Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter A:

Notandum quod inter Hinricum Bonsak ex una parte et nauclerum Ulricum van Verden parte ex altera ex parte fideiussionis quam fecerat idem Hinricus pro eodem Ulrico Iacobo Kopman Nicolao Stauen et Iessen Assersson consulibus in Assense cum amicis suis ex utraque parte taliter placitatum existit quod antedictus Ulricus coram consilio arbitratus est quod uelit omnino seruare omnia et singula pro quibus sepedictus Hinricus pro eo fideiubendo promiserat renuncians omni actioni quam habere posset contra eosdem consules item cause pro qua idem Hinricus fideiusserat ♦ Scriptum ex iussu consilii.

24 et] herefter overstreget Gherardo A.