Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa, for de forkortede formler se nr. 296:

Bonifacius etcetera dilecto filio thesaurario ecclesie Lubicensis salutem etcetera ♦ Dignum arbitramur (— — —) suffragantur. ♦ Uolentes igitur dilectum filium Magnum Braeschen clericum Bremensis diocesis qui ut asserit in uicesimo uel citra sue etatis anno constitutus extitit apud nos de uite ac morum honestate aliisque probitatis et uirtutum meritis multipliciter commendatum horum intuitu fauore prosequi gracioso discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus si per diligentem examinacionem eundem Magnum bene legere bene construere bene cantare ac con grue loqui Latinis uerbis et alias ad curatum beneficium obtinendi ydoneum esse reppereris uel eciam si ipse Magnus non bene (— — —) addiscet unum uel duo seu tria aut plura beneficium seu beneficia ecclesiasticum seu ecclesiastica eciam si ipsum unum uel ipsorum duorum seu trium aut plurium aliquod curatum uel* curata aut dignitas uel personatus seu officium in metropolitana uel cathedrali seu collegiata et dignitas ipsa in metropolitana uel cathedrali maior post pontificalem uel in collegiata ecclesiis huiusmodi principalis fuerit et ad illam seu illud consueuerit quis per electionem assumi quorum omnium fructus redditus et prouentus sexaginta marcharum argenti puri secundum taxacionem decime ualorem annuum non excedant ad cuiuscumque quorumcumque seu quarumcumque collacionem prouisionem presentacionem electionem seu quamuis aliam disposicionem communiter uel diuisim pertinens seu pertinencia etiam si aliqua beneficiorum huiusmodi canonicatus et maiores prebende Bremensis Lubicensis Zwerinensis et Sleswicensis ecclesiarum in quibus maiores medie et minores chorales et non chorales capitulares et non capitulares ac distincte prebende fore noscuntur fuerint si quod uel si qua in Bremensi Lubicensi et Zwerinensi et Sleswicensi ciuitatibus et diocesibus uacat seu uacant ad presens uel cum uacauerit aut simul uel successiue uacauerint quod seu que dictus Magnus per se uel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spacium postquam sibi uel idem procuratori uacacio illius uel illorum innotuerit duxerint acceptandum seu acceptanda conferendum seu conferenda sibi post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni tue auctoritate nostra reserues districtius inhibens* uenerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Bremensi ac Lubicensi Zwerinensi et Sleswicensi episcopis et dilectis filiis dictarum Bremensis Lubicensis Zwerinensis ac Sleswicensis ac alterius seu aliarum ecclesi<e> seu ecclesiarum capitulis in quibus huiusmodi beneficium seu beneficia forsan fuerit seu fuerint ac illi uel illis ad quem uel ad quos beneficii seu beneficiorum huiusmodi collacio prouisio presentacio electio seu queuis alia disposicio communiter uel diuisim pertinet ne de huiusmodi beneficio seu beneficiis interim eciam ante acceptacionem eandem nisi postquam eis constiterit quod ipse Magnus uel procurator predicti illud uel illa noluerint acceptare disponere quoquomodo presumant atque nichilominus huiusmodi beneficium seu beneficia que reseruabis si ut premittitur uacat seu uacant ad presens uel cum uacauerint seu simul uel successiue uacauerint cum omnibus iuri bus et pertinenciis supradictis eidem Magno post acceptacionem predictam auctoritate prefata conferas et assignes inducens per te uel alium seu alios eundem Magnum uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem beneficii seu beneficiorum iuriumque et pertinenciarum predictorum et defendens inductum et faciens ipsum Magnum uel dictum procuratorem pro eo ad huiusmodi beneficium seu beneficia ut est moris admitti sibique de ipsius uel ipsorum beneficii seu beneficiorum fructibus (— — —) non obstantibus quibuscumque constitucionibus et ordinacionibus apostolicis atque nostris necnon statutis et consuetudinibus dictarum Bremensis Lubicensis Zwerinensis et Sleswicensis uel alterius seu aliarum ecclesie seu ecclesiarum in qua seu quibus huiusmodi beneficium seu beneficia forsan fuerit seu fuerint illis presertim quibus in eisdem uel aliqua earundem ecclesiarum caueri dicitur quod nullus inibi maiorem uel mediam prebendam assequi ualeat nisi de minore ad mediam et de media prebenda ad maiorem prebendam gradatim et per opcionem ascendat quod nullus inibi dignitatem personatum uel officium habere ualeat nisi canonicus actu prebendatus in eisdem ecclesiis existat contrariis (— — —) faciendis de huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales uel generales apostolice sedis uel legatorum (— — —) quibus omnibus eciam auctoritate nostra huiusmodi beneficium seu beneficia eciam cum simili uel dissimili aut alia quauis antelacionis prerogatiua in genere uel in specie eciam sub quacumque facultatis aut alia forma uel expressione uerborum eciam racione primariarum precum cuicumque seu quibuscumque concesse uel concedende exspectantibus eciam illis quibus