Tekst og udgave
forrige næste

Nota quod domini mei. consules. Rozstochenses transuenerunt Kopenhawen ipso die. beatorum. Iohannis. et Pauli. martirum et inuenerunt ibidem dominos consules. Wysmarienses ♦ Eodem quoque die transuenerunt ibidem. domini consules Stralessundis et Gripeswaldis. ♦ Crastino adueniente conuenerunt memorati domini consules. ciuitatum predictarum. apud fratres minores. in loco prefato. feceruntque conuocari. ad se aduocatum. castri ibidem. nomine Eghardus Alderstorp. querentes. ab ipso. utrum ipsi foret aliquid. commissum nomine domini sui regis Dacie ex parte ciuitatum. prescriptarum. et de negociis. earundem ciuitatum. ♦ Qui respondit nichil sibi esse commissum. ♦ Consilio autem. a dictis consulibus inito et habito. quid. et quomodo facerent. de negocio suo. concordauerunt tandem. quod literam post regem. uel pro rege. mittere uellent. quod ipsi. secundum exigenciam suam. per militem suum dominum Cristoforum demandatam. ibidem transuenissent. et quid. sue esset uoluntatis circa eos. ut. id. ipsis transscriberet. ♦ Qua littera scripta petierunt domini consules ciuitatum memoratarum. Eghardum aduocatum predictum. ut ipsis nunctium cum equo concedere uellet. ut litteram antedictam. Nestewede. regi. memorato portaret. ♦ Qui aduocatus ipsis nunctium concessit. dicens quod quicquid ipse ad beneplacitum ipsorum facere posset. quod hoc nullo modo facere dimittere uellet. ♦ Responsum scripsit rex sepedictus. quod in littera sua continetur.

Diebus uero octo elapsis uenerunt consules Lubicenses Kopenhawen. adhuc rege non existente ibidem.

Feria tercia post octauas beatorum Petri et Pauli apostolorum uenit memoratus rex Dacie Kopenhawen fecitque conuocari ad se consules ciuitatum prescriptarum apud fratres minores regracians ipsis summe quod ipsum beniuole uisitassent. dicens. et inferens quod multa habere bene cum ipsis agendi sed in tempore deficere. petiitque ipsos ut secum Helsingborgh transire uellent in quo unanimiter concordauerunt.

Feria 5ta inmediate sequenti dominus rex dictos consules ad suum prandium inuitauit ♦ Prandio autem facto locutus fuit rex antedictus ut ipsum consulerent pro quadam communi moneta in regno suo facienda ad profectum communis mercatoris. ♦ Ceterum tactum fuit negocium pro litteris proprietatum et libertatum. sicut uobis constat de eisdem.

Feria 6ta conuenerunt domini consules supradicti in claustro predicto tractantes de premissis. De moneta. dixerunt. quod non staret. in ipsis quam monetam ipse facere uel statuere uellet in regno suo. attamen uidebatur ipsis. consultum quod monetam unam communem faceret. que duraret. et non accresceret. uel decresseret. ♦ De litteris uero libertatum concordati fuerunt unanimiter quod pro ipsis dare uellent mille marcas Lubicensium denariorum. si uero in illis contentari nollet. sed magis habere uellet. adhuc addere uellent ducentas marcas Lubicenses. ♦ Fuit eciam eodem tempore tactum de quadam noua et inconsueta exactione. per mercatores in Berghen. existentes. nouis mercatoribus. primo ibidem uenientibus. inposita ♦ Super qua eciam fuit concordatum. quod consules Lubicenses. notulam suam. ad alias ciuitates debent dirigere. et secundum eam. alie ciuitates litteras suas formare debent. unaqueque suis de suis ciuitatibus ibidem moram trahentibus mandando. ut a tali exactione desistant.

Eodem uero die. prandio facto. misit rex. nunctios suos ad consules prefatos. petens ut non ingrate nec pro malo recipere uellent. ipse enim uellet equitare ad uenacionem. et uellet sequenti die scilicet sabbato. hora prandii. ad ipsos Kopenhawen redire.

