Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa:

Bonifacius (episcopus seruus seruorum dei) uenerabili fratri archiepiscopo Lundensi salutem (et apostolicam benedictionem) ♦ Dignum arbitramur (et congruum ut illis se reddat sedes apostolica graciosam quibus ad id propria uirtutum merita laudabiliter suffragantur) ♦ Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilecti filii Iacobi Canuti presbiteri Roskildensis diocesis peticio continebat quod dudum canonicatu et maiori prebenda ac prepositura ecclesie Roskildensis in qua maiores medie et minores prebende fore noscuntur per liberam resignacionem dilecti filii Iacobi Hennekini tunc ipsius ecclesie canonici et prepositi per eum de illis quos tunc temporis obtinebat in manibus uenerabilis fratris nostri Petri episcopi Roskildensis extra Romanam curiam sponte factam et per eundem episcopum auctoritate ordinaria extra eandem curiam admissam uacantibus idem Iacobus uigore quarundam litterarum nostrarum per quas canonicatum eiusdem ecclesie Roskildensis obtinens et prebendam ac dignitatem uel personatum seu officium cum cura uel sine cura inibi expectabat canonicatum et prebendam ac preposituram predictos quequidem prepositura curata et dignitas non tamen maior. in dicta ecclesia existat et ad quam quis per electionem non assumitur sic uacantes infra tempus legitimum prout potuit acceptauit sibique obtinuit prouideri de eisdem eosque assecutus illos extunc tenuit et possedit prout tenet et possidet pacifice de presenti ♦ Cum autem sicut eadem peticio subiungebat dictus Iacobus dubitet acceptacionem et prouisionem huiusmodi ex certis causis uiribus non subsistere et sicut accepimus canonicatus et prebenda ac prepositura predicti adhuc ut prefertur uacare noscantur nos uolentes dictum Iacobum apud nos de uite ac morum honestate aliisque probitatis et uirtutum meritis multipliciter commendatum horum intuitu necnon consideracione carissime in Christo filie nostre Margarete Dacie Swecie et Norwegie regine pro ipso Iacobo nobis super hoc humiliter supplicantis fauore prosequi gracioso fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus si per diligentem examinacionem dictum Iacobum bene legere bene construere et bene cantare ac congrue loqui Latinis uerbis et alias ydoneum ad dictam preposituram obtinendum esse reppereris uel eciam si ipse Iacobus non bene cantaret dummodo in tuis manibus iuret ad sancta dei euangelia quod infra annum a tempore examinacionis huiusmodi computandum bene cantare addiscet super quibus tuam conscienciam oneramus canonicatum et prebendam ac prepo- situram predictos quorum omnium fructus redditus et prouentus uiginti octo marcharum argenti secundum communem extimacionem ualorem annuum ut asseritur non excedunt siue premisso siue alio quouis modo aut ex aliorum quorumcumque personis seu per assecucionem alterius beneficii ecclesiastici quauis auctoritate collati seu per constitucionem felicis recordacionis Iohannis pape XXII predecessoris nostri que incipit Execrabilis uace<n>t etiam si tanto tempore uacauerint quod eorum collacio iuxta Lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime deuoluta uel ex eo generaliter quod ipsos obtinens seu obtinentes eos in quemcunque euentum ex uoluntate dicte sedis uel alias dimittere tenebatur uel tenebantur ipsique canonicatus prebenda ac prepositura disposicioni apostolice specialiter reseruati existant et super eis inter aliquos lis cuius statum presentibus haberi uolumus pro sufficienter expresso in palacio apostolico uel alibi pendeat seu remanserit indecisa et Ilacobus Hennekini uel persone huiusmodi predicte sedis capellani uel alias officiales seu notarii aut nuncii uel fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum collectores uel succollectores seu litterarum apostolicarum scriptores aut ipsius sedis seu alicuius ex uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus familiaris fuerit uel damnate memorie Roberto olim basilice duodecim apostolorum presbitero cardinali tunc antipape qui se Clementem VII ausu sacrilego nominabat uel aliis per processus apostolicos condemnatis adheserit dummodo ipse