Tekst og udgave
næste

Illustri regi Francorum.

Doloris aculeus nostre mentis intima penetrauit. et cordi nostro meror irruit improuisus. cum in eo de nobis serenitas regia sicut accepimus conqueratur. super quo ab ipso gratiarum et meruimus et expectauimus actiones. Proposuerunt enim dilecti fili magistri .F. Aurelianensis decanus et .W. thesaurarius sancti Frambaldi nuntii tui ex parte regie celsitudinis in audientia nostra querelam firmius ut eis iniunctum fuerat sicut credimus asserentes quod te in causa matrimonii seuerius tractabamus quam alii principes in simili causa consueuerint pertractari. Nam olim inclite recordationis .L. pater tuus. et .F. quondam imperator. et nuper karissimus in Christo filius noster .I. rex Anglorum illustris coram prelatis in terris propriis constitutis aduersus eas quas habere uidebantur uxores questionem seruato juris ordine intenderunt. et ecclesiastico ab eis fuerunt iudicio separati. quod postmodum sedes apostolica minime retractauit. Ceterum si uerum attendas imperator predictus ab ea que coniunx dicebatur ipsius licet in regno Teutonico; fuit tamen per legatos sedis apostolice separatus. et nos in regnum tuum legatos nostros destinare curauimus. ut de matrimonii causa cognoscerent. et eam seruato iuris ordine terminarent. Licet autem predictus .L. quondam pater tuus. et presens etiam rex Anglorum ab hiis quas sibi iuncxerant prelatorum terre sue iudicio fuerint separati; super diuortio tamen non fuit ad sedem apostolicam querela delata. unde quod a prelatis ipsis factum fuerat. cum nullus penitus reclamaret. noluit reuocare. Utrum autem apostolica sedes dissimulare ualeat querimonias oppressorum; et mulierum precipue que quanto infirmioris condicionis existunt tanto sunt amplius in sua iustitia confouende/ utrum intelligeret regia serenitas plenius per se ipsam. uel illi eam melius docuissent. qui consiliarii eius et familiares existunt. et in utroque sunt iure periti. Cum autem sententiam illam diuorti tamquam inordinate prolatam. bone memorie .C. papa predecessor noster duxerit reuocandam; nos ne si causa tua maneret diutius in suspenso; cor regium sollicitudo nimia molestaret; per legatos nostros quos in regnum Francorum direximus te uoluimus expedire. qui hodie forsan negotium ipsum ueritate comperta iuxta tuum desiderium terminassent. nisi eorum iudicium declinasses. Per te namque recessum est a iudicio postquam carissima in Christo filia nostra .I. regina Francorum illustris ab appellatione recessit. Nouimus autem. et in hoc etiam tue serenitati compatimur. quod huiusmodi querimonia. non quedam ex ratione. sed sensualitate procedit. cum equitatem seueritatem appelles. et iustitiam quasi uiolentiam egre feras. Ceterum potuisset apostolica sedes nisi tuo detulisset honori non solum predictam retractare sententiam latam iuris ordine non seruato; sed in latorem ipsius ultionem canonicam exercere. sicut bone memorie Nicholaus papa predecessor noster in Guntarium. Coloniensem. et Teugualdum Treuerensem archiepiscopos in casu pene simili legitur processisse. qui et latam ab eis reuocauit sententiam et eosdem archiepiscopos deposuit ab officio pastorali. immo etiam in Lotarium regem et superinductam excommunicationis sententiam promulgauit. quoniam idem. rex. occasione sententie ab eisdem archiepiscopis promulgate relicta. Tebga quam sibi legitime copularat. Gualdradam quam superduxerat in coniugem retinebat. Nos autem serenitati regie quantum cum deo potuimus deferre uolentes; nec in eum qui sententiam tulerat cum tibi sit consanguinitate coniunctus processimus. nec in personam superinducte uel tuam sententiam aliquam duximus proferendam. sed terram tantum post frequentes commonitiones subiecimus interdicto. Cum ergo non secundum seueritatem iuris. sed equitatem potius te duxerimus pertractandum; non demereri sed promereri potius deuotionem tue serenitatis credidimus. nec ledi te putauimus si iuste prosequeremur iustitiam sed iuuari. Vellemus autem ut nunc saltem acquiescens consilio saniori; patienter moram modici temporis sustineres. et permitteres. ut tam te quam nos ipsos super tanto expediremus negotio seruata pastoralis officii grauitate. Non enim nos minus quam te credimus ex hoc negotio impeditos. cum molestum sit nobis celsitudinem regiam molestare. et a uia regia disce dere non sit tutum ne propter regem terrenum celestis regis incurramus offensam. Quid autem