Dictis autem uesperis ipso eodem die consules sepedicti iuerunt. ad dominum episcopum Lubicensem. ipsi notulam predictam presentantes. petentes ipsum ut ipsis responsum bonum et breue. dignaretur ordinare. dicendo eciam ipsi responsum eorum prescriptum de moneta antedicta. ♦ In crepusculo noctis. uenit famulus Petrus Denen. dicens consulibus predictis. quod sequi deberent dominum regem Dacie uersus Helsinghøre sine mora. ♦ Locuti fuerunt episcopo Helsinghøre pro responso littere. respondit. quod rex consiliarios suos penes se non haberet.

Feria tercia in crastino beate Margarete uirginis uenit primo rex Dacie Helsinghøre. hora prandii. ♦ Prandio uero facto fecit idem rex memoratos consules uocari ad se. ♦ Quibus ad ipsum uenientibus. produxit quandam litteram securitatis in medium sigillatam sigillis uidelicet regis Swecie. Norwegie et Skanie et suorum consiliariorum. ♦ Qua lecta per dominum episcopum de Wendeshusen. dominus rex Dacie interrogauit. ducem Magnopolensem. utrum promittere uellet. pro tali securitate. ♦ Qui respondit quod non esset sibi commissum. sed rex Swecie misit cum ipso milites suos. ad id faciendum. qui milites ipsi pro securitate promiserunt.

In die diuisionis apostolorum prandio facto fecit rex Dacie consules prenotatos per Ger. Ketelhůt. familiarem suum conuocari ad claustrum. ♦ Quibus ibi comparentibus prius regraciando ipsis maxime. quod ipsi secuti essent. rogauit rex predictus consules memoratos. ut uellent secum in placitis suis esse, iusticiam et iniusticiam suam audiendo. ipsique melius in causa sua consulendo. ♦ Respondit dominus Thi. Warendorp. quod ipsi nomine ciuitatis sue treugas haberent cum rege Swecie et honorem suum cauere non possent. si quid inimicicie. odii uel mali contra regem Swecie dictum placitarent. ♦ Attamen dixerunt quod uellent interloqui. quomodo peticioni sue amice consentire possent. ♦ Quibus interloquentibus misit rex ad dictos consules. dominos episcopum Lubicensem et Eghardum de Krumesse militem. interrogantes memoratos consules. utrum placitacioni sue interesse uellent. ♦ Quibus dominus Thi. Warendorp. premissa sua reiterauit uerba. ♦ Tandem inter cetera dixit dominus episcopus predictus. dictis consulibus. quod dominus rex €os non peteret. ad mala. uel ad inimicicias. et gwerram placitando sed tantum ad pacem iuuando. ♦ Que uerba ipsis eciam rex memoratus proprio retulit ore. ♦ Consules uero predicti concordauerunt. quod placitis suis libenter interesse uellent. ♦ Ipsis uero consedentibus. fecit rex Dacie quendam librum papireum. per notarium suum a<d>ferri. in quo copie multe litterarum apertarum continebantur. ♦ Quem librum dictus notarius. domino Iohanni notario. dominorum consulum. de Lubeke presentauit. monstrans ipsi copiam unius priuilegii de pace et concordia inter ipsos promissa et iurata. in qua copia multi continebantur articuli/ scilicet quod nemo homines alterius fouere deberet. et quod communibus mercatoribus contra iusticiam nichil facere deberent etcetera. ♦ Qua littera lecta. dixit <rex> Dacie ♦ Ecce audiuistis pacem inter nos iuratam et placitatam. ♦ Et sic pro illo tempore dedit consulibus licenciam. addens quod si ab ipso desiderarent aliqua fieri. quod ad-ea. ipsum. paratum inuenire deberent.