forsan concessimus seu indulsimus aut per nos concedi uel indulgeri contigerit quod gracie exspectatiue cum antelacionis prerogatiua alicui seu aliquibus concesse uel concedende eis preiudicare non debeant ac eciam si de facultate primari<arum> precibus concessionibus et indultis huiusmodi et quib<u>scumque aliis in presentibus de uerbo ad uerbum ac ipsarum personarum nominibus et cognominibus propriis plena et expressa mencio sit habenda preterquam uenerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus et dilectis filiis familiaribus nostris domesticis continuis commensalibus nobis actu commensaliter famulantibus in assecucione beneficii seu beneficiorum huiusmodi quibuscumque constitucionibus declaracionibus et ordinacionibus apostolicis et presertim declaracione per nos edita uidelicet quod gracie exspectatiue aliquibus per nos concesse uel imposterum concedende aliis similes gracias cum simili clausula primo habentibus et precedentibus eos in data non preiudicent sed secundum ordinem datam eciam quo ad ipsas clausulas gracias ipsas debuisse et debere sortiri effectum ita quod prior in data in assecucione gracie ceteris preferatur et aliis contrariis nequ<a>quam obstantibus uolumus anteferri sed nullum per hoc eis quo ad assecucionem beneficiorum aliorum preiudicium gene rari ♦ Nos enim reseruaciones deputaciones prouisiones concessiones gracias et mandata quecumque similes uel dissimiles similia uel dissimilia cum clausulis anteferri antelacionis uel indulti et prerogatiue cuiuscumque per nos seu nostra aut litterarum nostrarum auctoritate de huiusmodi beneficiis eciam sub quacumque expressione uerborum in preiudicium presentis gracie cuicumque seu quibuscumque personis cuiuscumque gradus status condicionis et preeminencie fuerit seu fuerint factas uel imposterum faciendas facta uel facienda et inde secuta uel subsequenda in quantum presenti gracie refragentur tenore presencium cassamus irritamus annullamus nulliusque decernimus roboris uel momenti decernentes exnunc irritum et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit attemptari seu si eisdem archiepiscopo episcopis et capitulis uel quibuscumque aliis (— — —) quodque de huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem prouisio nem presentacionem electionem seu quamuis aliam (— — —) mencio specialis aut si prefatus Magnus presens non fuerit ad prestandum de obseruandis statutis et consuetudinibus ecclesie seu ecclesiarum in qua seu quibus huiusmodi beneficium seu beneficia forsan fuerit seu fuerint solitum seu solita iuramentum seu iuramenta dummodo in absencia sua per procuratorem ydoneum et cum ad ecclesiam seu ecclesias huiusmodi accesserit corporaliter illud uel illa prestet seu quod dictus Magnus patitur in etate defectum cum ut prefertur in uicesimo uel citra sue etatis anno constitutus existat ♦ Nos enim cum eodem Magno ut beneficium curatum seu beneficia curata huiusmodi duo eciam incompatibilia si sibi presencium uigore aut alias canonice conferantur libere recipere et quoad uixerit retinere illaque et quotlibet earum simul uel successiue quociens uoluerit pro alio uel aliis similibus uel dissimilibus beneficio seu beneficiis duobus tantum incompatibilibus permutare ualeat huiusmodi etatis defectu ac generalis concilii et quibuscumque aliis constitucionibus apostolicis necnon predictis statutis et consuetudinibus contrariis nequaquam obstantibus auctoritate apostolica tenore presencium de speciali gracia dispensamus prouiso quod beneficia curata huiusmodi debitis non fraudentur obsequiis et animarum cura in eis nullatenus negligatur quodque quam primum dictus Magnus ad etatem legitimam peruenerit se faciat statutis a iure temporibus ad ordines quos beneficium ipsum requirit promoueri seu eciam gracia exspectatiua et dudum sibi facta ad collacionem uenerabilis fratris nostri episcopi Lubicensis et dilectorum filiorum prepositi decani et capituli singulorumque canonico rum ecclesie predicte eciam si canonicatus et maior prebenda foret ♦ Uolumus insuper et ex certa nostra sciencia decernimus quod si forsan huiusmodi uel similes gracias per nos factas uel faciendas antequam debitum effectum sortirentur generaliter uel specialiter seu alio quouis modo reuocari contigerit presentes littere sub huiusmodi reuocacione nullatenus comprehendantur sed ad omnem earum effectum in sui perinde remaneant roboris firmitate ac si huiusmodi reuocacio a nobis minime emanaret supplentes omnino surrepcionem et abrepcionem ac defectus quoscumque si qui interuenerint in eisdem ♦ Nos insuper si dictus Magnus ad hoc (— — —) date presencium beneficium seu beneficia huiusmodi si quod uel si qua uacabat uel uacabant tunc uel cum uacaret seu simul uel successiue uacarent quod seu que dictus Magnus acceptaret ut prefertur conferendum seu conferenda eidem Magno post acceptacionem predictam donacioni apostolice cum interposicione decreti duxissemus specialiter reseruandum seu eciam reseruanda ♦ Datum <.....>

