Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa:

Rotulus familiarium regis Dacie.

Supplicat sanctitati uestre Woldemarus Da<n>orum Sclauorumque rex/ quatinus sibi in personas/ dilectorum familiarium clericorum/ militum/ et seruitorum suorum inferius supplicancium gracias facere ipsasque exaudire dignemini prout petunt.

<1> Primo supplicat sanctitati uestre humilis uester nobilis uir Euerhardus Molteke miles camerarius domini regis predicti/ ac etiam de linea consanguinitatis eiusdem procreatus quatinus sibi et Cristine uxori sue plenam remissionem omnium peccatorum suorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat .B.

<2> Item quatinus sibi et dicte uxori sue ut in locis interdictis/ et tem pore interdicti dum ipsi huiusmodi causam non dederint interdicto diuina officia coram se facere celebrari ualeant. concedere dignemini graciose ut in forma. ♦ Fiat. B.

<3> Item ut in altari portatili coram se facere celebrari ualeat eidem concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat .B.

<4> Item supplicat eidem sanctitati uestre predictus Euerhardus quatinus dilecto suo nepoti Ludero Coluer clerico Caminensis diocesis in artibus prouecto qui etiam Parisius in iure canonico/ per triennium studuit* et adhuc actu studet in Romana curia in eodem graciam facientes specialem canonicatum ecclesie Caminensis/ eidem conferre dignemini ♦ Prebendam uero unam de maioribus eiusdem ecclesie/ ac etiam dignitatem personatum uel officium <ad quam quem uel quod> consueuit quis per electionem assumi/ si que quis uel quod in ecclesia ciuitatis et diocesis Caminensis/ uacant ad presens uel cum uacauerint conferenda/ eidem .L. donationi apostolice dignemini reseruare. non obstantibus consuetudinibus et statutis dicte ecclesie in qua minores et maiores prebende existunt/ et presertim illis quibus caueri dicitur/ quod nullus in ipsa ecclesia maiorem prebendam obtinere ualeat nisi de minori ad maiorem gradatim ascendet/ seu quod idem .L. scolastriam canonicatum et prebendam ecclesie Reualiensis ac ecclesiam parrochialem in Ieuy Reualiensis diocesis/ quamplurimum remote ab ecclesia Caminensi de cuius diocesis idem clericus oriundus existit pacifice dinoscitur/ obtinere/ que omnia paratus est dimittere dum uigore presentis gracie dignitatem personatum uel officium et prebendam ut premittitur. fuerit assecutus cum clausulis oportunis ut in forma. ♦ Fiat ut petitur B.

<5> Item quatinus sibi in personam Euerhardi Molteke canonici prebendati ecclesie Lundensis specialem graciam facientes/ dignitatem personatum uel officium si que quis uel quod in ecclesia Lundensi uacat ad presens uel cum uacauerit eidem Euerhardo conferenda dignemini collacioni apostolice reseruare non obstante quod canonicatum et prebendam in ecclesia Roskildensi noscitur obtinere cum ceteris non obstantibus/ et clausulis oportunis/ et quod committatur ad partes examen. ♦ Fiat et dimitte unam ex dictis prebendis. quando (uigore presencium dignitatem personatum uel officium pacifice est assecutus) B.

<6> Item supplicat predictus rex quatinus dilecto suo seruitori Gozwino Boretin canonico ecclesie Lubicensis et pro prebenda litigante/ in iure canonico perito* de prebenda maiori seu pinguiori dicte ecclesie Lubicensis cum additamentis in panibus prebendalibus et distributionibus seu aliis quibuscunque existant consuetis senioribus canonicis assignari/ ac dignitate personatu uel officio eciam si collectiua fuerit uacantibus ad presens uel proxime uacaturis misericorditer dignemini prouidere/ non obstante quod canonicatus et prebenda<s> in ecclesia Buczwensi/ cum decanatu diocesis Zwerinensis/ et Zwerinensi teneat/ quos canonicatum et prebendam Buczwenses cum decanatu et Lubicensem paratus est dimittere cum predictorum fuerit pacificam etcetera seu consuetudine quod nullus maiorem seu seniorem cum additamentis habere ualeat nisi senior canonicus et gradatim ad eam ascendat/ cum non obstantibus et clausulis oportunis. ♦ Fiat. B.

<7> Item supplicat Nicolaus Mus miles magister coquine regis predicti/ quatinus sibi et Cristine uxori sue plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat B.

<8> Item quatinus sibi et dicte uxori sue ut in locis interdictis et tempore interdicti dummodo ipsi huiusmodi causam non dederint interdicto diuina officia coram se facere celebrari ualeant concedere dignemini graciose ut in forma. ♦ Fiat B.