Feria quinta post festum diuisionis apostolorum. fecit rex Dacie iterum consules conuocari de mane ad claustrum predictum. ♦ Quibus conuenientibus ante ipsum. omnibus exceptis Sundensibus. et Gripeswaldensibus rex iterum ipsis regraciabatur. pro uisitacione. dicens ♦ Amici mei karissimi. ♦ Regracior uobis multum. quod michi ita beniuoli fuistis et quod melius meum semper fecistis. et quod ad me modo uenistis. ♦ Scitote quod magnificum uirum. dominum Magnum regem Swecie. per placitatores meas. accusaui pro aliquibus partibus. et articulis. quas. et quos ipsis negauit. ♦ Dictus autem rex Swecie. inductus ad memoriam et ueritatem. parcium et articulorum dictarum et dictorum per dominum ducem Magnopolensem et per quosdam alios. quibus de ueritate articulorum. ipsi per nos obiectorum constabat. uenit predictus rex Swecie de castro. hic in claustrum ad me confitens partes et articulos sibi obiectos et obiectas esse ueras. ♦ Ego uero considerans panem suum. hic esse. durabiliorem meo pane/ causas nostras arbitris commisimus discuciendas. ♦ Causam meam commisi dominis episcopo de Wendeshusen. Erico duci Saxonie. auunculo. meo Stigho Anderssøne et Boetio de Valken militibus. ♦ Rex autem Swecie commisit duci Magnopolensi Nicolao Abrahamsson. Andree Nicclessøne. militibus. ac Ione Cristinensøne.

Feria sexta respondit rex Dacie ad posiciones et ad articulos.

Dominica die uelificauit rex Dacie uersus Helsinghøre dicens quod con sules ipsum sequi deberent quod fecerunt. ♦ Quibus respondit rex super littera quod die Olaui † que occurrebat in profesto beate Marie Magdalene † consilium suum congregari deberet.

17 nomine Eghardus Alderstorp)] tilf. i mrg. med henvisningstegn.

29 facere] uellet herefter slettet.

16 decresseret = decresceret.

2-3 Locuti indtil haberet] tilf. af hd. 2.

5 facto] tilf. o.l.

11 milites] herefter slettet ipsorum.

13 prandio] hermed begynder hd. 2 og fortsætter til slutningen.

15-16 comparentibus indtil uellent] ændret fra oprindelig comparentibus. interrogauit rex. predictus consules memoratos prius regraciando ipsis maxime. quod ipsi secuti essent. utrum uellent.

1 a<d>ferri] auferri A.

6 deberet] herefter slettet et si aliquis foueret.

6 communibus] tilf. o.l.

7 <rex>] mgl. A.

28 Abrahamsson læs Abiarnisson.

2 que indtil Magdalene] rimeligvis misforstået, cf. bemærkningen i indledningen.

5-7: cf. Dipl.Dan. 3. rk. II nr. 384 § 6-8.

Bemærk, at mine herrer, rådmændene i Rostock, kom over til København på selve de hellige martyrer Johannes' og Paulus' dag og traf de herrer rådmænd fra Wismar sammesteds. Samme dag kom også de herrer rådmænd fra Stralsund og Greifswald dertil.

Næste morgen mødtes omtalte herrer rådmænd fra fornævnte stæder hos franciskanerne på fornævnte sted og lod fogeden på borgen sammesteds ved navn Eggert Alderstorp tilkalde, og spurgte ham, om der var givet ham noget hverv i hans herre kongen af Danmarks navn med hensyn til fornævnte stæder og samme stæders sager. Han svarede, at der ikke var givet ham noget. Men efter at nævnte rådmænd havde forsamlet sig og havde holdt råd om, hvad de skulde gøre, og hvorledes de skulde gå frem i deres sag, blev de omsider enige om, at de vilde sende et brev, som skulde sendes efter kongen eller ham i møde, af det indhold, at de i overensstemmelse med hans begæring, der var blevet fremsat af hans ridder herr Kristoffer, var kommet over havet did, og at han skriftligt skulde meddele dem, hvad der var hans vilje angående dem. Da det brev var skrevet, bad de herrer rådmænd fra de omtalte stæder Eggert, fornævnte foged, om han vilde overlade dem et sendebud med en hest, for at denne kunde bringe fornævnte brev til Næstved til omtalte konge. Fogeden tilstod dem en sådan, idet han sagde, at alt hvad han kunde gøre for at være til behag, vilde han på ingen måde undlade at gøre. Oftnævnte konge skrev det svar, som indeholdes i hans brev.

