Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa:

In nomine domini amen ♦ Sanctissimo in Christo patri domino suo. domino Innocencio. diuina prouidencia. sacrosancte Romane ac uniuersalis ecclesie summo pontifici. Nicolaus Iacobi prepositus. Henricus Bocholt decanus. Iohannes Stigoti archidiaconus. Iohannes Ryning cantor. et capitulum sancte Lundensis ecclesie sui humiles filii. fideles et deuoti. cum sui humili recommendacione. deuota pedum oscula beatorum. ♦ Cum propter uacacionem diuturnam ecclesie. pastoris solacio destitute grauia in spiritualibus et temporalibus dispendia paciantur. conditores canonum. deliberacione prouida censuerunt. quod ultra tres menses. uacare non debeant sedes cathedrales. ♦ Eapropter. anno domini mccclx primo. xxiii die mensis ianuarii. domino Iacobo felicis recordacionis. quondam Lundensi archiepiscopo Suecie primate. uiam uniuerse carnis ingresso. et ipsius corpore. xviii die mensis februarii. propter distanciam terre et loci in quibus nature debitum exsolu<it>. ad nostram ciuitatem Lundensem cum debita reuerencia apportato. ne ipsa. ecclesia. uiduitatis sue incommoda diutius deploraret. fuit a canonicis in Lundensi ecclesia residentibus et presentibus. quorum nomina inferius aparebunt xiiii dies mensis marcii in continuacione sequencium dierum concorditer assignatus. ad electionem futuri pontificis celebrandam ♦ Citatis interim absentibus canonicis in eodem termino ad capitulum Lundense omnibus qui debuerunt. uoluerunt et potuerunt commode interesse in ecclesia nostra Lundensi. ante maius altare. iuxta antiquum morem nos recepimus. de electione futuri pontificis tractaturi. ♦ Tandem. dominus Iacobus Iermer canonicus. uice sua et omnium ac singulorum de ipso capitulo. mandato ab eis specialiter sibi facto. monuit omnes. excommunicatos. suspensos et interdictos necnon quosque alios si qui essent. inter eos forsitan. qui de iure aut consuetudine interesse in ipso electionis negocio non debere<n>t. quod recederent de capitulo. alios eligere. libere permittentes. protestans suo et aliorum canonicorum nomine. quod non erat sua uel aliorum intencio tales admittere. tamquam ius in electione habentes. aut procedere seu eligere cum eisdem. ymmo uolebant. quod uoces talium si qui reperirentur. interfuisse. eciam si requisit<i> essent aut requirerentur postmodum. nulli prestarent suffragium. nec afferrent alicui nocumentum. et prorsus pro non receptis seu pro non habitis haberentur. ♦ Tandem uero. deliberacione habita per quam formam esset in electionis negocio procedendum. placuit nobis omnibus et singulis. per uiam scrutinii eidem ecclesie prouidere. ♦ Unde tres de collegio fidedignos uidelicet. dominos. Henricum decanum. Iohannem cantorem. et Iacobum Iermer canonicos. concorditer duximus assumendos. quibus dedimus potestatem. ut secrete et singillatim. uota cunctorum. primo tamen sua. et postmodum nostra. exquirerent diligenter. et eis in scriptis redactis. mox in communi eadem publicarent. ♦ Scrutatores autem. potestatem sibi traditam acceptantes. ad unum locum honestum et secretum. retro summum altare se trahentes. secrete et singillatim uota singulorum inquisierunt diligenter. sicut nobis postmodum retulerunt. primo adinuicem uota sua et nostra. postmodum prout a nobis habuerunt in mandatis. ipsisque in scriptis redactis. mox in communi eadem publicarunt. ♦ Quibus publicatis. et collacione numeri zeli et meriti subsequta. repertum extitit nos omnes et singulos prelatos et canonicos Lundenses uota nostra in scrutinio in dominum Nicolaum Iohannis. presbiterum et canonicum nostrum. unanimiter et concorditer direxisse in archiepiscopum Lundensem. Suecie primatem eligendum uirum utique prouidum et discretum. sciencia. uita et moribus. merito commendandum. in sacris ordinibus ac etate legittima constitutum. de legittimo matrimonio procreatum in spiritualibus et temporalibus. plurimum circumspectum. quem dominus Iacobus Iermer canonicus predictus. de mandato nostro speciali nobisque presentibus. elegit sollempniter in hunc modum ♦ In nomine patris et filii et spiritus sancti amen ♦ Cum uacante ecclesia nostra Lundensi. euocatis qui fuerunt euocandi et presentibus die prefixa omnibus qui debuerunt. uoluerunt. et potuerunt commode interesse. placuit omnibus nobis et singulis nostre Lundensi ecclesie preuidere. per formam scrutiniis factoque scrutinio iuxta formam concilii generalis et eo publicato et collacione habita diligenti repertum est nos. omnes et singulos concorditer et unanimiter uota nostra direxisse in dominum Nicolaum Iohannis