<9> Item supplicat ♦ Cum nuper sanctitas uestra Ludolfo Borentin clerico de canonicatu et prebenda maiori ecclesie Colbergensis Caminensis diocesis/ certo modo uacantibus prouidisset in dicta supplicacione fuit de uacatione erratum ♦ Dignetur igitur sanctitas uestra eidem .L. de canonicatu sub expectatione prebende in eadem ecclesia Colbergensi maioris uacantis uel uacature consuetudine opcionum/ non obstante quod nullus maiorem prebendam habere ualeat nisi senior et gradatim ascendat misericorditer prouidere/ cum ceteris non obstantibus et clausulis oportunis. ♦ Fiat .B.

<10> Item Henrico Strakemin clerico de archidiaconatu in Walensen in ecclesia Hildesemensi ex eo uacante quod Henricus Steinberg dictum archidiaconatum una cum prepositura sancte crucis Hildesemensis que ambo curata existunt tenuit/ dispensacione legitima non obtenta ultra annum et tanto tempore quod eius collacio extitit ad sedem apostolicam legitime deuoluta ac canonicatu sub expectatione prebende maioris in eadem ecclesia consuetudine opcionum non obstante uacantis uel uacature misericorditer dignemini prouidere/ non obstante quod nullus dictum archidiaconatum habere ualeat nisi canonicatus prebendatus/ seu quod alias sanctitas uestra eidem graciam faceret in forma communi ad collacionem decani et capituli ecclesie Colbergensis Caminensis diocesis quam paratus est dimittere dum (archidiaconatum pacifice est assecutus) cum clausulis oportunis. ♦ Fiat B.

<11> Item Iacobo Olaui militi consiliario dicti regis et Saphie eius uxori plenam remissionem omnium peccatorum suorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma ♦ Fiat B.

<12> Item quatinus sibi et uxori sue ut in locis interdictis et tempore interdicti dummodo ipsi huiusmodi causam non dederint interdicto diuina officia coram se facere celebrari ualeant/ concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat ad quadriennium B.

<13> Item supplicat quatinus dilecto consanguineo suo Olef Grubbe clerico Roskildensis diocesis de canonicatu sub expectatione prebende ecclesie Roskildensis/ ac dignitate personatu uel officio uacantibus uel uacaturis in eadem ecclesia misericorditer dignemini prouidere/ cum non obstantibus et clausulis oportunis ♦ Fiat B.

<14> Item supplicat sanctitati uestre predictus rex quatinus dilecto familiari suo Pribbezlao Wicen canonico ecclesie Caminensis ex utroque parente de linea militari procreato de prebenda maiori dicte ecclesie Caminensis in qua minores medie et maiores prebende existunt uacante uel uacatura dignemini prouidere/ non obstantibus quod nullus in eadem ecclesia prebendam maiorem ualeat obtinere nisi prius per minores et medias gradatim ascendat ad eandem/ seu quod alias sanctitas uestra eidem graciam fecerit in forma pauperum ad collacionem etcetera prepositi decani et capituli ecclesie beate Marie Stetinensis Caminensis diocesis sub dimissione canonicatus. prebende. dicte ecclesie Caminensis quam graciam paratus est dimittere cum etcetera et cum clausulis oportunis. ♦ Fiat. B.

<15> Item Olauo Lunge militi et Gerwer eius uxori plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma ♦ Fiat B.

<16> Item ut ipse cum uxore predicta in locis interdictis et tempore interdicti dummodo ipsi huiusmodi causam non dederint interdicto diuina officia coram se facere celebrari ualeat concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat ad quadriennium B.

<17> Item Petro Wangar pauperi presbitero Zwerinensis diocesis de beneficio ecclesiastico cum cura uel sine cura spectante ad collationem episcopi prepositi decani et capituli singulorumque canonicorum ecclesie Lubicensis uacante uel uacaturo communiter uel diuisim misericorditer dignemini prouidere cum clausulis oportunis. ♦ Fiat B.

<18> Item Conrado Cruzeborch clerico Maguntinensis diocesis de beneficio ecclesiastico spectante communiter uel diuisim ad collacionem archiepiscopi prepositi decani et capituli singulorumque canonicorum ecclesie Maguntinensis etiam in ecclesia preterquam prebendas cum cura uel sine cura uacante uel uacaturo dignemini prouidere/ non obstante quod perpetuam uicariam in ecclesia Tarbatensi teneat cum clausulis oportunis. ♦ Fiat et dimitte uicariam perpetuam B.

<19> Item quatinus Iohanni Andree militi et eius uxori ut in locis interdictis dummodo/ huiusmodi causam non dederint interdicto diuina officia coram se facere celebrari ualeat concedere dignemini ut in forma ♦ Fiat B.

<20> Item sibi et uxori sue plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. Fiat B.

<21> Item Conrado Alberti rectori scolarium pluribus annis in opido solempni Massowe pauperi clerico Caminensis diocesis de beneficio ecclesiastico cum cura uel sine cura spectante communiter uel diuisim ad collacionem etcetera episcopi prepositi decani et capituli singulorumque canonicorum ecclesie Caminensis uacante uel uacaturo dignemini prouidere cum clausulis oportunis/ ♦ Fiat B.

<22> Item Dauid Andree militi eiu<s>que uxori ut in locis interdictis dummodo ipsi causam huiusmodi non dederint interdicto diuina officia coram se facere celebrari ualeat concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat B.