predictis nuntiis tuis ad honorem regie serenitatis duxerimus offerendum; ne sinistra interpretatione forsitan deprauetur; tibi presentibus explicamus. Obtulimus enim eis quod si beneplacito regio resideret; duos uiros. honestos. prouidos et fideles ad tuam presentiam mitteremus. qui non extra regnum Francorum sed Stampis etiam ubi predicta regina moratur siue ipsam litem in eorum uellet presentia contestari. siue nollet ut contumax respondere dummodo aduocatum si peteret obtineret; super impedimento affinitatis uel consanguinitatis aut aliis que proponerentur audirent. et testes tuos recipere procurarent. Deinde si regina contumax non fuisset; sed litem potius contestata peteret recipi testes suos; quia id ei non possemus de iure negare; sicut regalis prudentia non ignorat. ipsimet in expensis nostris. ne carissimus in Christo filius noster .C. rex Danorum illustris germanus ipsius si uocaretur ab eis se per importunitatem temporis. maris turbationem. et uiarum discrimina sicut hactenus excusaret properarent in Daciam testes quos ipse induceret recepturi. et audituri rationes si quas duceret proponendas. Quod si tuo beneplacito resideret; ut aliquis honestus prouidus et fidelis de regno tuo ad examinationem huiusmodi facti adderetur eisdem; ipsi quoque cum aliquo tali uiro de regno Dacie testes reciperent ex parte regine. statimque cum festinatione redeuntes in Franciam si regine uoluntas libere posset induci depositiones testium publicarent. et examinato negotio proferre sententiam appellatione postposita non differrent. Alioquin causam sufficienter instructam referre secum ad nostram presentiam procurarent. quoniam coram nobis regina ipsa per suum procuratorem. nec locum suspectum nec aduocati defectum. nec aliam exceptionem allegare posset ad subterfugium nec etiam appellare. Quod si etiam malles in regno tuo proferr<i> sententiam; nos eam cum consilio fratrum nostrorum occulte formatam mandaremus in regno tuo sollempniter publicari. nec pateremur decisionem huius negotii prorogari. quin illud quantum in nobis esset curaremus quantocius expedire. Ad hoc etiam pro te fuimus inclinati. ut nuntiis nostris ad tuam presentiam accedentibus si de ipsius regine libera procederet uoluntate; eligerentur aliqui de regno tuo uiri discreti. qui causam ipsam consentientibus partibus mediante iustitia terminarent. Quod autem preter liberum eiusdem regine consensum uoluimus causam ipsam personis de tuo tantum regno committere. uel sententiam per eosdem in tuo regno formari; hoc ad duplicem causam noueris esse prouisum. et propter iustitiam que non patitur ut iudex aut locus parti maxime que impetitur debeat esse suspectus. et propter cautelam ne propter ualidam suspicionem talis posset sententia reuocari. ut sic et nostrum opprobrium. et tuum dispendium uitaremus. Licet autem idem nuntii tui quod eis obtulimus non duxerint acceptandum; si tamen serenitati tue sicut credimus uisum fuerit expedire/ id cum per litteras et nuntios tuos requisiti fuerimus faciemus. cum nichil tibi negare uelimus quod cum honestate nostra concedere ualeamus. Et ut plenius intelligas nostre propositum uoluntatis/ per quod te cupimus expedire; in presentia nostra coram nuntiis tuis reciperemus ab hiis qui mittendi essent a nobis ad hoc negotium exequendum. corporaliter iuramentum quod ad expediendum illud bona fide quanto melius possent procedere non tardarent. Monemus igitur serenitatem regiam et exhortamur attente quatenus paterne dilectionis affectum quem circa te habemus intendas. considerans diligenter quod alia forma nobis non occurit ad presens per quam citius huiusmodi possit negotium expediri. Sepe uero contingit quod nimia festinantia nimiam generat tarditatem. quod in causa matrimonii semel expertus; ne iterum experiaris euites. Nam si ab initio in ea ordo fuisset iudiciarius obseruatus/ hodie forte nullius dubitationis scrupulus remansisset; Utinam igitur quid liceat. quid expediat. et quid deceat diligenter attendas. et de anime tue salute sollicitus. agas quod diuine complaceat uoluntati. Ad hoc regiam celsitudinem monemus attente et hortamur quatenus predictam reginam sicut te decet et ipsam honorifice facias pertractari. cum si nec tibi copulata fuisset/ sed ex aliqua necessitate diuertisset ad regnum Francorum ipsam honorare merito debuisses. quod ea presertim debes facere ratione; ne tue cause processus ualeat aliquatenus impediri.