presbiterum et canonicum uirum utique prouidum et discretum. litterarum sciencia. moribus et uirtuosis actibus merito commendandum. in sacris ordinibus et etate legittima constitutum. de legittimo matrimonio procreatum in spiritualibus et temporalibus plurimum circumspectum ♦ Idcirco ego Iacobus Iermer. uice mea. sociorum et collegarum meorum totius capituli. ac omnium in ipsa electione ius habencium. ex potestate michi a toto capitulo tradita et concessa. inuocata spiritus sancti gracia ad honorem sancte et indiuidue trinitatis. sancte Marie uirginis et gloriosi Laurencii martiris in quorum honore Lundensis ecclesia est consecrata. eligodominum Nicolaum Iohannis presbiterum et meum concanonicum. in nostre Lundensis ecclesie archiepiscopum. Suecie primatem. et eidem ecclesie preuideo de eodem. in hiis scriptis ♦ Electionem autem huiusmodi. sic sollempniter celebratam. nos omnes et singuli. prelati et canonici. approbamus. ipsamque gratam habuimus et acceptam ac deinde Te deum laudamus. sollempniter decantantes. dictum electum nostrum in episcopali cathedra intronizauimus iuxta morem. et confestim. electionem hanc. clero et populo. prefatus dominus Iacobus Iermer canonicus sollempniter publicauit. ♦ Postmodum uero. huiusmodi electione. dicto electo per dominum Nicolaum prepositum et Henricum decanum de mandato nostro infra debitum tempus presentata et petito ab eo. ut suum eidem electioni preberet assensum. ♦ Idem uero electus. nolens diuine resistere uoluntati xva die mensis marcii. <per> predictos dominos prepositum et decanum habentes ad hec a nobis mandatum speciale iterum requisitus ut electioni de se facte dignaretur consentire. habita per ipsum prius super hoc deliberacione diligenti. instanciis nostris quamplurimis deuictus et quasi compulsus. electioni de se facte. ad laudem et gloriam dei patris omnipotentis. beatissime Marie uirginis. et beati Laurencii martiris gloriosi tandem consensit. non tam timide quam deuote. ♦ Eapropter sanctitati uestre tam deuote quam humiliter supplicamus. uoto unanimi. quatinus electionem eandem sic sollempniter et canonice celebratam dignemini confirmare. ac eidem electo nostro munus consecracionis fauorabiliter impartiri. cum tradicione pallii in signum archiepiscopalis dignitatis. ut deo actore. nobis et toti diocesi uelud pastor ydoneus. preesse ualeat et prodesse. nosque et alii eius subditi. possimus coram deo salubriter militare. ♦ Ceterum. ut beatitudo uestra cognoscat euidencius uota nostrum omnium in predictis omnibus et singulis concordasse. ac in peticione huiusmodi existere unanimes et concordes. presens nostre electionis decretum. sanctitati uestre transmittimus. nostris quidem iuxta statuta canonica roboratum propriis manibus et subscriptum. quod eciam ad maiorem cautelam. per infrascriptum tabellionem in formam publicam redigi fecimus et sigillis nostri capituli et nostris propriis sigillari. ♦ Acta sunt hec. anno. mensibus. diebus et locis supradictis. presentibus honestis uiris et discretis dominis. Petro Iohannis sacrista Lundensis ecclesie et Iohanne Nicolai persona ecclesie beati Botulphi Lundis. testibus ad premissa uocatis specialiter et rogatis. Et ego Nicolaus Iacobi diaconus prepositus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Henricus Bocholt presbiter decanus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Iohannes Ryning presbiter et cantor Lundensis consencio et subscribo. ♦ Et ego Ioseph Nicolai presbiter et canonicus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Iacobus Iermer presbiter et canonicus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Magnus Thordonis subdiaconus. canonicus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Petrus Botulphi presbiter canonicus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Iohannes Bunkeflo presbiter canonicus Lundensis. consencio et subscribo ♦ Et ego Iacobus Iermer canonicus Lundensis nomine procuratorio magistri Hemmingi canonici absentis consencio et subscribo ♦ Et ego Nicolaus Pose presbiter canonicus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Paulus Laurencii prebiter canonicus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Nicolaus Pose presbiter et canonicus Lundensis. nomine procuratorio domini Heynonis canonici absentis consencio et subscribo ♦ Et ego magister Nicolaus Kanuti presbiter. canonicus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Nicolaus Erlandi subdiaconus canonicus Lundensis consencio et subscribo ♦ Et ego Ericus Sualleri presbiter canonicus Lundensis consencio et subscribo.

