Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter A:

Omnibus presens scriptum cernentibus et specialiter honorabilibus dominis. uidelicet proconsulibus et consulibus in Soist \ consules Flensburgenses in domino salutem sempiternam. ♦ Notum uobis facimus. quod conciuis noster nomine Johannes Willerif- apud nos in fama laudabilis. coram nobis edocuit et dixit. qualiter sua uera soror nomine Grete Helkemans in uestra ciuitate moriebatur. ♦ Unde sciatis. quod nostra lex ciuilis exigit et est / talis. quod quandocumque aliquis nostrorum conciuium. uel aliquis uirorum aliorum uel aliquis aliquorum extraneorum apud nos in nostra ciuitate moritur. extunc ipsius bona omnia secundum consensum consulum sub custodia fidedignorum ponuntur. et quando ueri heredes pro ipsis bonis ueniunt extunc sine omni impungnacione et contradiccione ipsa bona possunt optinere. ♦ Quare rogamus vos amicabiliter quatenus conciui nostro antedicto Iohanni Willerif/ hereditatem sibi iuste attinentem post mortem sue sororis nomine Grete antedicte annuere velitis et fieri faciatis causa dei et peticionis nostre et eundem in suis iustis negociis promouere. sicut nos uolumus uos et omnes uestros in simili et in omnibus beningniter promouere requisiti. ♦ In Christo ualete. ♦ Scriptum anno domini mo ccco lxxxvio die Galli confessoris nostro sub secreto tergotinus impresso.