Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa udfyldt efter brevet til biskoppen af Poznań af samme dag:

Urbanus (episcopus seruus seruorom dei) uenerabili fratri Iohanni episcopo Sleswicensi fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum in nonnullis partibus collectori salutem (et apostolicam benedictionem) ♦ Nouit ille scrutator almus cordium (quod summis doloribus angimur pungentesque/ et amari stimuli nos infestant/ res modernis pestilentis temporibus que sceleribus iniquitatibus pressuris et uiolenciis data sunt istic esse deductas ut subditos et filios nostros quos ab oneribus releuare et quorum utilitates et commoda procurare undique possemus. pro nostre inbecillitatis modulo precipuis desideriis optaremus nos oporteat de necessitate grauare uerum tamen dum nobis cum. attenta meditacione pensamus quod sicut filiis et subditis nostris in omnem casum et euentum tota affeccione consulimus/ et libenter auxiliis oportunis et fauoribus assistimus/ ita illi ut indubie credimus nobis qui nouissime de tot perplexitatibus tot angustiis totque perfidorum uenancium implicitis laqueis quibus dum nostrum et uniuersalis ecclesie honorem conseruare iusticiam fouere et ministrare/ ac alias officium summi apostolatus nobis diuinitus iniunctum exercere totis iuribus niteremur undique ut notorium est tenebamur obsessi per solam diuinam clemenciam et piorum suffragia fuimus erepti non modo libenter sed eciam ardenter assistent) ♦ Cum igitur eam ob rem/ (uidelicet diuersa et magna profluuia et onera expensarum ad que supportanda camera apostolica iam pridem plurimum exhausta nullatenus sufficere potest expedierit et expediat nos subire sicque conueniens et debitum ut subditi et peculiares filii nostri pro quorum commoditatibus et consolacionibus sine intermissione inuigilauimus nobiscum tribulaciones et onera parciantur. deliberatione super hiis habita diligenti) decimam omnium reddituum et prouentuum ecclesiasticorum in omnibus et singulis ciuitatibus et diocesibus regni Dacie. consistencium per tres annos a kalendis martii proxime uenturi inchoandos et continue subsequentes <i>n subscriptis terminis et singulis annis dictorum trium annorum a te ipso necnon ab omnibus et singulis archiepiscopis. episcopis ceterisque prelatis et personis ecclesiasticis secularibus et re gularibus ex<e>mptis et non exemptis (huiusmodi redditus et prouentus in predictis ciuitatibus et diocesibus obtinentibus/ et infra dictum triennium obtenturis cuiuscunque preeminencie dignitatis status gradus religionis ordinis uel condicionis existant quibus aut eorum alicui nulla priuilegia aut indulgencias sub quacunque uerborum forma uel expressione concessa quo ad hoc uolumus suffragari/ preter quam a. uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus huiusmodi redditus et prouentus in predictis ciuitatibus et diocesibus obtinentibus et interim obtenturis qui nobiscum assidue indefessis laboribus onera uniuersalis ecclesie sorciuntur necnon a dilectis filiis hospitalium sancti Iohannis Ierosolimitani et beate Marie Theo[tonicorum] magistris prioribus preceptoribus et fratribus qui contra hostes fidei Christiane exponunt iugiter se et sua. quosquidem cardinales magistr[os] priores preceptores et fratres a prestacione huiusmodi decime exemptos esse uolumus et immunes soluendam exigendam et colligendam a<c> in releuacionem dictorum onerum conuertendam auctoritate apostolica imposuimus et imponimus per presentes ♦ Uolumus autem quod huiusmodi decima per te qui in dictis ciuitatibus et diocesibus fructuum et prouentuum dicte camere debitorum collector existis et quem eiusdem decime collectorem deputauimus et tenore presencium deputamus. et succollectores tuos clericos dumtaxat