23 qui] tilf. o.l. Aa.

— citra] med r tilf. o.l. i stedet for underprikket c Aa.

1 uerbis] herefter overstreget a Aa.

4 uel| uel uel på linieovergang Aa.

22 inhibens] inhibentes Aa.

24 ecclesi<e>] ecclesiis Aa.

11 aliqua] herefter overstreget in Aa.

24 primari<arum>] primariis Aa.

24-25 quib<u>scumque] quibiscumque Aa.

3 nequ<a>quam] neququam Aa.

9 personis] herefter overstreget quam Aa.

25 presencium] herefter overstreget tenore Aa.

6 nostra] tilf. o.l. Aa.

Bonifacius, o.s.v. til sin elskede søn skatmesteren ved kirken i Lübeck hilsen o.s.v.

Vi anser det for sømmeligt (— — —) anbefaler dertil. Da vi altså ønsker at omfatte vor elskede søn Magnus Brasche, gejstlig i Bremen stift, der, som han forsikrer, går i sin alders tyvende år eller deromkring, og som er mangfoldigt anbefalet til os for sit liv, sin vandel i ærbarhed og gode sæder og sin retskaffenheds øvrige fortjenester og dyder, med nådig gunst i betragtning heraf, pålægger vi Dig, gode søn, ved apostolisk brev, at Du, hvis Du efter omhyggeligt at have prøvet ham finder, at samme Magnus læser godt, analyserer godt, synger godt og taler latin på passende måde og i øvrigt er egnet til at opnå et beneficium med sjælesorg, eller selv om denne Magnus ikke skulle synge godt (— — —) lærer at synge godt, med alle rettigheder og tilbehør med vor myndighed for Din rådighed skal reservere et eller to eller tre eller flere kirkelige beneficier, selv om dette ene eller et eller andet af de to eller tre eller flere er forbundet med sjælesorg eller er en dignitet eller et personat eller officium ved ærkebispe- eller dom- eller kollegiatkirken, og denne dignitet er den største efter den biskoppelige ved ærkebispe- eller domkirken eller den vigtigste ved kollegiatkirken, og man ved valg plejer at antages til den eller det, og alle deres afkastninger, afgifter og indkomster ikke overstiger en årlig værdi af 60 mark lødigt sølv ifølge indtægtsangivelsen, og hvortil hvilken eller hvilke som helst i fællesskab eller hver for sig har overdragelses-, provisions-, præsentations-, valg- eller al anden rådighedsret, selv om nogle af disse beneficier måtte være kanonikater og større præbender ved kirkerne i Bremen, Lübeck, Schwerin og Slesvig, i hvilke der vides at være større, middelstore og mindre præbender, hørende til koret og ikke til koret, til kapitlet og ikke til kapitlet, og udskilte præbender, hvis et sådant eller sådanne for tiden er ledigt eller ledige i stæderne og stifterne Bremen, Lübeck og Schwerin og Slesvig, eller når det bliver ledigt, eller de på én gang eller efter hinanden bliver ledige, og nævnte Magnus personligt eller ved sin dertil lovformeligt indsatte befuldmægtigede inden en måneds forløb, efter at han eller samme befuldmægtigede har fået kendskab til dets eller deres ledighed, beslutter at godtage det eller dem, at overdrage ham efter denne godtagelse. Du skal strengt forbyde vore ærværdige brødre, ærkebiskoppen af Bremen og biskopperne af Lübeck, Schwerin og Slesvig og vore elskede sønner kapitlerne ved nævnte kirker i Bremen, Lübeck, Schwerin og Slesvig og den ene eller de andre kirker, i hvilke dette beneficium eller disse beneficier muligvis måtte være, og den eller dem, under hvem overdragelsen, provisionen, præsentationen af, valget til eller al anden rådighed over dette eller disse beneficier i fællesskab eller hver for sig hører, at dri ste sig til også i tiden før denne godtagelse på nogen måde at træffe bestemmelse om dette beneficium eller disse beneficier, undtagen efter at have bragt i sikker erfaring, at denne fornævnte Magnus eller fornævnte befuldmægtigede ikke har villet godtage det eller dem, og Du skal lige så vel efter fornævnte godtagelse med fornævnte myndighed med alle ovennævnte rettigheder og tilbehør overdrage og anvise samme Magnus dette