Og efter otte dages forløb kom de lybske rådmænd til København, men kongen befandt sig stadig ikke sammesteds.

Tirsdagen efter ottendedagen efter apostlene St. Peter og St. Paulus' dag kom omtalte konge af Danmark til København og lod rådmændene fra fornævnte stæder kalde til sig hos franciskanerne og takkede dem højligt for, at de velvilligt havde besøgt ham; og under samtalen sagde han, at han havde meget at drøfte med dem på god vis, men manglede tid, og han bad dem om at rejse med sig til Helsingborg, hvilket de enstemmigt samtykkede i.

Den umiddelbart følgende torsdag indbød herr kongen nævnte rådmænd til sit taffel. Men efter taflet sagde fornævnte konge, at de skulde råde ham med hensyn til en fælles mønt i sit rige, som han vilde slå til gavn for hansekøbmanden. Iøvrigt blev vort ærinde med hensyn til ejendoms- og frihedsbrevet berørt i overensstemmelse med det (indhold af) samme, som I har kendskab til.

Fredag mødtes ovennævnte herrer rådmænd i fornævnte kloster og drøftede det fornævnte. Om mønten sagde de, at det ikke stod til dem, hvilken mønt han vilde slå eller anordne i sit rige, dog syntes det dem tilrådeligt, at han slog en fælles mønt, som kunde vare og ikke steg eller faldt i værdi. Men om frihedsbrevet kom de enstemmigt overens om, at de vilde give 1000 mark lybske penninge for det, men hvis han ikke vilde lade sig nøje hermed, men vilde have mere, vilde de føje 200 mark lybsk dertil. Samtidig berørte man ligeledes et nyt og usædvanligt krav, der blev pålagt nye købmænd, der første gang kom til Bergen, af de købmænd, der befandt sig sammesteds; herom blev man ligeledes enige om, at rådmændene i Lübeck skal sende deres udkast til andre stæder, og de andre stæder skal udforme deres breve i overensstemmelse med det, idet enhver skal pålægge sine medborgere, der tager længere ophold sammesteds, at de skal afstå fra et sådant krav.

Men samme dag sendte kongen efter taflet sine sendemænd til fornævnte rådmænd og bad dem om ikke at ville tage det unådigt eller ilde op; thi han vilde ride på jagt og vilde vende tilbage til København til dem den følgende dag, nemlig lørdag, ved taffeltid.

Men efter vesperen selvsamme dag gik oftnævnte rådmænd til herr biskoppen af Lübeck og overgav ham fornævnte udkast, idet de bad ham om, at han ville værdiges at tilstille dem et godt og kort svar, og nævnte ligeledes for ham deres foranførte svar om fornævnte mønt. Ved mørkets frembrud kom væbneren Peder Dene og sagde til fornævnte rådmænd, at de ufortøvet skulde følge herr kongen af Danmark til Helsingør. De talte i Helsingør med biskoppen om svaret på frihedsbrevet; han svarede, at kongen ikke havde sine råder hos sig.

Tirsdag, dagen efter den hellige jomfru Margretes dag, kom kongen af Danmark først til Helsingør ved taffeltid. Men efter taflet lod samme konge omtalte rådmænd kalde til sig. Da de kom til ham, fremlagde han et lejdebrev, der var beseglet officielt, nemlig med segl tilhørende kongen af Sverige, Norge og Skåne og med hans råders segl. Efter at det var blevet læst op af herr biskoppen af Vendsyssel, spurgte herr kongen af Danmark hertugen af Mecklenburg, om han vilde love for denne lejde. Han svarede, at dette ikke var betroet ham, men kongen af Sverige sendte sine riddere med ham for at gøre det, og disse riddere lovede ham for lejdet.

