Uffe Andersen, Esger Brok, Hans Larsen, Strange Ebbesen, Niels Eriksen af Jerstrup, Ivar Ingelsen, Ludvig Albertsen, Mogens Todde, Jens Mogensen, Erik Barnumsen, Jakob Basse, væbnere, at vi alle tilsammen og hver for sig af fri vilje og oprigtigt sind, ikke tvungne eller nødte eller på nogen måde besnærede, sammen med hele Danmarks befolkning i sandhed har givet vort samtykke til alle de af den stormægtige fyrste, fornævnte herre, vor konge Valdemar, førte forhandlinger angående ovenstående artikler og en hvilken som helst af dem og har givet vort sande råd og bifald til denne sluttelige overenskomst, idet vi forpligter os alle og hvem som helst af os, vore arvinger og sammes efterfølgere til ikke at vælge nogen til konge af Danmark eller antage nogen til fyrste eller under noget påskud eller ved noget søgt snildt påfund lade vælge eller antage nogen til konge og fyrste, uden at han først sværger og lover, at han, så snart han er valgt til konge eller antaget til fyrste, skal bekræfte, overholde og holde alt og hvert især, som vedrører alle de angående alle ovennævnte lande og ethvert af dem stedfundne og affattede forhandlinger og breve og denne forhandling og sluttelige overenskomst med alle deres bestemmelser og artikler, som fuldstændigt indeholdes i de hvor som helst ved nævnte forhandlinger og denne sluttelige overenskomst affattede breve. Vi lover yderligere på vor tro og på vor ære og vore efterfølgeres og arvingers, at hvis vor fornævnte herre kong Valdemar, hans arvinger eller efterfølgere, uanset på hvilken måde de kommer i besiddelse af Danmarks krone eller rige, under påberåbelse af Danmarks riges krones ret fordrister eller formaster sig til egenmægtig forvovenhed og handler eller forsøger at handle imod ovenstående eller noget af det, skal vi, vore arvinger og sammes efterfølgere tillige med alle vore venner og andre, som af kærlighed til os vil gøre eller undlade at gøre noget, straks virksomt og tro hjælpe oftnævnte herre Magnus, Sveriges konge, hans efterfølgere og arvinger under vort ovennævnte givne ords løfte mod samme vor herre kong Valdemar, hans efterfølgere og arvinger, idet vi til sikkerhed og vidnesbyrd om ovenstående hænger vore segl sammen med vor herre kong Valdemars segl under dette brev. Forhandlet og givet på borgen Varberg i det Herrens år 1343 ottendedagen efter mortensdag.