23 Illustri] .. Illustri a,=Philippo.

26 gratiarum et meruimus] et meruimus gratiarum med omflytningstegn a.

27 F.=Fulco.

28 W.=Willelmus.

1 causa] rettet i marginen med henvisningstegn fra casu a.

2 L.=Ludouicus.

— F.=Fridericus.

3 I.=Iohannes.

10 L.=Ludouicus.

20 C.=Celestinus.

26 I.=Ingeburgis.

10 coniunctus] coniuctus uden forkortelsesstreg a.

21 terrenum] derefter spatium på 6 bogstavers længde udfyldt med en streg a.

3 C.=Canutus.

16 malles] det sidste l synes tilføjet a.

17 proferr<i>] proferre a.

29 sententia] rettet fra sententiam a.

11 experiaris] med en rettelse i det første r a.

1-3 sicut.... Nicholaus papa..... legitur processisse: Jf. Jaffé nr. 2878, 2884 ff., buller af Nicolaus I fra 867.

20 Num. 21,22: uia regia.

Til Filip, de Franskes berømmelige konge.

Smertens brod gennemborede vort sind i dets inderste dele, og en uventet sorg stormede ind på vort hjerte, da du, høje konge, således som vi har erfaret, beklagede dig over det, som vi både har fortjent og forventet taksigelser for fra din side. Vore elskede sønner, dine sendemænd, magistrene Fulco, dekan i Orléans, og Willelmus, skatmester ved S.-Frambaud, fremførte nemlig med styrke en besværing for vor domstol på dine vegne, høje konge, i overensstemmelse, tror vi, med det, der var pålagt dem, idet de forsikrede, at vi behandlede dig strengere i ægteskabssagen end andre fyrster i lignende sager plejer at blive behandlet. Thi din fader Ludvig, navnkundigt ihukommet, og den tidligere kejser Frederik søgte fordum ligesom for nylig vor meget kære søn i Kristus, Johan, Englændernes berømmelige konge, i nærværelse af prælaterne fra deres egne lande uden at krænke rettens forskrifter at godtgøre deres klage mod de hustruer, som de syntes at have, og blev skilt fra dem ved kirkelig dom, uden at det apostoliske sæde senere på nogen måde tog sagerne op igen. Men hvis du betænker den sande sammenhæng, blev førnævnte kejser ganske vist skilt fra hende, som gjaldt for at være hans hustru, inden for det tyske rige, men det skete ved legater fra det apostoliske sæde, og vi har sørget for at sende vore legater til dit rige, for at de kunde anstille undersøgelser i ægteskabssagen og afslutte den under opretholdelse af rettens forskrifter. Men skønt førnævnte Ludvig, din afdøde fader, og også den nuværende konge over Englænderne er blevet skilt fra dem, som de havde ægtet, ved dom af deres lands prælater, blev der dog ikke fremført klage over skilsmisserne for det apostoliske sæde, hvorfor det, da ingen overhovedet klagede, ikke ønskede at omstøde, hvad der var blevet fastsat af samme prælater. Men mon det apostoliske sæde kan lade klager fra undertrykte gå upåagtet hen, særlig da fra kvinder, som bør begunstiges så meget mere i den ret, der tilkommer dem, som de jo er svagere af væsen, og mon ikke du, høje konge, tydeligt kunde indse dette af dig selv, eller kunde mon ikke de, der er dine rådgivere og tjenere, og som er kyndige i begge slags ret, have belært dig bedre? Men da vor forgænger pave Cølestin, saligt ihukommet, har ment at burde omstøde skilsmissedommen såsom fældet i modstrid med retsordenen, har vi, for at ikke alt for store bekymringer skulde tynge dit kongelige hjerte, hvis din sag skulde forblive uafgjort alt for længe, ønsket at befordre dig gennem vore legater, som vi har sendt til de Franskes rige, og som efter at have erfaret sandheden måske nu kunde have afsluttet denne sag i overensstemmelse med dit ønske, hvis ikke du havde afvist deres dom. Thi du forlod retten, efter at vor meget kære datter i Kristus Ingeborg, de Franskes dronning, havde givet afkald på appel. Men