quos ad id deputabis a te ipso necnon ab eis dem archiepiscopis episcopis et prelatis ac personis aliis ecclesiasticis secularibus et regularibus exemptis ex<e>mptis et non exemptis in eisdem ciuitatibus et diocesibus redditus et prouentus huiusmodi ut prefertur habentibus <et> infra dictos tres annos habituris preterquam a predictis cardinalibus magistris et prioribus preceptoribus et fratribus de ipsis dumtaxat redditibus atque prouentibus colligantur <et> eciam exigantur sine iniuria et oppressione quacunque ita quod per te uel succollectores predictos ad redditus et prouentus ecclesiasticos extra ciuitates predictas consistentes compulsionis officium nullatenus extendantur ♦ Primum enim terminum solucionis huiusmodi medietatis decime primi anni dicti. triennii statuimus et esse uolumus festum omnium sanctorum proxime futurum secundum uero terminum solucionis alterius medietatis ipsius decime dicti primi anni festum natiuitatis domini nostri Ihesu Christi extunc inmediate secuturum in aliis duobus annis dicti triennii similibus terminis obseruandis/ denique uolumus quod huiusmodi decime exaccio fiat secundum taxacionem decime in predictis ciuitatibus et diocesibus factam uel ubi nulla huiusmodi exaccio certa fuerit secundum modum morem et consuetudinem in solucione huiusmodi decime hactenus obseruatos et sine aliquo onere illorum a quibus huius modi decima exigetur/ ♦ Et ne de moneta. de qua fiet et fieri debet solucio dicte decime ualeat hesitari uitenturque grauamina que propter hoc hactenus uiri ecclesiastici sunt perpessi uolumus quod per te et succollectores tuos predictos ipsa d<e>cima ad monetam in dictis terminis in prefatis ciuitatibus et diocesibus communiter currentem leuetur et eciam exigatur ac tibi et succollectoribus predictis nomine camere predicte recipientibus persoluatur iuxta constitucionem super hoc editam in concilio Viennensi. ita quod pretextu alicuius cambii debitores et solutores dicte decime non grauentur quodque circa hoc iuxta constitucionem eiusdem Wiennensis. concilii calices libri et alia ornamenta ecclesiarum diuinis officiis deputata. ex causa pignoris uel alias. ex occasione dicte exaccionis nullatenus capiantur recipiantur distrahantur. uel eciam occupentur/ ♦ Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus decimam huiusmodi a te et prefatis archiepiscopis episcopis ceterisque prelatis et personis ecclesiasticis de tuis et ipsorum ecclesiasticis redditibus et prouentibus quos infra ciuitates et dioceses predictas obtines et obtinent/ et per dictum triennium obtinebunt/ preterquam a cardinalibus magistris prioribus preceptoribus et fratribus supradictis per te uel alium seu alios exigere seu recolligere studeas diligenter ♦ Nos enim tibi prefatos archiepiscopos/ episcopos prelatos et personas ecclesiasticos supradictos huiusmodi redditus et prouentus infra dictas ciuitates et dioceses obtinentes et infra huiusmodi triennium. ut premittitur obtenturos cardinalibus magistris prioribus preceptoribus et fratribus supradictis. dumtaxat exceptis ad soluendam tibi uel a te deputandis dictam decimam in eisdem terminis prout superius est expressum auctoritate nostra per censuram et eciam per sequestracionem ipsorum reddituum et prouentuum in eisdem ciuitatibus et diocesibus consistencium si expediens fuerit per te uel alium seu alios compellendi ac inuocandi eciam ad hoc si opus fuerit auxilium brachii secularis plenam et liberam concedimus tenore presencium facultatem non obstantibus tam felicis recordacionis Bonifacii pape VIII predecessoris nostri/ et de una et de duabus dietis in concilio generali quam aliis constitucionibus apostolicis contrariis quibuscunque/ seu si eisdem archiepiscopis episcopis prelatis et aliis