<23> Item quatinus eidem Dauid et eius uxori plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat B.

<24> Item Iohanni Bulow ex utroque parente de linea militari procreato/ de canonicatu sub expectatione <prebende> maioris ecclesie Gustrowensis Caminensis diocesis uacantibus uel uacaturis misericorditer dignemini prouidere non obstantibus quod nullus maiorem prebendam habere ualeat nisi per minorem ascendat/ seu quod sanctitas uestra eidem fecerit graciam in forma communi ad collacionem episcopi Zwerinensis cum clausulis oportunis. ♦ Fiat B.

<25> Item quatinus Andree Iacobi militi et uxori sue Lundensis diocesis ut in locis interdictis et tempore interdicti dummodo ipsi huiusmodi causam non dederint interdicto diuina officia coram se facere celebrari ualeat concedere dignemini ut in forma/ ♦ Fiat .B.

<26> Item eidem Andree/ et eius uxori plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat B.

<27> Item Iohanni Trepetow presbitero et capellano dicti regis* per decem annos logycam et physicam in solempni loco scolas regendo legenti et in iure canonico studenti de archidiaconatu in Sceslo in ecclesia Verdensi/ qui dignitas curata existat tanto tempore uacante quod eius collacio ad sedem apostolicam deuoluta/ ac canonicatu sub expectatione prebende eiusdem ecclesie; cum nullus dictum archidiaconatum habere ualeat nisi canonicus prebendatus in eadem ecclesia uacantibus uel uacaturis misericorditer dignemini prouidere/ non obstantibus premissis seu quod unum altare xxiiii. florenorum auri reddituum/ secundum taxationem decime in ecclesia sancti Iacobi in Rostok Zwerinensis diocesis teneat cum clausulis oportunis ♦ Fiat et dimitte altare. B.

<28> Item quatinus Andree Peet militi et eius uxori plenam remissionem in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat B.

<29> Item Tuuoni Galen militi marescallo predicti regis et uxori sue plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat. B.

<30> Item Iohanni Blumen familiari dicti regis Roskildensis diocesis de canonicatu sub expectatione prebende maioris ecclesie Zwerinensis uacantis uel uacature dignemini prouidere non obstante consuetudine quod nullus in eadem ecclesia maiorem prebendam assequi ualeat nisi per minorem et inferiorem gradatim ascendat ad eandem/ et quod sanctitas uestra eidem graciam fecerit de canonicatu sub expectatione prebende ecclesie Vpsalensi prouid(ere) cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis. ♦ Fiat <et> dimitte expectationem B.

<31> Item Iohanni Wictey alias dicto Gantenoge clerico Zwerinensis diocesis/ cui alias sanctitas uestra fecit graciam in secunda forma pauperum ad collacionem episcopi Zwerinensis tamquam inutilem propter pluralitatem impetrantium/ dignetur sanctitas uestra graciam facere eidem/ de beneficio ecclesiastico/ spectante ad collacionem etcetera episcopi prepositi decani et capituli singulorumque canonicorum ecclesie Zwerinensis communiter uel diuisim uacante uel uacaturo eciam in ecclesia preterquam prebendam dignemini misericorditer prouidere cum clausulis oportunis. ♦ Collocet te utiliter uicecancellarius B.

<32> Item Iohanni de Raynualdis baroni dapifero predicti regis et eius uxori plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma ♦ Fiat B.

<33> Item quatinus dilecto suo capellano Hermanno de Rozstoch in iure canonico perito preposito ecclesie Buccensis Bremensis diocesis de dignitate ad quam quis per electionem assumitur in ecclesia Lubicensi uacante uel uacatura etiam si curam habeat animarum dignemini prouidere/ dictam preposituram ad quam quis per electionem assumitur dimittere est paratus dum (dignitatem pacifice est assecutus) non obstante quod canonicatus et prebendas in Bremensi et Lubicensi ecclesiis obtinet cum ceteris non obstantibus et clausulis oportunis. ♦ Fiat B.

<34> Item Holgero Gregorii militi consiliario dicti regis et eius uxori plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma ♦ Fiat B.

<35> Item Iacobo Iohannis pauperi scolari Aboensis diocesis de beneficio ecelesiastico cum cura uel sine cura uacante uel uacaturo spectante communiter uel diuisim ad collacionem .. episcopi et capituli Aboensis/ si quod in ciuitate uel diocesi uacat ad presens uel cum uacauerit eidem dignemini prouidere cum clausulis oportunis. ♦ Fiat B.

<36> Item Cristierno Wendelbo militi et consiliario predicti regis plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat B.

<37> Item Henrico Brancowe magistro in artibus bacallario in medicina studenti in lure canonico et in sacra theologia clerico Caminensis diocesis/ quatinus sibi de canonicatu sub expectatione maioris prebende ecclesie sancte Marie in Colberg eiusdem diocesis in qua maiores et minores prebende existunt dignemini prouidere; non obstantibus consuetudine uel statuto quod nullus inibi maiorem prebendam assequi ualeat nisi per minores ad maiores gradatim ascendat/ et quod canonicatum sub expectatione prebende ecclesie Caminensis noscitur obtinere cum clausulis oportunis/ ♦ Fiat B.