vi ved — og heri viser vi også medfølelse med dig, høje konge — at denne klage udspringer ikke af fornuften, men af dine følelser, siden du kalder billig adfærd for strenghed og finder retfærdighed utålelig, som om den var vold. Det apostoliske sæde havde forøvrigt, hvis ikke det havde tænkt på din hæder, kunnet ikke alene ophæve førnævnte dom, der blev fældet, uden at retsordenen overholdtes, men også efter de kanoniske forskrifter straffe den, der fældede den, således som man kan læse, at vor forgænger pave Nicholaus, saligt ihukommet, gik frem mod ærkebiskopperne Guntarius af Køln og Teugualdus af Trier i et næsten lignende tilfælde, idet han både omstødte den dom, der var fældet af dem, og afsatte samme ærkebiskopper fra deres hyrdegerning, ja endog forkyndte bandlysningsdom mod kong Lothar og hans medhustru, eftersom samme konge med anledning i den dom, som samme ærkebiskopper havde forkyndt, havde forladt Teutberga, som han havde ægtet på lovlig vis, og beholdt sin medhustru Waldrada som sin hustru. Men da vi ønsker, så meget vi kan for Guds skyld, at stå til tjeneste for dig, høje konge, har vi hverken skredet ind mod ham, som afsagde dommen, da han er knyttet til dig ved slægtskabsbånd, ej heller har vi ment at burde fælde nogen dom mod din medhustru eller mod dig; men vi har blot efter talrige påmindelser lagt dit land under interdikt. Når vi altså mente, at vi snarere burde behandle dig med billighed, ikke efter rettens strenghed, var det vor tro, at vi fortjente eller rettere havde krav på din hengivenhed, høje konge, og vi tænkte, at du ikke blev krænket, men hjulpet, hvis vi førte sagen frem på retmæssig vis. Men vi kunde ønske, at tidspunktet i det mindste nu er kommet til, at du lytter til et fornuftigt råd, tålmodigt udholder en kortere ventetid og tillader, at vi gavner så vel dig som os selv i så vigtig en sag og opretholder hyrdegerningens værdighed. Thi vi mener os ikke mindre end du besværet af denne sag, da det er tungt for os at krænke dig, høje konge, og da det at vige fra kongevejen indebærer fare for, at vi for en jordisk konges skyld skal pådrage os den himmelske konges fortørnelse. Men hvad vi har ment at kunne tilbyde dine førnævnte sendemænd til din ære, høje konge, forklarer vi dig i dette brev, for at det ikke skal kunne fordrejes og udlægges forkert. Vi har altså tilbudt dem, at vi, hvis det kunde ske med kongeligt samtykke, vilde sende to agtværdige, kloge og tro mænd til dig, som ikke uden for de Franskes rige, men netop i Étampes, hvor førnævnte dronning opholder sig, skulde sørge for at antage dine vidner og holde forhør om den hindring, der ligger i svogerskab eller slægtskab eller andet, som måtte blive fremført, hvad enten hun måtte ønske at tage til orde i sagen i deres nærværelse eller som opsætsig ikke vilde svare, når blot hun, hvis hun bad om det, kunde få en sagfører. Hvis dronningen dernæst ikke viser sig opsætsig, men derimod tager til orde i sagen og beder om at få antaget vidner, skal de selv, fordi vi ikke efter retten kan nægte hende det, hvad I, kloge konge, jo ikke er uvidende om, på vor bekostning ile til Danmark — for at ikke hendes broder, vor meget kære søn i Kristus Knud, de Danskes berømmelige konge, som hidtil skal undskylde sig med, hvis han stævnedes af dem, at tidspunktet er ugunstigt, sejlads risikabel og færdsel ad landevejen farlig — for der at antage de vidner, som han måtte fremføre, og påhøre hans grunde, hvis han ønsker at fremsætte nogle. Men hvis det kunde ske med dit samtykke, at en eller anden agtværdig, klog og tro mand fra dit rige knyttedes til dem ved denne undersøgelse, så kunde de på