Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter a:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Gaufrido abbati monsaterii de Sora eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum.

Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis eneruet. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium de Sora in quo diuino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cistertiensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium inpresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum. largitione regum uel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Locum ipsum de Sora in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis. grangias Slaglose. Liunghe. Guthem. Biarby. Wendlose. Veteleby. Aswartabothe. Egby. cum adiacentibus siluis. pratis. et pascuis. piscariis. et molendinis. et grangiam in Hallandia que dicitur Toaker cum siluis et ceteris pertinentiis suis. Nytorp cum adiacentibus agris. siluis et pascuis. Gøtstorp cum adiacentisilua et exteriores similiter mansiones uidelicet Snartinghe. Glostorp. Winninghe. Querkeby. Schirpinghe. Forneleff cum adiacentibus terris et concoloniis suis. et partem decimarum quam habetis in parrochiis Høleseu. Haralstad. Finnetorp. Geleff et illud quod habetis in Leeghe Sundertorp Svartatorp Biærby et Gerleue. et illud quod habetis in prouentibus apud memoriam sancte Margarete ecclesie sancte Marie Roskildis. Preterea donationem siue concessionem ab inclite memorie Waldemaro quondam rege Danorum et carissimo in Christo filio nostro Kanuto rege filio eius super libertate et immunitate colonorum uestrorum uobis pia deuotione factam sicut in eorundem regum scriptis auctenticis continetur auctoritate uobis apostolica confirmamus et presentis priuilegii pagina communimus. Sane laborum uestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis tam de terris cultis quam incultis. siue de ortis et uirgultis et piscationibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in uestro monasterio professionem fas sit absque abhbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Quod si forte retinere presumpserit licitum sit uobis in ipsos monachos uel conuersos sententiam regularem proferre. Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet benefitium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari siue alio modo alienari absque consensu totius capituli uel maioris partis et sanioris eiusdem. Si que uero donationes uel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus. Ad hec eciam pro hibemus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione domus uestre astrictus sine consensu et licentia abbatis et maioris partis capituli uestri pro aliquo fideiubeat uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra pretium capituli uestri prouidentia constitutum nisi propter manifestam uestre domus utilitatem. Quod si facere presumpserit non teneatur conuentus pro hiis aliquatinus respondere/ Licitum preterea sit uobis in causis propriis siue ciuilem siue criminalem continea<n>t questionem fratrum uestrorum testimoniis uti. ne pro defectu testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad synodos uel conuentus forenses uos ire uel iuditio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat. nec ad domos uestras causa ordines celebrandi causas tractandi uel aliquos conuentus publicos conuocandi. uenire presumat. nec regularem electionem abbatis uestri impediat. aut de instituendo uel remouendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cistertiensis ordinis se aliquatinus intromittat. Si uero episcopus in cuiius parrochia domus uestra fundata est cum humilitate ac deuotione qua conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad offitium suum pertinent uobis conferre renuerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios nouitios benedicere et alia que ad offitium suum pertinent exercere et uobis omnia ab alio episcopo percipere que a uestro fuerint indebite denegata. illud adiitientes ut in recipiendis professionibus: que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine noscitur instituta ut silicet abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub obtentu consuetudinis uel alio modo quidquam audeat extorquere. sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus impendat. Alioquin liceat uobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem sacrosancte Romane sedis habentem qui nostra fretus auc- toritate uobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte uacauerit interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiuditium generetur. Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis. si quem episcopum Romane sedis ut diximus <gratiam et> communionem habentem et de quo plenam noticiam habeatis per uos transire contigerit ab eo benedictiones uasorum et uestium consecrationes altarium ordinationes monachorum auctoritate sedis apostolice recipere ualeatis. Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasteria uestra uel personas inibi constitutas suspensionis excommunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint. siue eciam in mercennarios uestros pro eo quod decimas non soluitis uel aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate uobis indulta sunt seu benefactores uestros pro eo quod aliqua benefitia. uel obsequia ex caritate prestiterint uel ad laborandum adiuuerint in illis [die]bus. in quibus uos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tamquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam. Nec littere ulle firmitatem habeant quas tacito nomine Cistertiensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere. ignem apponere. sanguinem fundere hominem temere capere uel interficere seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel aliis fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere. minuere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini rede<m>ptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine diuine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini* nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem prem<i>a eterne pacis inueniant Amen amen amen.

Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus subscripsi.

Ego Octauianus Hostiensis et Velletrensis episcopus subscripsi.

Ego Petrus Portuensis et sancte Rufine episcopus subscripsi.

Ego Iordanus sancte Pudentiane tituli Pastoris presbiter cardinalis subscripsi.

Ego Iohannes sancti Clementis cardinalis Viterbiensis episcopus subscripsi.

Ego Hugo presbiter cardinalis sancti Martini tituli equicii subscripsi.

Ego Iohannes tituli sancti Stephani in Celio monte <presbiter cardinalis> subscripsi.

Ego Cincius tituli sancti Laurentii in Lucina presbiter cardinalis subscripsi.

Ego Soffredus tituli sancte Praxedis presbiter cardinalis subscripsi.

Ego Gerardus sancti Adriani diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Gregorius sancte Marie in Porticu diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Gregorius sancti Georgii ad uelum aureum <diaconus cardinalis> subscripsi.

Ego Nicolaus sancte Marie in Cosmidyn diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Bobo sancti Teodori diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Gregorius sancti Angeli diaconus cardinalis subscripsi.

Ego Centius sancte Lutie in Orthea diaconus cardinalis subscripsi.

Datum Laterani per manum Rainaldi domini pape notarii cancellarii uicem agentis nono kalendas decembris indictione secunda incarnationis dominice anno millesimo centesimo nonagesimo octauo pontificatus uero domini Innocentii pape tertii anno primo.

5-6 salua apostolice sedis auctoritate. Nulli ergo (omnino hominum liceat)] Nulli ergo etcetera salua apostolice sedis auctoritate a. 6-7 infringere (uel indtil contraire)] infringere etcetera a. 7-16 igitur (in futurum indtil inueniant Amen)] igitur etcetera a.

14 Innocentius indtil filiis] mgl. b. 15 og 20 Sora] Sore b. 17-28 eligentibus indtil uocabulis] eligentibus etcetera usque uocabulis b. 29 Slaglose] Slahgløse 6. 30 Liunghe] Liunge b - Wendlose] Wendløse b - Veteleby] Wethelebi bd. - Aswartabothe] Aswardabothe med h tilf. o. l. b.

4 Snartinghe] Snartinge b - Winninghe] Winnige b. 5 Schirpinghe] Scupinge b - Forneleff] Fornelef b. 6 Høleseu] Ølesøh. b. 6-7 Finnetorp] Finnatorp db. 7 Geleff] Gelef b - Leeghe] Leøghe b. - Sundertorp] Sundethorp med h tilf. o. l. b - Svartatorp] Swarthathorp b - Biærby] Biarby b. 8 Gerleue] Gerlef b. 9 Margarete] Margarite b - sancte] beate b. 10 carissimo] karissimo b. 13 auctenticis] autenticis b. 14 priuilegii pagina] scripti priuilegio b 14-17 Sane laborum indtil presumat] Sane laborum etcetera b. 17-19 laicos indtil retinere] laicos etcetera b. 19 fratrum uestrorum] uestrorum fratrum b. 19-23 factam indtil proferre] factam etcetera Discedentem etcetera b. 23-(s. 385) 5 terras seu indtil utilitatem] terras etcetera Si que uero donationes etcetera Ad hec eciam prohibemus ne etcetera b.

2 abbatis] herefter underprikket sui a. 5-6 facere indtil respondere] facere etcetera b. 6-8 causis indtil deperire] causis etcetera b. 7 continea<n>t] contineat a. 9-15 ullus indtil intromittat] ullus etcetera b. 16 cuiius = cuius. 16-21 parrochia indtil denegata] parrochia etcetera b. 21 adiitientes] adicientes b. 21-25 professionibus indtil compellaritur] professionibus etcetera b. 23 silicet = scilicet. 25-(s. 386) 4 uero altarium indtil generetur] uero etcetera Alioquin liceat etcetera Quod si sedes etcetera b.

4-8 interdum indtil recipere ualeatis] interdum etcetera b. 6 (gratiam et)] mgl. a. 9-22 alii indtil exercere] alii etcetera Paci quoque etcetera b. 22-(s. 387) 28 libertates indtil cardinalis subscripsi) libertates etcetera Decernimus etcetera Si qua etcetera b.