På dagen for apostlenes deling lod kongen af Danmark efter taflet fornævnte rådmænd kalde til klostret gennem Gerhard Ketelhot, hans svend. Da de gav møde der, takkede fornævnte konge dem først meget, fordi de havde fulgt ham, og bad de omtalte rådmænd deltage med ham i hans dagtingninger og påhøre hans ret og billige krav og råde ham godt i hans sag. Herr Didrik Warendorp svarede, at de på deres stads vegne havde våbenstilstand med kongen af Sverige og ikke kunde tage vare på deres ære, hvis de skulde dagtinge om noget fjendtligt, hadefuldt eller ondt mod nævnte konge af Sverige. Men de sagde, at de vilde tale indbyrdes om, hvorledes de venskabeligt kunde samtykke i hans anmodning. Mens de talte sammen indbyrdes, sendte kongen de herrer biskoppen af Lübeck og Eggert v. Krummesse, ridder, til nævnte rådmænd, idet de skulde spørge omtalte rådmænd, om de vilde deltage i hans dagtingning. Herr Didrik Warendorp gentog sine fornævnte ord for dem. Tilsidst sagde fornævnte herr biskop bl. a. til nævnte rådmænd, at den herre konge ikke bad dem om at dagtinge med ondskab, fjendtligheder og krig til mål, men blot for at hjælpe til fred. Disse ord gentog ligeledes omtalte konge for dem med egen mund. Og fornævnte rådmænd enedes om, at de gerne vilde deltage i hans dagtingning. Men da de sad der, lod kongen af Danmark en papirbog bringe af sin notar, hvori der indeholdtes mange kopier af åbne breve; denne bog overgav nævnte notar til herr Johan, notar hos de herrer rådmænd fra Lübeck, idet han viste ham en kopi af et privilegium om den fred og endrægtighed, der var garanteret og svoret mellem dem, i hvilken kopi der indeholdtes mange artikler, nemlig, at ingen skulde begunstige den andens mænd, og at de ikke skulde foretage sig noget over for hansekøbmændene imod retfærdigheden o. s. v. Da det brev var læst, sagde kongen af Danmark: 'Se, nu har I hørt den fred, der er svoret og forhandlet mellem os'. Og således gav han rådmændene tilladelse (til at gå) for den tid og tilføjede, at de, hvis de ønskede, at han skulde gøre noget, skulde finde ham rede dertil.

Torsdagen efter dagen for apostlenes deling lod kongen af Damnark atter om morgenen rådmændene kalde til fornævnte kloster. Da de alle indfandt sig hos ham med undtagelse af dem fra Stralsund og Greifswald, takkede kongen dem atter for besøget og sagde: 'Mine kære venner. Jeg takker Eder meget, fordi I har været så velvilligt indstillet over for mig, og fordi I altid har villet mit vel, og fordi I netop i denne stund er kommet til mig. I skal vide, at jeg gennem mine forhandlere har anklaget den stormægtige mand herr kong Magnus af Sverige med hensyn til nogle punkter og artikler, som han benægtede over for dem. Men nævnte konge af Sverige, der blev bragt i erindring om og ledet til sandheden angående nævnte punkter og artikler af herr hertugen af Mecklenburg og af nogle andre, for hvem sandheden i de artikler, der blev foreholdt ham af os, stod klar, kom fra borgen her til klostret til mig og indrømmede, at de punkter og artikler, der blev foreholdt ham, var sande. Men jeg, der tog i betragtning, at der på dette punkt var mere varighed i hans brød end i mit, betroede voldgiftsdommere at afgøre vore sager. Jeg betroede min sag til de herrer biskoppen af Vendsyssel, Erik, hertug af Sachsen, min fætter, Stig Andersen og Bo Falk, riddere; men kongen af Sverige betroede sin sag til hertugen af Mecklenburg, Nils Abjörnsson, Anders Nielsen, riddere, og Jon Kristinesson'.

Fredag svarede Danmarks konge på klager og artikler.

Søndag sejlede kongen af Danmark til Helsingør, idet han sagde, at rådmændene skulle følge ham, og det gjorde de. Kongen svarede dem angående (friheds)brevet, hvilket hændte dagen før St. Maria Magdalenas dag, at han skulde samle sit råd på Olavs dag.