<38> Item Erngisloni militi Lincopensis diocesis et eius uxori plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ♦ Fiat B.

<39> Item supplicant eidem sanctitati uestre Hermannus et Paulus dicti Ruwin quod licet dudum cum eis ut defectu natalium quem patiuntur de soluto geniti et soluta <non obstante> quilibet eorum duo beneficia compassibilia in simul recipere et tenere possent fuerit apostolica auctoritate dispensatum et post huiusmodi dispensacionem dictus Hermannus canonicatum et prebendam Rinaugensis/ Paulus uero canonicatum et prebendam Lucenbacensis ecclesiarum Argentinensis diocesis et Basiliensis diocesis fuerunt pacifice assecuti necnon predicto Hermanno de parrochiali ecclesia in Vnckilch Constanciensis diocesis auctoritate predicta etiam est prouisum/ et Paulo de parrochiali ecclesia in Buswilre Argentinensis diocesis tanquam uacante <in> curia facta est gracia specialis ut etiam* queuis bene ficia dignitates personatus/ et officia etiam si cura ipsis inmineat animarum et in ecclesia cathedrali existant libere recipere <ualeant> et tenere ac si defectus predictus eisdem in nullo obstaret citra tamen episcopalem dignitatem ipsaque beneficia dignitates personatus et officia sic recepta libere dimittere et loco/ dimissorum alia recipere seu etiam permutare semel uel pluries cum ipsis dignemini misericorditer dispensare. ♦ Fiat. B.

<40> Item pro Thorkillo Niclosson militi et uxori sue plenam remissionem omnium peccatorum in mortis articulo concedere dignemini ut in forma. ♦ Fiat B.

<41> Item Gerkino de Halle armigero cubiculario regis predicti Osnaburgensis diocesis plenam remissionem omnium peccatorum concedere in mortis articulo dignemini ut in forma ♦ Fiat B.

<42> Item Marcquardo nato quondam Eghardi de Broke clerico Bremensis diocesis de beneficio ecclesiastico cum cura uel sine cura uacante uel uacaturo spectante communiter uel diuisim ad collacionem prepositi decani capituli singulorumque canonicorum ecclesie Hamburgensis dicte diocesis dignemini prouidere. ♦ Fiat B.

<43> Item Gunthero Borchardi presbitero Hildesemensis diocesis de canonicatu et prebenda ecclesie sancte crucis Hildesemensis quorum redditus etcetera secundum communem estimationem x. marcharum argenti ualorem annuum non excedunt uacantibus ex eo quod Iohannes Ricmani in ipsos ut laicus fuit institutus et per plures annos obtinuit ad accolitatus ordines et aliquos sacros ordines non promotos si predicto uel alias quouismodo uacent/ dignemini prouidere non obstante quod canonicatum et prebendam ecclesie sancti Andree Hildesemensis cuius redditus etcetera .xv. florenos auri non excedunt noscitur obtinere quam paratus est dimittere dum (possessionem canonicatus pacifice est assecutus) cum clausulis oportunis ♦ Fiat et dimitte prebendam B.

Item si aliqui sint concurrentes ut cum posteriori data secundum ordinem ualeant expediri concedere. ♦ Fiat B.

Examen ad partes pro absentibus propter pericula uiarum ♦ Fiat de illis qui non sunt presentes in curia B.

Sine alia lectione ♦ Fiat B.

Datum Auinione septimo idus marcii anno secundo\

24 Da<n>orum] Dauorum Aa.

8 studuit] herefter in iure canonico Aa.

12 (ad quam indtil quod)] mgl. Aa.

32-33 quando (uigore indtil assecutus)] quando etcetera Aa.

3 perito] herefter quatinus sibi i Aa.

8 prebenda<s>] prebenda Aa.

9 diocesis] tilf. 0. I. i Aa.

8-9 dum (archidiaconatum pacifice est assecutus)] dum etcetera Aa.

17 Olef] e tilf. 0. I. Aa.

31 eiu<s>que] eiuque Aa.

5 <prebende>] mgl. Aa.

17 regis] regis qui Aa.

7 prouid<ere>] prouidit Aa

— <et>] mgl. Aa.

11-13 ad collacionem indtil spectante ad] tilf. under siden i Aa med henvisningstegn.

26 dum (dignitatem pacifice est assecutus)] dum etcetera Aa.

7 peccatorum] herefter slettet una cum quatuor aliis i Aa med marginalnote cassatum in originali. B.

23 <non obstante>] mgl. Aa.

31 <in>] mgl. Aa

— etiam] etiam ad Aa.

2 <ualeant>] mgl. Aa.

27 dum (possessionem indtil assecutus)] dum etcetera Aa.

6: cf. nr. 8.