beneficium eller disse beneficier, som Du reserverer, hvis det eller de som fornævnt for tiden er ledige, eller når de er ledige eller på én gang eller efter hinanden er ledige. Du skal personligt eller ved en eller flere andre indføre samme Magnus eller hans befuldmægtigede i hans navn i faktisk besiddelse af fornævnte beneficium eller beneficier og deres omtalte rettigheder og tilbehør og forsvare ham efter indførelsen, og sørge for at denne Magnus eller nævnte befuldmægtigede for ham, som det er skik, antages til dette beneficium eller disse beneficier og, at der fuldt ud (— — —) oppebørsler af dette beneficium eller disse beneficier, idet Du (— — —), uanset alle herimod stridende apostoliske og vore bestemmelser og forordninger samt bestemmelser og sædvaner ved nævnte kirker i Bremen, Lübeck, Schwerin og Slesvig eller den ene eller de andre kirker, i hvilken eller hvilke dette beneficium eller disse beneficier muligvis måtte være, og især dem, i hvilke der siges at være fastsat i samme kirker eller en eller anden af samme, at ingen sammesteds kan opnå en større eller middelstor præbende, medmindre han trin for trin og ved valg forfremmes fra en mindre til en middelstor og fra en middelstor præbende til en større præbende, (og) at ingen sammesteds kan have en dignitet, et personat eller officium, medmindre han virkeligt er kannik med præbende ved samme kirker, selv om de (— — —) de skal have på dette eller andre kirkelige beneficier i de egne har fået særligt eller almindeligt brev af (— — —). Det er nemlig vor vilje, at han med hensyn til opnåelse af dette beneficium eller disse beneficier skal foretrækkes for alle disse, der ligeledes med vor myndighed har ventebrev på dette beneficium eller disse beneficier ligeledes med en lignende eller ikke lignende eller enhver anden særlig foretrækkelse i almindelighed eller særdeleshed, ligeledes under enhver fuldmagts anden ordlyd eller udtryksmåde, der ligeledes er tilstået eller bliver tilstået nogen som helst eller alle på grund af de foresattes bønner, ligeledes frem for dem, hvem vi muligvis har tilstået eller bevilget eller måtte tilstå eller bevilge, at nådesbevisninger om ventebrev med særlig foretrækkelse, der er tilstået eller skal tilstås en eller anden eller nogle, ikke skal være dem til skade, og selv om der i dette brev ord til andet skal finde fuldstændig og tydelig omtale sted af denne fuldmagt, disse foresattes bønner, tilståelser og bevillinger og alt andet og af disse personers egne navne og tilnavne — dog med undtagelse af vore ærværdige brødre, den hellige romerske kirkes kardinaler og vore elskede sønner vor husstand og vedvarende bordfæller, der virkeligt tjener os ved bordet —, uanset alle apostoliske bestemmelser, erklæringer og forordninger og især den erklæring, der er udstedt af os, nemlig at nådesbevisninger om ventebreve, der er tilstået eller i fremtiden skal tilstås nogle af os, ikke skal være til skade for andre, der først har lignende nådesbevisninger med et lignende forbehold, og som, hvad angår dato, går forud for dem, men at disse nådesbevisninger i overensstemmelse med datoens rækkefølge skulle og skal have deres virkning ligeledes hvad angår disse forbehold, således at den første med hensyn til dato skal have fortrinsret for de øvrige til at opnå nådesbevisning, og uanset alt andet herimod stridende, men at der ikke derved må gøres nogen indskrænkning i deres ret til at opnå andre beneficier. Thi vi kasserer, ugyldiggør, annulerer i kraft af dette brev de reservationer, udpegelser, provisioner, tilståelser, nådesbevisninger og alle befalinger, lignende eller ikke lignende, med forbehold om "foretrækkes", fortrinsret eller bevilling og fordel af enhver art, der er foretaget eller i fremtiden skal foretages af os eller med vor eller vore breves myndighed med