4 rede<m>ptoris] redeptoris a - Christi] herefter underprikket quatinus et hic a. 5 domini] domini dominia. 6 prem<i>a] prema a. 16 (presbiter cardinalis)] mgl. a. 23 (diaconus cardinalis) mgl. a. 30 nono] .ix. b - secunda] .ii. b. 31 millesimo centesimo nonagesimo octauo] mo . co cxviiio. b.

1: 1157 15. januar, cf. Rom. hist. Mitteil. III 125 Anhang 1. - Alexandri, cf. nr. 75. 1-2: Lucii. Urbani. Clementis et Celestini: Kendes ikke.

Innocens, biskop, Guds tjeneres tjener, til sine elskede sønner Gaufred, abbed af klostret i Sorø, og hans brødre, nulevende såvel som fremtidige, der har aflagt løfte om et regelbundet liv, helse i al evighed.

De, der vælger klosterlivet, bør støttes af den apostoliske beskyttelse, for at ikke forvorpne overgreb enten skal drage dem bort fra deres forsæt, eller, hvad Gud forbyde, svække dem i den hellige troens kraft. Af den grund, elskede sønner i Herren, bifalder vi nådigt Eders retfærdige forlangender og tager fornævnte kloster i Sorø, hvor I tjener Gud, under St. Peters og vor beskyttelse og styrker det ved dette skriftlige privilegium. Vi fastsætter da for det første, at den klosterordning, der er indrettet i samme kloster med Guds vilje og efter den hellige Benedikts regel og cistercienserbrødrenes bestemmelser til evige tider ubrydeligt skal efterleves sammesteds. Endvidere skal alle besiddelser og alt gods, som samme kloster for øjeblikket sidder inde med på retmæssig og kanonisk vis eller med Herrens bistand i fremtiden måtte erhverve ved pavelig tilståelse, ved kongers eller fyrsters gave, ved skænk fra de troende eller på andre retmæssige måder, forblive urokket og uantastet i Eders og Eders efterfølgeres eje. Heraf har vi ladet disse anføre med navns nævnelse: Det sted i Sorø, hvor fornævnte kloster er beliggende, med alle dets tilliggender, ladegårdene Slagelsebo, Lynge, Gudum, (Munke-) Bjergby, Undløse, Vejleby, Asserbo, Ejby med tilliggende skove, enge og græsgange, fiskesteder og møller, og den ladegård i Halland, som kaldes Tvååker, med skove og dens øvrige tilliggender, Nyrup med tilliggende marker, skove og græsgange, Gøtstorp med tilliggende skov, og på samme måde hovgårdene udenfor (lade gårdene), nemlig Snertinge, Glostrup, Vindinge, Kværkeby, Skørpinge, Forlev med deres tilliggende jorder og landbosteder og den del af tienderne, som I har i sognene Ølsemagle, Haraldsted, Finderup, Gierslev og det, som I har i Løve, Sønderup, Sorterup, (Slots-) Bjergby og Gerlev og det, som I har af indkomster ved ihukommelsen af St. Margrete i Vor Frue kirke i Roskilde. Desuden stadfæster vi med apostolisk myndighed og bestyrker med dette privilegiebrev for Eder den gave eller tilståelse, der i from hengivenhed er givet Eder af Valdemar - berømmelig ihukommelse - fordum de Danskes konge, og af vor såre kære søn i Kristus kong Knud, hans søn, med hensyn til Eders landboers frihed og immunitet, således som det indeholdes i samme kongers autentiske breve. Ingen må fordriste sig til at afkræve eller aftvinge Eder tiender af Eders arbejde på dyrket eller udyrket jord, som I dyrker med egne hænder eller for egne midler, eller af Eders haver og krat, af fiskerier eller af afkommet af Eders dyr. Det skal også være Eder tilladt at optage frie og ubundne mænd, gejstlige eller læge, der flygter fra denne verden, som munke og beholde dem uden hensyn til indsigelser af nogen art. Ydermere forbyder vi, at nogen af Eders brødre efter at have aflagt løfte i Eders kloster må have lov til at forlade samme stiftelse uden tilladelse fra sin abbed. Den, der forlader denne stiftelse, må ingen vove at optage hos sig uden at have fået tilladelse dertil ved et af klostersamfundet udstedt brev. Men hvis nogen måske fordrister sig til at optage ham, skal det være Eder tilladt at fælde en kanonisk dom over disse munke eller lægbrødre. Vi forbyder på det strengeste, at det skal være tilladt, at jorder eller noget som helst beneficium, der er overdraget Eders kirke, bliver givet til nogen personligt eller bliver afhændet på anden måde uden samtykke fra hele kapitlet eller den største eller forstandigste del af det. Men hvis gaver eller afhændelser finder sted på anden måde, end her er sagt, kender vi dem for ugyldige. Dernæst forbyder vi også, at nogen munk eller lægbroder, som er bundet ved løfte til Eders hus, uden samtykke og tilladelse fra abbeden og fra flertallet i Eders kapitel går i borgen for nogen eller optager lån hos nogen ud over et beløb, der betænksomt bliver fastsat i Eders kapitel, medmindre det er til åbenbar nytte for Eders hus. Hvis nogen fordrister sig til at gøre dette, skal konventet ikke på nogen måde være forpligtet til at stå til svar herfor. Det skal endvidere være Eder tilladt at gøre brug af Eders brødres vidneudsagn i Eders egne sager, hvad enten det drejer sig om et civilt søgsmål eller en straffesag, for at Eders ret ikke skal lide skade i nogen henseende. Ydermere forbyder vi i kraft af vor apostoliske myndighed, at nogen biskop eller nogen anden