Rotulus for kongen af Danmarks husstand

Valdemar, de Danskes og Venders konge, ansøger Eder, hellige fader, om, at I vil værdiges at tildele ham nådesbevisninger med hensyn til personer, der er elskede medlemmer af hans husstand og er hans klerke, riddere og tjenere, hvilke nedenfor anføres som supplikanter, og at I vil skænke dem gehør i overensstemmelse med, hvad de beder om.

<1> For det første ansøger Eders ydmyge og velbyrdige mand Evert Moltke, ridder, den fornævnte herre konges kammermester og også avlet i samme konges slægtslinie , Eder, hellige fader, om, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ham og hans hustru Kristine fuld syndsforladelse for alle deres synder i deres dødsstund. Lad det ske. B.

<2> Fremdeles, at I nådigt vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ham og hans nævnte hustru, at de på steder, der er lagt under interdikt, og i den tid, interdiktet varer, må lade holde messe for sig, når blot de ikke selv har været årsag hertil. Lad det ske. B.

<3> Fremdeles, at I vil værdiges at tilstå samme i overensstemmelse med formular , at han kan lade holde messe for sig ved et rejsealter. Lad det ske. B.

<4> Fremdeles ansøger fornævnte Evert Eder, hellige fader, om, at I, idet I viser hans elskede slægtning Lyder Colver, klerk i Kammin stift og vidt fremme i studiet af de frie kunster, og som også i tre år har studeret kanonisk ret i Paris og for tiden studerer samme ret ved den romerske kurie, en særlig nåde, vil værdiges at overdrage ham et kanonikat ved kirken i Kammin. Og at I vil værdiges at reservere samme Lyder en af de store præbender ved samme kirke til overdragelse til samme Lyder som apostolisk gave, og ligeledes en dignitet, et personat eller et officium, som plejer at blive besat ved valg, hvis nogle af disse for tiden er ledige ved kirken i staden og stiftet Demmin, eller når de bliver ledige; og dette uanset sædvaner og statuter i nævnte kirke, ved hvilken der findes mindre og større præbender, og særlig den, der siges at foreskrive, at ingen kan opnå større præbende ved denne kirke uden trinvis at stige fra de mindre til de større, eller uanset at samme Lyder vides ukæret at sidde inde med skolekanonikatet og en præbende ved kirken i Reval samt sognekirken i Johwi i Reval stift, hvilke er yderst fjerne fra kirken i Kammin, i hvilket stift samme klerk er født; han er rede til at afstå alle disse embeder, når han i kraft af denne nåde måtte få en dignitet, et personat eller et officium med en præbende, som omtalt; (og at brevet må indeholde) formålstjenlige bestemmelser i overensstemmelse med formular. Lad ske, hvad der bedes om. B. .

<5> Fremdeles, at I, idet I viser ham en særlig nåde med hensyn til personen Evert Moltke, kannik med præbende ved kirken i Lund, vil værdiges at reservere en dignitet, et personat eller et officium, hvis et sådant for tiden er ledigt ved kirken i Lund, eller når det bliver ledigt, til apostolisk overdragelse til samme Evert, uanset at han vides at sidde inde med et kanonikat og en præbende ved kirken i Roskilde, med øvrige 'uanset' og formålstjenlige bestemmelser, og at prøvelsen af ham må ske i hans hjemland. Lad det ske og lad ham afstå en af de nævnte præbender, når han i kraft af dette brev ukæret har opnået en dignitet, et personat eller et embede. B.

<6> Fremdeles ansøger fornævnte konge om, at I barmhjertigt vil værdiges at providere hans elskede tjener Goswin Borrentin, kannik ved kirken i Lübeck og førende proces om en præbende, og som er kyndig i kanonisk ret, med en af de store eller fede præbender ved nævnte kirke i Lübeck med tillæggene bestående af præbendebrød og distributioner, eller hvad andet der hører til, og som man plejer at anvise de ældre kanniker, samt med en dignitet, et personat eller officium — også hvis de er forenede — som er ledige for tiden eller snart bliver ledige, uanset at han har kanonikat og præbende ved kirken i Bützow sammen med dekanat i Schwerin stift og kanonikat og præbende ved kirken i Schwerin; han er rede til at afstå kanonikatet og præbenden i Bützow sammen med dekanatet, og præbenden i Lübeck, når han ukæret har opnået besiddelse af det fornævnte o. s. v., eller uanset den sædvane, at ingen kan sidde inde med en større eller ældre præbende med tillæggene uden en seniorkannik, og at han trinvis skal stige op til den; med 'uanset' og formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B. .

<7> Fremdeles ansøger Niels Mus, ridder, fornævnte konges køgemester, om, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ham og Kristine, hans hustru, fuld syndsforladelse for alle deres synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<8> Fremdeles, at I nådigt vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ham og hans nævnte hustru, at de må lade holde messe for sig på de steder, der er lagt under interdikt, og i den tid, interdiktet varer, når blot de ikke selv har været årsag hertil. Lad det ske. B.