Iacobus in dictis canonicatu et prebenda ac prepositura non fuerit intrusus et tempore date presencium non sit in eis alicui specialiter ius quesitum cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis eidem Iacobo Canuti auctoritate nostra conferas et assignes. inducens per te uel alium seu alios eundem Iacobum Canuti uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem canonicatus et prebende ac prepositure iuriumque et pertinenciarum predictorum* eadem auctoritate et defendens inductum amotis quibuslibet illicitis detentoribus ab eisdem ac faciens ipsum Iacobum uel dictum procuratorem pro eo in dicta ecclesia ad dictam prebendam recipi in canonicum et in fratrem stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum dicti iuris plenitudine assignatis necnon ad preposituram predictam ut est moris admitti sibique de ipsorum canonicatus et prebende ac prepositure fructibus redditibus prouentibus iuribus et obuencionibus uniuersis integre responderi contradictores auctoritate nostra (appellacione postposita compescendo) non obstantibus tam pie memorie Bonifacii pape .VIII. predecessoris nostri quam quibuscunque aliis constitucionibus apostolicis ac statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie contrariis iuramento confirmacione apostolica uel quacunque firmitate alia roboratis. aut si aliqui apostolica uel alia quauis auctoritate in eadem ecclesia in canonicos sint recepti uel ut recipiantur insistant seu si super prouisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ac dignitatibus personatibus uel officiis in dicta ecclesia speciales aut aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales predicte sedis uel legatorum eius litteras impetrarint etiam si per eas ad inhibicionem reseruacionem et decretum uel alias quomodolibet sit processum quibus omnibus prefatum Iacobum in assecucione canonicatus et prebende ac prepositure predictorum uolumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem canonicatuum et prebendarum ac dignitatum personatuum uel officiorum aut beneficiorum aliorum preiudicium generari aut si episcopo Roskildensi pro tempore existenti et dilectis filiis capitulo ipsius ecclesie uel quibusuis aliis communiter uel diuisim ab eadem sit sede indultum quod ad recepcionem uel prouisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi uel excommunicari non possint quodque de canonicatibus et prebendis ac dignitatibus personatibus uel officiis ipsius ecclesie aut aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem prouisionem presentacionem seu quamuis aliam disposicionem coniunctim uel separatim spectantibus nulli ualeat prouideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mencionem et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali uel speciali cuiuscunque tenoris existat per quam presentibus non expressam uel totaliter non insertam effectus earum impediri ualeat quomodolibet uel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis aut si dictus I<acobu>s presens non fuerit ad prestandum de obseruandis statutis et consuetudinibus ipsius ecclesie solitum iuramentum dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam ipsam accesserit corporaliter illud prestet. seu quod hodie dicto Iacobo de canonicatu sub expectacione prebende ecclesie Lundensis per alias nostras litteras graciose mandauimus prouideri ♦ Uolumus autem quod idem Iacobus quamprimum uigore presencium canonicatum et prebendam ac preposituram predictos fuerit pacifice assecutus predicte littere per quas illos acceptauit ut prefertur et processus habiti per easdem et quecunque inde secuta sint cassa et irrita nulliusque roboris uel momenti. ♦ Nos enim si dictus. Iacobus ad hoc repertus fuerit ydoneus ut prefertur exnunc perinde irritum decernimus et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctorite scienter uel ignoranter contigerit attemptari. ac si die date presencium eidem Iacobo ad hoc reperto ydoneo de canonicatu et prebenda ac prepositura predictis cum interposicione decreti prouideri mandauissemus. ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum tercio nonas aprilis anno. nono.