samme måde sammen med en lignende mand fra Danmarks rige antage vidner for dronningen og strax i hast vende tilbage til Frankrig og, hvis dronningens frie samtykke kunde opnås hertil, kundgøre, hvad vidnerne havde erklæret, og uden udsættelse og uden adgang til appel afsige dommen, efter at sagen var undersøgt. I modsat fald skal de sørge for at bringe sagen tilstrækkeligt oplyst med sig tilbage til os, eftersom dronningen i vor nærværelse hverken gennem sin befuldmægtigede vil kunne påberåbe sig, at stedet er utrygt, eller at der mangler en sagfører, eller unddrage sig ved nogen anden indsigelse, så lidt som hun kan appellere. Men hvis du hellere vil, at dommen fældes i dit rige, vil vi med vore brødres råd påbyde, at den, hemmeligt udformet, højtideligt kundgøres i dit rige, og vi vil ikke tillade, at afgørelsen af denne sag udskydes, men tværtimod, så vidt det står til os, sørge for at fremme den så meget som muligt. Til fordel for dig er vi endvidere også gået med til, at der, når vore sendemænd kommer til dig, udvælges nogle kyndige mænd fra dit rige — dersom det kunde ske med samme dronnings frie samtykke — for at de med parternes samtykke kunde afgøre sagen i retfærdighed. Men når vi, forudsat samme dronnings frie samtykke, har ønsket at overlade sagen til personer alene fra dit rige, og at dommen udformes af disse samme i dit rige, skal du vide, at dette er bestemt af en dobbelt grund: både for retfærdighedens skyld, da den ikke tillader, at dommeren eller stedet er under mistanke, særlig da ikke for den part, som sagsøges, og som sikkerhedsforanstaltning, for at ikke en sådan dom skal kunne omstødes som følge af en velbegrundet mistanke, og på denne måde vilde vi kunne undgå så vel skændsel for os selv som skade for dig. Men skønt dine omtalte sendemænd ikke har ment at kunne antage, hvad vi har tilbudt dem, vil vi dog udføre det, hvis du, høje konge — hvad der er vor tro — finder, at det vil være til gavn, når vi opfordres dertil gennem dine sendemænd med breve, da det er vor vilje ikke at nægte dig noget, som vi kan tilstå dig med vor værdighed i behold. Og for at du til fulde kan forstå vort faste forsæt, som vi ønsker skal være dig til gavn, vil vi personligt og i nærværelse af dine sendemænd modtage korporlig ed af dem, som måtte blive sendt af os for at fuldføre dette hverv, på, at de på tro og love ikke vil tøve, men gå frem efter bedste evne for at fremme det. Vi påminder altså og opfordrer dig indtrængende til, høje konge, at du holder dig den faderligt hengivne kærlighed for øje, som vi nærer for dig, og omhyggeligt tager i betragtning, at der for øjeblikket ikke foreligger nogen anden form for os, under hvilken denne sag kan blive hurtigere fremmet. Men det er ofte tilfældet, at al for megen hast medfører al for megen forsinkelse, hvilket du, der i ægteskabssagen har prøvet det een gang, bør undgå atter at skulle prøve. Thi hvis rettergangsreglerne fra begyndelsen havde været overholdt i sagen, vilde der måske i dag ikke have været nogen foruroligende tvivl tilbage. Gid du altså vil være omhyggeligt betænkt på, hvad der er tilladt, hvad der gavner, og hvad der sømmer sig, og i omsorg for din sjæls frelse gør, hvad der behager Guds vilje. Endvidere påminder og opfordrer vi dig indstændigt til, høje konge, at du lader førnævnte dronning behandle med hæder, således som det sømmer sig for dig og for hende, da du, hvis hun ikke havde været gift med dig, men af en eller anden tvingende grund var kommet til de Franskes rige, med rette burde have æret hende, hvilket du særligt bør gøre, for at ikke din sags behandling på nogen måde skal møde hindringer.