<9> Fremdeles ansøger han: Da I for nylig, hellige fader, ved provision havde givet Ludolf Borrentin, klerk, et kanonikat og en af de store præbender ved kirken i Kolberg, Kammin stift, der var ledige under bestemte omstændigheder, blev der begået en fejl i ansøgningen i omtalen af ledigheden. Måtte Eders Hellighed derfor værdiges barmhjertigt ved provision at give samme Ludolf et kanonikat med ventebrev på en af de store præbender ved samme kirke i Kolberg, hvis en sådan er ledig eller når den bliver ledig i kraft af option, uanset at ingen kan have en af de store præbender, medmindre han er ældre og trinvis stiger op, tillige med øvrige 'uanset' og formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B.

<10> Fremdeles, at I bamhjertigt vil værdiges ved provision at give klerken Henrik Strachmin ærkedegneembedet Walensen ved kirken i Hildesheim, der er ledigt, fordi Henrik Steinberg sad inde med nævnte ærkedegneembede sammen med provstiet ved Helligkorskirken i Hildesheim — hvilke embeder begge er forbundet med sjælesorg — i mere end et år uden at have opnået lovformelig dispensation og så længe, at dets overdragelse lovformeligt er hjemfalden til det apostoliske sæde , samt et kanonikat med ventebrev på en af de store præbender ved samme kirke uanset gældende option , hvis en sådan er ledig, eller når den bliver ledig, uanset at ingen kan have nævnte ærkedegneembede, medmindre han er kannik med præbende, eller at I ved anden lejlighed, hellige fader, i overensstemmelse med den gængse formular skal have tilstået ham en nådesbevisning — hvortil dekanen og kapitlet ved kirken i Kolberg, Kammin stift, har overdragelsesretten —, hvilket brev han er rede til at afstå fra, når han ukæret har opnået ærkedegneembedet, tillige med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B.

<11> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå Jakob Olufsen, ridder, nævnte konges råd, og hans hustru Sofie fuld syndsforladelse for alle deres synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<12> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ham og hans hustru, at de kan lade holde messe for sig på steder, der er lagt under interdikt, og i den tid, interdiktet varer, når blot de ikke selv har været årsag hertil. Lad det ske for fire år. B.

<13> Fremdeles ansøger han om, at I barmhjertigt vil værdiges ved provision at give hans elskede slægtning Oluf Grubbe, klerk i Roskilde stift, et kanonikat med ventebrev på en præbende ved kirken i Roskilde samt en dignitet, et personat eller et officium, hvis samme er ledige, eller når de bliver ledige ved samme kirke, med 'uanset' og formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B.

<14> Fremdeles ansøger fornævnte konge Eder, hellige fader, om, at I vil værdiges at providere hans elskede tjener Pribislav Witte, kannik ved kirken i Kammin, på begge sider af ridderslægt, med en af de store præbender ved kirken i Kammin, hvor der findes mindre, mellemstore og store præbender, når den er ledig eller bliver ledig, uanset at ingen kan opnå en af de store præbender ved denne kirke, undtagen han først trinvis stiger op gennem de mindre og mellemstore præbender, eller uanset at I, hellige fader, ved anden lejlighed har vist ham en nåde i formen 'de fattige' til overdragelse o. s. v. af provst, dekan og kapitel ved St. Maria kirke i Stettin i Kammin stift mod afståelse af kanonikat og præbende ved nævnte kirke i Kammin, hvilken nåde han er rede til at afstå fra med o. s. v. og med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B. .

<15> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ridderen Oluf Lunge og hans hustru Gerver fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<16> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå, at han tillige med sin fornævnte hustru må lade holde messe for sig på steder, der er lagt under interdikt, og i den tid, interdiktet varer, når blot disse ikke selv har været årsag hertil. Lad det ske for fire år. B.

<17> Fremdeles, at I barmhjertigt vil værdiges at providere den fattige Peter Wanger, præst i Schwerin stift, med et gejstligt beneficium — med sjælesorg eller uden — hvortil overdragelsen i fællesskab eller særskilt hører til provsten, dekanen, kapitlet ved kirken i Lübeck og dets enkelte kanniker, når et sådant er ledigt eller bliver ledigt, med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B. .

<18> Fremdeles, at I vil værdiges at providere Konrad Crutzeborch, gejstlig i Mainz stift, med et gejstligt beneficium, hvortil overdragelsen i fællesskab eller særskilt hører til ærkebispen, provsten, dekanen, kapitlet ved kirken i Mainz og dets enkelte kanniker, og som findes ved kirken i Mainz uden for præbenderne og er ledig eller bliver ledig med eller uden sjælesorg, uanset at han har et evigt vikardømme ved kirken i Dorpat, og med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske og lad ham afstå det evige vikardømme. B. .

<19> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå Jens Andersen, ridder, og hans hustru, at han må lade holde messe for sig på steder, der er lagt under interdikt, når blot de ikke selv har været årsag hertil. Lad det ske. B.