2 Bonifacius (episcopus indtil dei)] Bonifacius etcetera Aa. 3 salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa. 3-5 arbitramur (et indtil suffragantur)] arbitramur etcetera Aa. 8

6 uace<n>t] uacet Aa. 25 predictorum] predictorum predictorum Aa.

1 nostra (appellacione indtil compescendo)] nostra etcetera Aa. 26 I<acobu>s] Iohannes Aa.

5: ec. un. extravag. Ioh. XXII de praebendis et dignitatibus 3. 7: c. 2 X de concessione præbendæ et ecclesiæ III 8.

2: c. 6 in VI" de rescriptis 13. 30: cf. nr. 546.

Bonifacius, biskop, Guds tjeneres tjener, til sin ærværdige broder ærkebiskoppen af Lund hilsen og apostolisk velsignelse.

Vi anser det for sømmeligt og passende, at det apostoliske sæde viser sig nådigt over for dem, hvem deres egne dyders fortjenester rosværdigt anbefaler dertil. En ansøgning, der jo for nylig blev forelagt os på vor elskede søn Jakob Knudsens, præst i Roskilde stifts vegne, indeholdt, at samme Jakob, da det kanonikat og den større præbende og provstiet ved kirken i Roskilde, i hvilken der vides at være større, middelstore og mindre præbender, var ledige, efter at vor elskede søn Jakob Hennekesen, dengang kannik og provst ved denne kirke, frivilligt havde givet afkald på dem, som han på det tidspunkt besad, i hænderne på vor ærværdige broder biskop Peder af Roskilde af egen drift uden for den romerske kurie, og det med stiftsbiskoppelig myndighed var tilladt af samme biskop uden for samme kurie, i kraft af et brev fra os, hvorved han opnåede et kanonikat ved samme kirke i Roskilde og fik ventebrev på en præbende og en dignitet eller et personat eller officium med eller uden sjælesorg sammesteds, inden det lovmæssige tidsrums udløb godtog, som han kunne, fornævnte således ledige kanonikat og præbende og provsti, hvilket provsti jo er forbundet med sjælesorg, men dog ikke en større dignitet i nævnte kirke, og hvortil man ikke antages ved valg, og opnåede, at de skulle gives ham ved provision, og da han havde opnået dem, sad han inde med og besad dem fra da af, således som han for tiden ukæret sidder inde med og besidder dem. Men da nævnte Jakob, således som samme ansøgning tilføjede, tvivler om, at denne godtagelse og provision af visse grunde kan stå for en prøvelse, og fornævnte kanonikat og præbende og provsti, således som vi har hørt, stadig som fornævnt vides at være ledige, og da vi ønsker at omfatte nævnte Jakob, som er mangfoldigt anbefalet til os for sit liv, sin vandel i ærbarhed og gode sæder og sin retskaffenheds øvrige rosværdige fortjenester og dyder, med nådig gunst under hensyntagen hertil og desuden i betragtning af den bøn, som vor såre kære datter i Kristus Margrete, Danmarks, Sveriges og Norges dron ning, ydmygt har rettet herom til os på denne Jakobs vegne, pålægger vi Dig, broder, ved apostolisk brev, at Du, hvis Du efter omhyggeligt at have prøvet ham finder, at nævnte Jakob læser godt, analyserer godt og synger godt og taler latin på passende måde og i øvrigt er egnet til at opnå nævnte provsti, eller selv om denne Jakob ikke skulle synge godt, når blot han sværger i Dine hænder på Guds hellige evangelier, at han inden et år, at regne fra denne prøvelses tidspunkt, lærer at synge godt, — hvorom vi bebyrder Din samvittighed — med fuld kanonisk ret og alle rettigheder og tilbehør med vor myndighed overdrager og anviser samme Jakob Knudsen fornævnte kanonikat og præbende og provsti — da alle deres afkastninger, afgifter og indkomster, som det forsikres, ikke overstiger en årlig værdi af 28 mark sølv ifølge den almindelige indtægtsangivelse —, hvad enten de er ledige på fornævnte eller enhver anden måde eller fra hvilke som helst andre personer eller ved opnåelse af et andet kirkeligt beneficium, der er overdraget med enhver myndighed, eller ved vor forgænger — salig ihukommelse — pave Johannes 22.s bestemmelse, som begynder: Forbandelsesværdig, selv om de har været ledige så lang tid, at deres overdragelse ifølge Laterankonciliets bestemmelser på lovformelig vis er hjemfaldet til fornævnte sæde, eller i almindelighed, fordi den eller de, der besidder dem, skulle afstå dem som et hvilket som helst resultat af nævnte sædes vilje eller i øvrigt, eller dette kanonikat, denne præbende og dette provsti særligt er reserveret for apostolisk rådighed, og der om dem mellem nogle svæver eller er en uafgjort strid i det apostoliske palads eller andetsteds, hvis stilling det er vor vilje, skal anses for udtrykt med dette brev, og Jakob Hennekesen eller disse personer har været fornævnte sædes kapellaner eller officialer i øvrigt eller notarer eller nuntier eller kollektorer eller underkollektorer af afkastninger og indkomster, der skyldes det apostoliske kammer, eller scriptorer af apostoliske breve eller i tjeneste ved dette sæde eller hos en eller anden af vore ærværdige brødre, den hellige romerske kirkes kardinaler, eller har været tilhænger af Robertus — fordømmelig