personis ecclesiasticis quibuscunque aliis communiter uel diuisim ab apostolica sit sede indultum quod ad solucionem huiusmodi decime minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi uel excommunicari. aut extra uel ultra certa loca ad iudicium euocari non possint per litteras apostolicas que de indulto huiusmodi et toto eius tenore de uerbo ad uerbum et propriis ipsorum ordinum locorum et personarum nominibus et cognominibus plenam et expressam non fecerint mencionem. et quibuslibet priuilegiis indulgenciis exempcionibus et litteris apostolicis quibuscunque dignitatibus seu ordinibus. et specialiter sanctorum Benedicti et Augustini Cluniacensi Cisterciensi Premonstratensi. Cartusiensi Camaldulensi Grandimontensi Vallisumbrose Cruciferorum et Humiliatorum et ipsorum uniuersitatibus generaliter uel specialiter sub quacunque forma uel concepcione uerborum a memorata sede concessis de quibus quorumque totis tenoribus de uerbo ad uerbum in nostris litteris plena et expressa mencio sit habenda ♦ Ad hoc uolumus tibique eadem auctoritate concedimus quod tu necnon a te deputandi illos de ciuitatibus et diocesibus predictis quos ex defectu non facte solucionis huiusmodi excommunicacionis suspensionis et interdicti sentencias incurrere contigerit ab eisdem sentenciis post satisfaccionem debitam facta prius fide tibi uel huiusmodi deputatis de satisfactione huiusmodi absoluere et cum eis super irregularitate si quam forte sic ligati non tamen in contemptum clauium celebrando diuina uel inmiscendo se de illis contraxerint dispensare eciam ualeatis ♦ Ceterum quia forsan nonnulle ex personis ecclesiasticis supradictis adeo pauperes sunt quod ad solucionem huiusmodi decime impotentes existunt/ uolumus quod quo ad illos de ciuitatibus. et diocesibus predictis qui per te sum<m> arie et de plano reperti fuerint a<d> solucionem huiusmodi decime in predictis terminis faciendam ut premittitur impotentes super quo tuam conscienciam oneramus prefatas sentencias relaxes et super. irregularitate si quam sic ligati non tamen in contemptum clauium celebrando diuina aut inmiscendo se illis contraxerint cum eisdem eadem auctoritate dispenses/ ♦ Nostre tamen intencionis existit quod hii quorum facultates ad integram solucionem huiusmodi decime supportatis aliis oneribus consuetis non suppetunt ultra quam iuxta huiusmodi suarum facultatum exigenciam commode possunt/ ♦ Illi uero qui de ipsa decima nichil soluere poterunt super qua impotencia/ tuam eciam. conscienciam oneramus ad soluendum aliquid pretextu imposicionis huiusmodi nullatenus compellantur f Uolumus insuper quod si in solucione huiusmodi decime in aliquo predictorum terminorum pro redditibus et prouentibus ad tuam mensam episcopalem Sleswicensem pertinentibus. defeceris easdem quas indeficientes in solucione decime predicte in eisdem terminis facienda presencium uigore tuleris sentencias incurreris eo ipso. a quibus tamen sentenciis per aliquem. ex archiepiscopis seu episcopis predictis postquam debite satisfeceris possis absolui ♦ Uolumus eciam quod si forsan termini solucionum decimarum huiusmodi fructuum et prouentuum ecclesiasticorum in ciuitatibus et diocesibus supradictis per nos hactenus impositarum nondum forsan sunt elapsi propterea solucio et exaccio huiusmodi decime per nos ut prefertur per presentes imposite nullatenus impediantur. seu eciam differantur. sed huiusmodi alii termini nondum lapsi per dicutm triennium suspendantur) ♦ Datum Ianue iiii idus februarii pontificatus nostri anno viiio.

Urban, biskop, Guds tjeneres tjener, til sin ærværdige broder Johan, biskop af Slesvig, kollektor i nogle lande af frugter og indkomster, der skyldes til det apostoliske kammer, hilsen og apostolisk velsignelse.