<20> Fremdeles, at I i overensstemmelse med formular vil værdiges at tilstå ham og hans hustru fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<21> Fremdeles, at I vil værdiges ved provision at give Konrad Alberti, skoleforstander i adskillige år i den ansete by Massow, fattig klerk i Kammin stift, et kirkeligt beneficium med eller uden sjælesorg, hvortil bispen, provsten, dekanen, kapitlet ved kirken i Kammin og dets enkelte kanniker i fællesskab eller hver for sig har overdragelsesretten o. s. v., hvis et sådant er ledigt, eller når det bliver ledigt, med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B.

<22> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular) at tilstå ridderen David Andersen og hans hustru, at han må lade holde messe for sig på steder, der er lagt under interdikt, når blot de ikke selv har været årsag hertil. Lad det ske. B.

<23> Fremdeles, at I i overensstemmelse med formular vil værdiges at tilstå samme David og hans hustru fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<24> Fremdeles, at I barmhjertigt vil værdiges at providere Johan Bilow, på begge sider af ridderslægt, med kanonikat og ventebrev på en af de store præbender ved kirken i Gistrow i Kammin stift, som er ledige eller bliver ledige, uanset at ingen kan sidde inde med en stor præbende uden at stige op fra de mindre, eller at Eders hellighed har tildelt ham en nådesbevisning i almindelig form (til et beneficium), hvortil bispen af Schwerin har overdragelsesretten, og med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B. .

<25> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ridderen Ander Jakobsen og hans hustru, Lunds stift, at han må lade holde messe for sig på steder, der er lagt under interdikt, og i den tid, interdiktet varer, når blot de ikke selv har været årsag hertil. Lad det ske. B.

<26> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå samme Anders og hans hustru fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B. .

<27> Måtte I fremdeles værdiges ved provision barmhjertigt at give Johan Treptow, præst og kapellan hos nævnte konge, som i ti år har studeret dialektik og fysik som skoleleder på et anset sted, og som studerer kanonisk ret, ærkedegneembedet i Scheessel i Verden stift, som er en dignitet med sjælesorg, og som har stået ledig så længe, at dets overdragelse er hjemfaldet til det apostoliske sæde , tillige med et kanonikat med ventebrev på en præbende ved samme kirke — idet kun en kannik med præbende kan besidde nævnte ærkedegneembede — hvis samme er ledige i nævnte kirke, eller når de bliver ledige, uanset det fornævnte og uanset, at han sidder inde med et alter med en indtægt på 24 guldfloriner efter tiendetaksten i St. Jakobs kirke i Rostock i Schwerin stift, og med formåstjenlige bestemmelser. Lad det ske og giv afkald på alteret. B. .

<28> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ridderen Ander Peet og hans hustru fuld syndsforladelse i dødsstunden. Lad det ske. B.

<29> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ridderen Tue Galen, fornævnte konges marsk, og hans hustru fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<30> Fremdeles, at I vil værdiges ved provision at give Johan Blome fra Roskilde stift, der er i nævnte konges tjeneste, et kanonikat med ventebrev på en af de store præbender ved kirken i Schwerin, hvis en sådan er, eller når den bliver ledig, uanset den sædvane, at ingen kan opnå en af de store præbender i samme kirke, medmindre han trinvis fra en mindre og lavere stiger op til samme, og at I, hellige fader, har vist ham den nåde ved provision at give ham et kanonikat med ventebrev på en præbende ved kirken i Uppsala , med andre 'uanset' og formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske og afstå ventebrevet. B.

<31> Måtte I fremdeles, hellige fader, værdiges at vise Johan Wickede, også kaldet Gantenoge, klerk i Schwerin stift, hvem Eders Hellighed ved en tidligere lejlighed har vist en nåde til bispen af Schwerins overdragelse efter den anden formular for fattige , hvilken nåde dog ikke er kommet ham til gavn, fordi så mange har opnået den, den nåde, barmhjertigt og med formålstjenlige bestemmelser at providere samme med et kirkeligt beneficium, til hvilket bispen, provsten, dekanen, kapitlet ved kirken i Schwerin og dets enkelte kanniker i fællesskab eller hver for sig har overdragelsesret o. s. v., hvis et sådant er ledigt, eller når det bliver ledigt, og det findes i kirken og ikke er en præbende. Vicekansleren skal anbringe Dig på nyttig vis. B.

<32> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå Johan v. Regenwalde, baron og fornævnte konges mundskænk , og hans hustru fuld synsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<33> Fremdeles, at I vil værdiges ved provision at give hans kapellan Herman v. Rostock, kyndig i kanonisk ret og provst ved kirken i Bücken, Bremen stift, en dignitet ved kirken i Lübeck, der besættes ved valg, hvis en sådan er ledig, eller når den bliver ledig, selv om den har sjælesorg, idet han er rede til at afstå nævnte provsti, der besættes ved valg, når han ukæret har opnået denne dignitet, uanset at han sidder inde med kanonikater og præbender ved kirkerne i Lubeck og Bremen, tillige med øvrige 'uanset' og formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B.