ihukommelse — fordum kardinalpresbyter af basilika SS. XII Apostoli, dengang modpave, som i forbryderisk forvovenhed kaldte sig Clemens 7., eller af andre, der er fordømt ved apostoliske processer, når blot denne Jakob ikke har trængt sig ind i nævnte kanonikat og præbende og provsti, og der ikke på tidspunktet for dette brevs givelse særligt er søgt ret for nogen angående dem. Du skal personligt eller ved en eller flere andre med samme myndighed indføre samme Jakob Knudsen eller hans befuldmægtigede i hans navn i faktisk besiddelse af fornævnte kanonikat og præbende og provsti og deres omtalte rettigheder og tilbehør og forsvare ham efter indførelsen, idet alle uretmæssige besiddere er fjernet derfra, og skaffe denne Jakob eller nævnte befuldmægtigede for ham anerkendelse som kannik og broder med adkomst til nævnte præbende i nævnte kirke, efter at I har anvist ham sæde i koret og plads i kapitlet i denne kirke med nævnte fulde ret, og at han tilstedes til fornævnte provsti efter gældende sædvane, og sørge for, at der fuldt ud svares ham af samtlige afkastninger, afgifter, indkomster, rettigheder og oppebørsler af dette kanonikat og denne præbende og dette provsti, idet Du med vor myndighed tugter dem, der sætter sig op herimod, under udelukkelse af appel, uanset såvel vor forgænger — from ihukommelse — pave Bonifacius 8.s som alle andre apostoliske bestemmelser og alle herimod stridende bestemmelser og sædvaner ved denne kirke, selv om de er bekræftede ved ed, apostolisk stadfæstelse eller en hvilken som helst anden bekræftelse, eller uanset om nogen med apostolisk eller hvilken som helst anden myndighed er anerkendt som kanniker i samme kirke eller arbejder på at få anerkendelse eller med hensyn til provisioner, de skal have på kanonikater og præbender og digniteter, personater eller officier ved nævnte kirke, har fået særskilt eller angående andre kirkelige beneficier i de egne har fået et almindeligt brev af fornævnte sæde eller dets legater, selv om man derved er skredet til forbud, reservation og afgørelse eller er gået frem på nogen som helst anden måde. Det er nemlig vor vilje, at fornævnte Jakob med hensyn til opnåelse af fornævnte kanonikat og præbende og provsti skal foretrækkes for alle disse, men at der ikke derved må gøres nogen indskrænkning i deres ret til at opnå andre kanonikater og præbender og digniteter, personater eller officier eller beneficier; (Din overdragelse skal endvidere gælde), uanset om den til enhver tid værende biskop af Roskilde og vore elskede sønner kapitlet ved denne kirke eller hvilke som helst andre i fællesskab eller hver for sig har fået bevilget af samme sæde, at de ikke skal være pligtige til anerkendelse eller provision af nogen, og at de ikke skal kunde tvinges dertil eller rammes af interdikt, suspension eller bandlysning, og at kanonikater og præbender og digniteter, personater eller officier i denne kirke eller andre kirkelige beneficier, hvortil de i fællesskab eller særskilt har ret til overdragelse, provision, præsentation eller al anden rådighed af enhver art, ikke skal kunne tildeles nogen ved provision ved apostolisk brev, som ikke fuldstændigt, tydeligt og ord til andet omtaler denne bevilling; fremdeles uanset hvilken som helst anden begunstigelse fra nævnte sæde, almindelig eller særlig, hvilken ordlyd den så har, hvorved, når den ikke er tydelig omtalt eller i fuld udstrækning optaget i dette brev, virkningen af dette på nogen som helst måde kan hindres eller blot opsættes, og hvorom og om hvis fulde ordlyd der i vort brev skal finde særlig omtale sted; (Din overdragelse skal også gælde), hvis nævnte Jakob ikke har været til stede for at aflægge den sædvanlige ed på at ville overholde denne kirkes bestemmelser og sædvaner, når blot han i sin fraværelse lader en egnet befuldmægtiget aflægge den og, når han kommer til denne kirke, gør det i egen person, eller (uanset) at vi i dag nådigt har befalet ved et andet brev fra os, at der ved provision skulde gives nævnte Jakob et kanonikat med ventebrev på en præbende ved kirken i Lund. Men det er vor vilje, at så snart samme Jakob i kraft af dette brev ukæret har opnået fornævnte kanonikat og præbende og provsti, skal fornævnte brev, hvorved han godtog dem som fornævnt, og de skridt, der er foretaget derved, og alt, hvad der er fulgt derefter, være kasseret og ugyldigt og uden styrke eller betydning. Thi hvis man finder nævnte Jakob egnet hertil som fornævnt, erklærer vi det fra nu af ugyldigt og magtesløst, om nogen med hvilken som helst myndighed med eller uden viden herom skulle forsøge at handle anderledes i denne sag, ganske som om vi på dette brevs udstedelsesdag ved en truffen afgørelse havde befalet, at der ved provision skulle gives samme Jakob, der var fundet egnet hertil, fornævnte kanonikat og præbende og provsti. Givet ved S. Pietro i Rom den 3. april i vort niende (pontifikats)år.