person tvinger Eder til at deltage i synoder eller retsmøder eller til angående Eders formue eller ejendomme at underkaste Eder en verdslig domstol; ej heller må han vove at komme til Eders bopæl for at foretage ordinationer, forhandle retssager eller sammenkalde til offentlige tingmøder; ej heller må han forhindre et abbedvalg, der foregår efter Eders regel, eller på nogen som helst måde i modstrid med cistercienserordenens bestemmelser befatte sig med indsættelse eller afsættelse af den, der til enhver tid er Eders abbed. Men hvis den biskop, i hvis stift Eders hus er grundlagt, efter med sømmelig ydmyghed og i hengivenhed at være blevet opfordret hertil, nægter at velsigne en abbed, som er blevet indsat, og nægter at meddele Eder andet, som hører til hans embede, skal det være samme abbed tilladt - såfremt han da er præst - at velsigne husets novicer og udføre andet, der hører hans embede til, ligesom det skal være Eder tilladt at modtage alt det af en anden biskop, som utilbørligt bliver Eder nægtet af Eders egen, idet vi tilføjer dette, at bisperne, når de modtager det lydighedsløfte, som aflægges af abbeder, der er blevet velsignet eller skal velsignes, skal nøje sig med den ordlyd og form, som det er bekendt, at ordenen fastsatte fra begyndelsen, nemlig at abbederne skal aflægge løfte til ham under forbehold af deres ordens stilling; og de må ikke tvinges til at afgive noget lydighedsløfte, der strider mod deres ordensstatutter. For indvielser af altre eller kirker, for den hellige olie eller for kirkens hellige ting må ingen vove at afpresse Eder noget under henvisning til skik og brug, eller på anden måde, men stiftets biskop skal yde Eder alt dette uden vederlag. I modsat fald skal det være Eder tilladt at henvende Eder til en anerkendt biskop, hvem I måtte foretrække, og som har pavestolens nåde og har forbindelse med den, og som, støttet til vor myndighed, skal give Eder, hvad der ønskes. Men skulde stiftets bispestol stå vakant, kan I i den tid frit og uden indvending modtage alle kirkens hellige ting af nabobisperne, dog således at Eders egne bisper ikke siden lider nogen skade som følge heraf. Men eftersom I undertiden ikke har lejlighed til at få Eders egne bisper i tale, må I, hvis en biskop, der som sagt ikke er lukket ude fra pavestolens nåde, men har fællesskab med den og som I er fuldt bekendt med, skulde passere Eder på rejse, lade denne med det apostoliske sædes myndighed velsigne Eders kar og klæder, indvi altre og ordinere munke, Skulde fremdeles bisper eller andre kirkeledere udstede en suspensions-, banlysnings- eller interdiktkendelse over Eders klostre eller derboende personer eller også over Eders daglejere, fordi I ikke betaler tiender, eller i anledning af tilståelser, I har fået ved pavestolens velvilje, eller over Eders velgørere, fordi de næstekærligt har ydet Eder velgerninger eller tjenester eller har hjulpet til med at arbejde på de dage, hvor I arbejder, mens andre holder fri, anser vi denne dom for fældet i strid med det apostoliske sædes bevillinger og derfor ugyldig. Ej heller skal det brev have retskraft, om hvilket man sikkert ved, at det er opnået imod de apostoliske privilegier, og uden at cistercienserordenen er nævnt. Da vi også med faderlig forsorg ønsker at skaffe Eder fred og ro i fremtiden, forbyder vi med apostolisk myndighed, at nogen inden for Eders klosterbygningers eller ladegårdes klausur må vove at røve eller stjæle, sætte ild på, udgyde blod, forvovent gribe eller dræbe nogen eller øve vold. Desuden stadfæster vi med apostolisk myndighed alle friheder og immuniteter, som er tilstået Eders orden af vore forgængere som romerske paver, og ligeså de friheder og fritagelser for verdslige krav, som I på gyldig vis har fået bevilget af konger og fyrster eller andre troende, og vi bekræfter dem ved dette privilegium. Vi bestemmer altså, at aldeles ingen forvovent må driste sig til at forstyrre fornævnte kloster eller mindske eller tilegne sig dets ejendomme eller beholde det tilegnede eller plage det ved nogen som helst fortrædigelser, men at alt skal bevares ubeskåret til nytte i enhver henseende for dem, til hvis styrelse og underhold det er givet, dog med forbehold af det apostoliske sædes myndighed. Men hvis nogen gejstlig eller verdslig person i fremtiden formaster sig til at prøve på bevidst at gå imod bestemmelserne i dette vort brev, skal han - medmindre han efter anden og tredie gang at være påmindet ved en passende bod har gjort sin forseelse god igen - være berøvet sin magt og ære og vide, at han for Guds domstol skal stå til svar for den uret, han har øvet, og være udelukket fra vor Guds og genløsers, den herre Jesu Kristi allerhelligste legeme og blod og på den yderste dommens dag være hjemfalden til Guds straf. Vor herre Jesu Kristi fred være med alle, der bevarer rettighederne for denne stiftelse, så de både her må nyde frugten af deres gode gerninger og hos den strenge dommer modtage den evige fred som løn. Amen, amen, amen.