<34> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå Holger Gregersen, ridder, nævnte konges råd, og hans hustru fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<35> Fremdeles, at I vil værdiges at providere Jakob Jånsson, en fattig pebling i Åbo stift, med et kirkeligt beneficium med sjælesorg eller uden, og som er ledigt eller bliver ledigt og i fællesskab eller særskilt hører til bispen og kapitlet i Åbo med hensyn til overdragelse, hvis et sådant for tiden er ledigt, eller når det bliver ledigt, med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B. .

<36> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå Kristian Vendelbo, ridder og fornævnte konges råd, fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<37> Fremdeles, at I vil værdiges ved provision at give Henrik Brancowe, magister i de frie kunster, baccalaureus i lægekunsten, som studerer kanonisk ret og den hellige teologi, klerk i Kammin stift, et kanonikat med ventebrev på en af de store præbender ved Vor Frue kirke i Kolberg i samme stift, i hvilken der er store og små præbender, uanset den sædvane eller bestemmelse, at ingen sammesteds kan opnå en stor præbende, medmindre han trinvis stiger fra de mindre til de større, og at han vides at besidde et kanonikat med ventebrev på en præbende ved kirken i Kammin, tillige med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske. B.

<38> Fremdeles, at I vil værdiges at tilstå Eringisl, ridder, Linköping stift, og hans hustru fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden . Lad det ske. B.

<39> Fremdeles ansøger Herman og Paulus, kaldet Ruwin, Eders Hellighed om, at I vil værdiges barmhjertigt at give dem dispensation — skønt der i sin tid med apostolisk myndighed er givet dem dispensation, således at enhver af dem uanset den mangel ved deres fødsel, som de lider under ved at være født af en ugift mand og en ugift kvinde, kunde modtage og sidde inde med to beneficier, der kan være samlede på en hånd , og nævnte Herman efter denne dispensation ukæret opnåede et kanonikat og en præbende ved kirken i Rheinau, Strasbourg stift, men Paulus et kanonikat og en præbende ved kirken i Lautenbach, Basel stift, hvorefter der ligeledes med fornævnte myndighed blev givet fornævnte Herman provision på sognekirken i Umkirch, Konstanz stift, og Paulus fik særligt nådesbrev angående sognekirken i Büsweiler, Strasbourg stift, idet den var ledig ved kurien — så at de frit kan modtage hvilke som helst andre beneficier, digniteter, personater og officier, selv om de har sjælesorg og findes ved en domkirke, og frit sidde inde med dem, som om fornævnte mangel ikke lagde hindringer i vejen med hensyn til noget som helst — dog undtagen bispeværdigheden — og frit afstå fra disse beneficier, digniteter, personater og officier, som de således har modtaget, og modtage andre i de afståedes sted eller også mageskifte dem een eller flere gange. Lad det ske. B.

<40> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå ridderen Torkil Nielsen og hans hustru fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<41> Fremdeles, at I vil værdiges i overensstemmelse med formular at tilstå fornævnte konges kammertjener Gerike v. Halle, væbner, Osnabrück stift, fuld syndsforladelse for alle synder i dødsstunden. Lad det ske. B.

<42> Fremdeles, at I vil værdiges at providere Markvard, søn af afdøde Eggert v. Broke og klerk i Bremen stift, med et gejstligt beneficium med eller uden sjælesorg, som er ledigt eller bliver ledigt, og hvortil overdragelsesretten i fællesskab eller særskilt tilhører provsten, dekanen og kapitlet ved kirken i Hamburg i nævnte stift eller særskilte kanniker uden for dette. Lad det ske. B. .

<43> Fremdeles, at I vil værdiges ved provision at give Gunther Borchardes, præst i Hildesheim stift, et kanonikat og en præbende ved Helligkorskirken i Hildesheim, hvis indtægter o. s. v. ifølge den almindelige vurdering ikke overstiger en årlig værdi af 10 mark sølv, og som er ledige, fordi Johan Rickman blev indført i dem som lægmand og sad inde med dem i flere år uden at være forfremmet til akolytgraden eller til andre hellige grader, hvis de er ledige på fornævnte måde eller iøvrigt på enhver anden måde, uanset at han vides at sidde inde med kanonikat og en præbende ved St. Andreas kirke i Hildesheim, hvis indtægter og indkomster ikke overstiger 15 guldfloriner, hvilken præbende han er rede til at afstå, når han ukæret har opnået kanonikatet, med formålstjenlige bestemmelser. Lad det ske og lad ham afstå præbenden. B.

(Måtte I) fremdeles, hvis der er nogle medansøgere, (værdiges) at tilstå, at de kan ekspederes under en senere datering i overensstemmelse med anvisning. Lad det ske. B.

Prøvelsen skal for de fraværendes vedkommende finde sted i deres hjemlande på grund af de farefulde veje. Lad det ske med hensyn til dem, som ikke er til stede ved kurien. B.

Uden anden læsning. Lad det ske. B.

Givet i Avignon den 9. marts i vort andet pontifikatsår.