14 exsolu<it>] exsoluens Aa.

20 commode] tilf. i mrg. i Aa.

27 debere<n>t] deberet Aa.

31 requisit<i>] requisita Aa.

18 et concorditer] tilf. i mrg. i Aa.

21 <per>] mgl. Aa.

12 rogatis] herefter tilføjer skriveren af Aa: Deinde inferius sub manu notarii publici signatum est hoc decretum (rettet fra instrumentum descriptum) et nomina singulorum canonicorum subscripta in hunc modum.

8: cf. c. 41 X de electione et electi potestate I 6.

29: cf. ibid. c. 42.

19: cf. c.6 in VIto de electione et electi potestate I 6.

6: cf. c.19. X de electione et electi potestate I 6.

I Herrens navn, amen. Niels Jakobsen, provst, Henrik Bokholt, dekan, Jens Stigsen, ærkedegn, Jens Rønning, kantor, og den hellige Lundekirkes kapitel til den højhelclige fader i Kristus, deres herre herr Innocens, ved Guds forsyn den hellige og almindelige romerske kirkes pave, idet de som hans ydmyge, tro og hengivne sønner ydmygt anbefaler sig med fromme kys på hans helligheds fod.

Da kirker, der er berøvet deres hyrdes trøst, på grund af langvarig vakance lider svære tab i åndelige og timelige henseender, har kirkerettens fædre efter forstandig overvejelse anset det for hensigtsmæssigt, at bispesæder ikke bør stå ubesatte ud over tre måneder. Da derfor i det Herrens år 1361 23. januar herr Jakob — salig ihukommelse — forhen ærkebiskop i Lund, Sveriges primas, gik alt kødets gang, og hans legeme først den 18. februar på grund af det lands og steds fjerne beliggenhed, hvor han døde, med skyldig ærefrygt var ført til vor stad Lund, fastsatte de ved kirken i Lund residerende og nærværende kanniker, hvis navne vil være at finde nedenfor, enstemmigt, for at ikke kirken i længere tid skulde begræde ulemperne ved sin forladte stilling, den 14. marts og de følgende dage til afholdelse af valget af den nye ærkebiskop. Efter at alle de fraværende kanniker, som burde, vilde og kunde deltage på bekvem måde, i mellemtiden var stævnet til nævnte dag at give møde i kapitlet i Lund, forsamledes vi efter gammel sædvane foran højaltret i vor Lundekirke for at forhandle om valget af den fremtidige ærkebiskop. Derpå formanede herr Jakob Jermer, kannik, på egne og hele kapitlets vegne — idet der var givet ham specielt mandat hertil — alle bandlyste, suspenderede og dem, der var under interdikt, samt alle andre, der muligvis kunde være iblandt dem, og som efter ret eller sædvane ikke burde være til stede under valghandlingen, til at forlade kapitelmødet og tillade, at man frit valgte andre, idet han i sit eget og de andre kannikers navn erklærede, at det ikke var hans eller de andres hensigt at lade sådanne personer få adgang, som om de havde ret til at deltage i valget eller forhandle eller gå til valg sammen med dem. Tværtimod var det deres vilje, at stemmer, afgivne af sådanne — hvis det viste sig, at der havde været nogen til stede — ikke siden skulde tjene til anbefaling for nogen eller være nogen til skade, og at de ganske skulde betragtes som ikke-anerkendte og ikke-afgivne stemmer, selv om de skulde være blevet eller skulde blive anmodet (om at overvære handlingen). Efter