hensyn til disse beneficier til skade for denne nådesbevisning ligeledes under enhver udtryksmåde til fordel for nogen som helst person eller nogle personer som helst, af hvad grad, stilling, stand og fornemhed de end er, og alt hvad der derefter fulgte eller skulle følge, for så vidt det modarbejder denne nådesbevisning, og vi erklærer det uden styrke eller betydning, idet vi fra nu af erklærer det ugyldigt og magtesløst, om nogen med hvilken som helst myndighed med eller uden viden herom skulle forsøge at handle anderledes i denne sag; (Din overdragelse gælder endvidere), uanset om samme ærkebiskop, biskopper og kapitler eller hvilke som helst (— — —) bandlysning, og at dette eller andre kirkelige beneficier, hvortil de i fællesskab eller særskilt har ret til overdragelse, provision, præsentation, valg eller al anden (— — —) særlig omtale sted; (Din overdragelse gælder også), hvis fornævnte Magnus ikke har været til stede for at aflægge den sædvanlige ed eller de sædvanlige eder på at ville overholde den kirkes eller de kirkers bestemmelser og sædvaner, i hvilken eller hvilke dette beneficium eller disse beneficier muligvis måtte befinde sig, når blot han i sin fraværelse lader en egnet befuldmægtiget aflægge den og, når han kommer til denne kirke eller disse kirker, gør det i egen person, eller (uanset) at nævnte Magnus lider af en mangel ved sin alder, da han som fornævnt befinder sig i sin alders tyvende år eller deromkring. Thi vi giver med apostolisk myndighed i kraft af dette brev af en særlig nåde samme Magnus dispensation til, at han frit kan modtage og, så længe han lever, beholde et beneficium eller to beneficier med sjælesorg, der ligeledes er uforenelige, hvis de i kraft af dette brev eller i øvrigt overdrages ham på kanonisk vis, og bytte dem og ethvert af dem på én gang eller efter hinanden, så ofte han ønsker, for et andet beneficium eller andre beneficier, lignende eller ikke lignende, blot to uforenelige, uanset denne mangel ved alderen og det almindelige konciliums og alle andre apostoliske bestemmelser samt fornævnte forordninger og sædvaner, der strider herimod, forudsat, at disse beneficier med sjælesorg ikke berøves tilbørlig tjeneste, og sjælesorgen, der er forbundet med dem, på ingen måde forsømmes, og at nævnte Magnus, så snart han når den lovformelige alder, sørger for at blive forfremmet til de grader, som dette beneficium kræver, til de tidspunkter, der er fastsat af retten, eller ligeledes den nådesbevisning om ventebrev og det, der i sin tid blev foretaget for ham, hvortil vor ærværdige broder biskoppen af Lübeck og vore elskede sønner provsten, dekanen og kapitlet og kannikkerne enkeltvis ved fornævnte kirke har overdragelsesretten, selv om det måtte være et kanonikat og en større præbende. Vi vil desuden og erklærer ifølge vor sikre viden, at dette brev, hvis denne eller lignende nådesbevisninger, der er udvist eller skal udvises af os, i almindelighed eller i særdeleshed eller på enhver anden måde muligvis skulle blive tilbagekaldt, førend de opnåede deres tilbørlige virkning, på ingen måde skal indbefattes under denne tilbagekaldelse, men derefter med hensyn til hele sin virkning skal forblive i sin urokkelige styrke, som om denne tilbagekaldelse på ingen måde udgik fra os, idet vi udfylder enhver tilsnigelse og fradragelse og alle mangler, hvis der findes nogle ved samme. Thi hvis man finder nævnte Magnus egnet hertil (— — —) på dette brevs udstedelsesdag ved en truffen afgørelse særligt havde ladet dette beneficium eller disse beneficier reservere for apostolisk rådighed, hvis et sådant eller sådanne da var ledige, eller når det blev ledigt eller på én gang eller efter hinanden var ledige, og nævnte Magnus som fornævnt ville godtage dem, at overdrage samme Magnus efter fornævnte godtagelse. Givet .....