Jeg Innocens, den almindelige kirkes biskop, har skrevet under.

Jeg Octauianus, biskop af Ostia og Velletri, har skrevet under.

Jeg Petrus, biskop af Porto og Sta. Rufina, har skrevet under.

Jeg Iordanus, kardinalpresbyter af Sta. Pudenziana, tituli Pastoris, har skrevet under.

Jeg Johannes, kardinal af S. Clemente, biskop af Viterbo, har skrevet under.

Jeg Hugo, kardinalpresbyter af S. Martino, tituli Equicii, har skrevet under.

Jeg Johannes, kardinalpresbyter af S. Stefano in Celiomonte, har skrevet under.

Jeg Cinthius, kardinalpresbyter af S. Lorenzo in Lucina, har skrevet under.

Jeg Soffredus, kardinalpresbyter af Sta. Prassede, har skrevet under.

Jeg Gerardus, kardinaldiakon af S. Adriano, har skrevet under.

Jeg Gregorius, kardinaldiakon af Sta. Maria in Portico, har skrevet under.

Jeg Gregorius, kardinaldiakon af S. Giorgio in Velabro, har skrevet under.

Jeg Nicolaus, kardinaldiakon af Sta. Maria in Cosmedin, har skrevet under.

Jeg Bobo, kardinaldiakon af S. Teodoro, har skrevet under.

Jeg Gregorius, kardinaldiakon af S. Angelo, har skrevet under.

Jeg Centius, kardinaldiakon af Sta. Lucia in Orthea, har skrevet under.

Givet i Lateranet ved Rainaldus', den herre paves notars hånd, stedfortræder for kansleren, den 23. november, i den anden indiktion, år 1198 efter Herrens menneskevorden, men i herr pave Innocens 3.s første pontifikatsår.