at have drøftet, under hvilken form man skulde gå frem ved valghandlingen, vedtog vi derpå, alle som een, at providere kirken ved direkte afstemning. Derfor valgte vi enstemmigt tre troværdige mænd af kollegiet, nemlig herr Henrik, dekan, herr Jens, kantor, og herr Jakob Jermer, kanniker, hvem vi gav fuldmagt til hemmeligt og enkeltvis omhyggeligt at efterprøve alles stemmeafgivning, først deres egne og derpå vore, og efter at have nedskrevet dem da straks at meddele dem for alle. De, der var udpeget til at efterprøve stemmeafgivningen, modtog den fuldmagt, der overdroges dem, og trak sig tilbage til et ærværdigt og hemmeligt sted bag højalteret og efterprøvede omhyggeligt, hemmeligt og enkeltvis de enkeltes stemmer, således som de bagefter refererede for os, først deres egne og derpå vore, således som vi havde givet dem besked om, og efter at have nedskrevet dem forkyndte de dem straks for alle. Ved denne bekendtgørelse og ved den påfølgende prøven af stemmetal, af nidkærhed og fortjenester viste det sig, at vi prælater og kanniker i Lund, alle som een, enstemmigt og endrægtigt ved afstemningen havde afgivet vore stemmer på herr Niels Jensen, præst og kannik ved vor kirke, som den, der burde vælges til ærkebiskop i Lund og Sveriges primas, en uden tvivl forudseende og forstandig mand, med rette anbefalelsesværdig ved kundskab, liv og gode sæder, i besiddelse af gejstlige grader og af den lovlige alder, født i lovligt ægteskab, i højeste grad kyndig i åndelige og timelige sager, hvem herr Jakob Jermer, fornævnte kannik, efter vor specielle befaling og i vor nærværelse højtideligt valgte på følgende måde:

I faderens, sønnens og den helligånds navn, amen. Da vor kirke i Lund stod ubesat, og da de var sammenkaldt, som skulde sammenkaldes, og da alle de, som burde, vilde og uden besvær kunde være nærværende, var nærværende på den fastsatte dag, vedtog vi alle som een at beskikke vor kirke i Lund ved direkte afstemning, og da afstemningen havde fundet sted efter det almindelige kirkemødes bestemmelser og var blevet bekendtgjort og en samvittighedsfuld prøven havde fundet sted, viste det sig, at vi, alle som een, endrægtigt og enstemmigt havde afgivet vore stemmer på herr Niels Jensen, præst og kannik, en uden tvivl forudseende og forstandig mand, med rette anbefalelsesværdig på grund af sin kundskab i videnskaberne og sin fortræffelige karakter, i besiddelse af de gejstlige grader og af den lovlige alder, født i lovligt ægteskab, i højeste grad kyndig i åndelige og timelige sager. Derfor vælger jeg, Jakob Jermer, på egne og mine fællers og kollegers, det hele kapitels vegne og på alle deres vegne, som er valgberettigede ved dette valg, i kraft af den bemyndigelse, hele kapitlet har overdraget og tilstået mig, under påkaldelse af den helligånds nåde til ære for den hellige og udelelige treenighed, den hellige jomfru Maria og den glorrige martyr Laurentius, til hvis ære Lundekirken er indviet, herr Niels Jensen, præst og min medkannik, til ærkebiskop i vor kirke i Lund og Sveriges primas og overdrager ham omsorgen for denne kirke.