Hin hulde gransker af hjerter ved, at vi foruroliges af de største smerter, og stikkende og bitre brodde truer os, og at sagerne i de nuværende fordærvelige tider, som er hengivne til forbrydelser, uret, tryk og voldshandlinger, er ført derhen, at vi af nød må lægge tynger på vore undergivne og sønner, som vi efter vor svagheds målestok af en særlig attrå kunne ønske at lette for byrder, og hvis gavn og tarv vi skulle kunne sørge for på alle måder. Men dog, idet vi med opmærksom eftertanke betænker, at ligesom vi af fuld kærlighed råder vore sønner og undergivne i ethvert tilfælde og enhver hændelse og gerne bistår dem med passende hjælp og gunst, således vil hine, som vi utvivlsomt tror, ikke blot gerne, men også brændende bistå os, som for nylig alene ved Guds mildhed og de frommes støtte er blevet udrevet af så mange forvirrede begivenheder, så mange vanskeligheder og så mange af troløse jægeres indviklede snarer, hvoraf vi, som det er vitterligt, holdtes indesluttet på alle sider, mens vi med al ret stræbte efter at bevare vor og verdenskirkens ære, begunstige og forvalte retfærdigheden og iøvrigt at varetage det højeste apostolats embede, der er os pålagt af Gud. Da det altså af den grund er og må være til gavn, at vi påtager os forskellige og store sammenflydende byrder og udgifter, som det apostoliske kammer, der allerede for længst er såre tømt, på ingen måde kan strække til at bære, og da det således er passende og tilbørligt, at vore undergivne og særlige sønner, over hvis tarv og trøst vi uden afbrydelse har våget, deler trængsler og byrder med os, har vi efter omhyggelig overvejelse heraf med apostolisk myndighed pålagt og pålægger med dette brev en tiende af alle kirkelige indtægter og indkomster, af hver enkelt by og stift i Danmarks rige, i tre år, at begynde fra førstkommende 1. marts og de umiddelbart følgende til nedenfor anførte terminer og i hvert af de nævnte tre år, at betale, opkræve og indsamle og anvende til lettelse af de nævnte byrder fra dig selv samt alle ærkebiskopper, biskopper og de øvrige prælater og gejstlige personer, verdensgejstlige og regelbundne, eksimerede og ikke-eksimerede, der besidder disse indtægter og indkomster i fornævnte byer og stifter og som inden for de tre år vil komme til at besidde dem, af hvilken fornemhed, værdighed, stilling, grad, klostersamfund, orden eller rang de end har, hvem — eller nogen af dem — det er vor vilje ikke skal have nogen støtte i privilegier eller benådninger, der er tilstået under nogen som helst ordlyd eller udtryksmåde, med undtagelse af vore ærværdige brødre den hellige romerske kirkes kardinaler, som besidder og i mellemtiden vil komme til at besidde sådanne indtægter og indkomster i fornævnte stæder og stifter, og som sammen med os vedvarende med utrættede anstrengelser har del i verdenskirkens byrder, og desuden vore elskede sønner højmestrene, priorerne, præceptorerne og brødrene af Skt. Johannes hospital i Jerusalem og tyskernes Skt. Marias hospital, som stedse giver sig og deres til pris mod den kristne tros fjender, hvilke kardinaler, højmestre, priorer, præceptorer og brødre det er vor vilje skal være undtaget og fritaget for ydelsen af denne tiende. Men det er vor vilje, at denne tiende uden nogen som helst uret og undertrykkels skal indsamles og ligeledes opkræves af dig, som er kollektor i nævnte stæder og stifter af frugter og indkomster, der skyldes nævnte kammer, og som vi har udpeget og med dette brev udpeger til kollektor af samme tiende, og naturligvis dine gejstlige underkollektorer, hvem du vil udpege dertil, fra dig selv samt af samme ærkebiskopper, biskopper og prælater og andre gejstlige personer, verdensgejstlige og regelbundne, eksimerede