Men vi prælater og kanniker, alle som een, har med dette brev godkendt det således højtideligt trufne valg, stadfæstet og vedtaget det, og har efter højtidelig afsyngelse af Te Deum ført vor nævnte udvalgte til sæde i ærkebispestolen i overensstemmelse med sædvane. Fornævnte herr Jakob Jermer, kannik, forkyndte straks højtideligt dette valg for gejstligheden og menigheden. Efter at valget havde fundet sted, blev det inden for det tilbørlige tidsrum forkyndt for nævnte udvalgte ærkebiskop af herr Niels, provst, og Henrik, dekan, på vor befaling, og han blev anmodet om at give sin billigelse til dette valg. Og eftersom den valgte ikke vilde modsætte sig den guddommelige vilje, da fornævnte herrer provst og dekan den 15. marts forsynet med specielt mandat hertil af os for anden gang bad ham værdiges i at indvilge i valget af ham, indvilgede han omsider, efter at han først selv omhyggeligt havde overvejet sagen og efter at være blevet besejret af vore mange indstændige anmodninger og næsten tvunget dertil, idet han tøvede mere af fromhed end af frygt, i valget til pris og ære for Gud den almægtige fader, den hellige jomfru Maria og den glorværdige martyr St. Laurentius. Vi bønfalder derfor fromt og ydmygt efter enstemmigt ønske Eders hellighed om, at I vil værdiges at stadfæste dette valg, der er foretaget så højtideligt og på kanonisk vis, og nådigt meddele samme vor valgte indvielsens nådegave med overdragelse af palliet til tegn på den ærkebiskoppelige værdighed, så at han med Guds bistand som en velegnet hyrde må kunne styre og gavne os og hele stiftet, og vi og hans andre undergivne kan stride for Guds åsyn på mest hensigtsmæssig måde. Men for at Eders hellighed tydeligt kan vide, at vore ønsker har været endrægtige i alt det fornævnte, hvert og eet, og at vi har været enige og endrægtige i denne ansøgning, oversender vi Eders hellighed denne vor valgbeslutning — bestyrket og underskrevet i overensstemmelse med kanonisk vedtægt med vore egenhændige underskrifter — som vi til yderligere sikkerhed har ladet bringe i officiel form ved nedennævnte notar og ladet den besegle med vort kapitels og vore egne segl. Dette er sket i ovennævnte år og måneder, dage og steder i nærværelse af de hæderlige mænd og gode herrer Peder Jensen, sakristan ved kirken i Lund, og Jens Nielsen, præst ved St. Budolfi kirke i Lund, som var særlig tilkaldt og anmodet om at bevidne ovennævnte. ......

Og jeg Niels Jakobsen, degn og provst i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Henrik Bokholt, præst og dekan i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Jens Rønning, præst og kantor i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Josef Nielsen, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Jakob Jermer, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Mogens Tordsen, subdiakon og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Peder Bodulvsen, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Jens Bunkeflo, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Jakob Jermer, kannik i Lund, samtykker og underskriver som befuldmægtiget for den fraværende kannik magister Hemming. Og jeg, Niels Pose, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Povl Larsen, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Niels Pose, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver som befuldmægtiget for den fraværende kannik herr Heine. Og jeg magister Niels Knudsen, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Niels Erlandsen, subdiakon og kannik i Lund, samtykker og underskriver. Og jeg Erik Svallersen, præst og kannik i Lund, samtykker og underskriver.