og ikke-eksimerede, der som fornævnt har og i løbet af de tre år vil få disse indtægter og indkomster i samme byer og stifter, blot fra disse indtægter og indkomster med undtagelse af fornævnte kardinaler, højmestre og priorer, præceptorer og brødre, således at tvangsforretningen på ingen måde kan udstrækkes af dig eller fornævnte underkollektorer til kirkelige indtægter og indkomster, der befinder sig uden for fornævnte stæder. Thi vi har fastsat og det er vor vilje, at den første betalingstermin for denne halvdel af tienden i det første af de nævnte tre år skal være førstkommende Allehelgensdag, men den anden betalingstermin for den anden halvdel af denne tiende i nævnte første år vor herre Jesu Kristi umiddelbart derefter følgende fødselsdag, idet lignende terminer skal overholdes i de andre to af de nævnte tre år. Endelig er det vor vilje, at opkrævningen af denne tiende skal ske i overensstemmelse med den tiendeansættelse, der er foretaget i fornævnte stæder og stifter, eller hvor der ingen bestemt opkrævning af denne art måtte være, i overensstemmelse med den hidtil overholdte måde, skik og sædvane ved betalingen af denne tiende og uden nogen byrde for dem, fra hvem denne tiende opkræves. Og for at der ikke skal kunne opstå usikkerhed om den mønt, i hvilken betalingen af nævnte tiende skal og bør ske, og for at de tynger kan undgås, som kirkens mænd hidtil har udholdt som følge heraf, er det vor vilje, at denne tiende skal oppebæres og ligeledes opkræves af dig og dine fornævnte underkollektorer i den mønt, der er almindeligt gangbar i fornævnte stæder og stifter til nævnte terminer, og betales til dig og fornævnte underkollektorer, der modtager den i fornævnte kammers navn, ifølge den bestemmelse, der er udstedt på konciliet i Vienne, således at skyldnere og betalere af nævnte tiende ikke skal tynges under påskud af en eller anden vekselkurs, og således at — ifølge bestemmelsen fra samme koncilium i Vienne herom — kalke, bøger og andre prydelser i kirkerne, der er henlagt til gudstjenesten, på ingen måde skal tages, modtages, sælges eller ligeledes tages i varetægt som pant eller iøvrigt med anledning i nævnte opkrævning. Derfor pålægger vi dig, broder, ved apostolisk brev, at du omhyggeligt stræber efter, at du personligt eller ved en eller flere andre opkræver eller indsamler denne tiende fra dig og fornævnte ærkebiskopper, biskopper og de øvrige prælater og gejstlige personer af dine og disses gejstlige indtægter og indkomster, som du og disse besidder og i løbet af de nævnte tre år vil komme til at besidde inden for nævnte stæder og stifter, med undtagelse af ovennævnte kardinaler, højmestre, priorer, præceptorer og brødre. Thi vi bevilger dig i kraft af dette brev fuldstændig og fri adgang til, personligt eller ved en eller flere andre, hvis det måtte være til gavn, med vor myndighed ved kirkens straf og ligeledes ved beslaglæggelse af disse indtægter og indkomster, som findes i samme stæder og stifter, at tvinge fornævnte ærkebiskopper, biskopper, prælater og gejstlige personer, der besidder og indenfor disse tre år som fornævnt vil komme til at besidde disse ovennævnte indtægter og indkomster inden for nævnte stæder og stifter, dog med undtagelse af ovennævnte kardinaler, højmestre, priorer, præceptorer og brødre, til at betale nævnte tiende til dig eller til dem, der måtte udpeges af dig, til samme terminer, således som det ovenfor er udtrykt, og til om nødvendigt at påkalde den verdslige arms hjælp. Dette skal gælde uanset såvel vor forgænger — salig ihukommelse — pave Bonifacius 8.s bestemmelser både om een og to dagsrejser på det almindelige koncilium som alle andre apostoliske bestemmelser, der strider herimod, eller hvis samme ærkebiskopper, biskopper, prælater og alle andre gejstlige personer i fællesskab eller hver for sig har fået bevilget af det apostoliske sæde, at de ikke skal være pligtige til at betale denne tiende, og at de ikke skal kunne tvinges dertil eller rammes af interdikt, suspension eller bandlysning eller stævnes til dom uden for eller ud over bestående steder ved apostolisk brev, som ikke fuldstændigt, tydeligt og ord til andet omtaler den bevilling og hele dens ordlyd og deres ordeners, steders og personers egne for- og efternavne, og (uanset) alle privilegier, benådninger, eksimeringer og alle apostoliske breve, der i almindelighed eller specifikt under enhver ordlyd eller affattelse af omtalte (apostoliske) sæde er tilstået digniteter eller ordener og særligt Skt. Benedikts og Skt. Augustins, Cluniacenser-, Cistercienser-, Præmonstratenser-, Kartheuser-, Camaldulenser-, Grandmontenser-, Vallombroser-, Korsbærer- og Humiliatordenen og deres samfund, hvorom og om hvis fulde ordlyd der ord til andet i vort brev skal finde fuldstændig, tydelig og særlig omtale sted. Dertil er det vor vilje, og vi tilstår dig med samme myndighed, at du samt de, der måtte udpeges af dig, ligeledes kan løse dem fra fornævnte stæder og stifter, der som følge af den mangel, som består i ikke at have foretaget denne betaling, måtte have pådraget sig bandlysnings-, suspensions- og interdiktdomme, fra samme domme efter tilbørlig fyldestgørelse, efter at der først er afgivet løfte om denne fyldestgørelse til dig eller disse, der er udpeget, og give dem dispensation fra irregularitet, hvis de ellers, således bundne, dog ikke til foragt for nøglemagten har pådraget sig den ved at forrette gudstjeneste eller befatte sig med den. Men eftersom muligvis nogle af ovennævnte gejstlige personer er i den grad fattige, at de ikke kan betale denne tiende, er det vor vilje, at du, for så vidt angår dem fra fornævnte stæder og stifter, som du summarisk og fuldstændigt finder ude af stand til som fornævnt at betale denne tiende til fornævnte terminer, hvormed vi bebyrder din samvittighed, kan eftergive fornævnte domme og med samme myndighed give dem dispensation fra irregularitet, hvis de ellers, således bundne, dog ikke til foragt for nøglemagten, har pådraget sig den ved at forrette gudstjeneste eller befatte sig med den. Dog er det vor hensigt, at disse, hvis midler ikke er tilstrækkelige til fuldt ud at betale denne tiende, når de andre sædvanlige byrder er båret, ikke skal kunne betale mere end de har råd til. Men de, som ikke vil kunne betale noget af denne tiende, med hvilken uformuenhed vi ligeledes bebyrder din samvittighed, skal på ingen måde tvinges til at betale noget under påskud af dette pålæg. Desuden er det vor vilje, at hvis du svigter med betalingen af denne tiende til nogen af de fornævnte terminer af de indtægter og indkomster, der hører til dit bispebord i Slesvig, pådrager du dig derved de samme domme, som du i kraft af dette brev forkynder mod dem, der svigter med at foretage betalingen af fornævnte tiende til samme terminer. Fra disse domme kan du dog løses af en af fornævnte ærkebiskopper eller biskopper, efter at du har gjort tilbørlig fyldest. Det er ligeledes vor vilje, at hvis muligvis betalingsterminerne for de tiender af disse kirkelige frugter og indkomster i ovennævnte stæder og stifter, der hidtil er pålagt af os, muligvis endnu ikke er udløbet, skal betalingen og opkrævningen af denne tiende, der som fornævnt er pålagt af os med dette brev, på ingen måde hindres eller ligeledes opsættes som følge heraf, men disse andre, endnu ikke udløbne, terminer skal suspenderes i nævnte tre år. Givet i Genova den 10. februar i vort pontifikats ottende år.