Tekst og udgave
forrige næste

1. Tekst efter Ba2:

Omnibus præsens scriptum cernentibus Haquinus dei gratia rex Norwegiæ, salutem in domino sempiternam. ♦ Nouerint uniuersi, quod anno domini mo. ccco. ixo. feria quinta proxima ante festum beate Mariæ Magdalenæ, Kaupmannahafn, inter magnificum principem dominum Ericum dei gratia Danorum Slauorumque regem illustrem ex una parte, et nos ex altera, placitatum, concordatum et promissum extititin hunc modum. ♦ <1> Primo, quod inter nos et regna nostra ex utraque parte, debeat firma pax et plena securitas perpetuis temporibus obseruari; et ut ipsæ pax et securitas utrinque firmius et inuiolabilius perpetuo obseruentur, debemus filiam nostram primogenitam legittimam, Ingiburgam nomine, domicello Magno, filio domini Birgeri Sueworum regis illustris, nepoti domini Eirici dei gratia Danorum regis supradicti, desponsare et copulandam sibi matrimonialiter assignare. Nos etiam debemus eandem filiam nostram constituere hæredem post nos, regni Norwegiæ, si filium legittimum non contingat nos optinere. ♦ Si uero filium legittimum optinuerimus, tunc cum eadem filia nostra domicello prædicto sex milia marcarum argenti dabimus in dotem; et tantum de argento idem domi cellus sponsæ suæ prædictæ, ratione donationis propter nuptias, quæ morghengiof dicitur, assignabit, uel bona seu certos redditus pro eodem. ♦ Si uero hæres regni fuerit, dabit eidem octo milia marcarum puri in donationem propter nupcias; et super eo fecit nobis dominus rex Daciæ, cum suis fidelibus, cautionem. ♦ Debet etiam dominus rex Daciæ, et bona fide promisit intendere sollicite et fideliter cooperari pro toto posse suo, quod dominus Birgherus rex Sueuorum ad regimen regni sui redeat, et dignitatem regiam; et quod filius suus, domicellus Magnus sepedictus, succedat eidem patri suo, sicut tenetur merito in eisdem. ♦ Ipse dominus Birgherus rex Sueworum prædictus dispensationem in curia procurabit super contractu matrimonii inter ipsos domicellum Magnum et filiam nostram supradictam, cum idem quarto gradu consanguinitatis se attingunt. ♦ <2> Cæterum ut pax et securitas supradictæ inter nos et regna nostra teneantur amodo uinculo firmiori, et singula alia, quæ præmittuntur, deducantur commodius et fauorabilius ad effectum, aliqua de bonis et redditibus in Hallandia ex parte boriali aquæ Ether, sub rata et debita portione pro bonis nostris maternis omnibus, infra regnum Daciæ sitis, nobis assignabit, et residuum terræ ex ipsa parte aquæ Ethre predictæ, uidelicet quatuor hærod dominus rex Daciæ. nobis concessit in pheodum, cum iuribus, possessionibus, libertatibus et attinentiis, sicut ea comes Iacobus a progenitoribus ipsius regis Daciæ dinoscitur liberius tenuisse; et de eodem residuo, ut supra, faciemus domino regi per nos homagium, et cum hominibus et incolis ipsorum hærod domino regi et coronæ regni Daciæ seruicium faciemus requisiti; hoc adiecto, quod conuicti pro morte patris domini regis Daciæ, ipsorum hæredes et complices Daci, ibidem nullatenus colligantur; et, ut ipsa hærod et castra ibidem recuperentur ad manus nostras, cooperari debet dominus rex Daciæ fideliter nobiscum, toto posse. ♦ <3> Præterea ad preces et instantias nostras de speciali gratia duxit dominus rex Daciæ admittendum, quod uxores et liberi nouem, pro morte patris sui conuictorum, et complices ipsorum nouem, et eorum liberi, qui ratione excessuum suorum bona sua, antequam fratri nostro et nobis homagium fecerant, amisisse legittime dinoscuntur, bonis suis utantur maternis tantum modo; complices uero ipsorum alii omnes, ipsorum uxores et eorum liberi, qui antequam in seruitium nostrum uenerant in Noruegiam, bona sua propter excessus suos, ut præmittitur, non amiserant, utantur regno et bonis suis omnibus paternis et maternis, hi nichi lominus, qui cautionem domino regi Daciæ fecerint, quam ipse duxerit acceptandam; reliqui uero bona sua uendant, et cum pretio eorundem maneant extra regnum; hoc adiecto, quod uxores et liberi nouem conuictorum pro morte patris domini regis Daciæ, perpetuo extra regnum Daciæ stent, et infra tres annos præmissa bona sua alienent; ♦ De cæteris uero in uoluntate et gratia domini regis Daciæ sit, quos ipsorum regno cum bonis, ut præmittitur, uti uoluerit: quos ipsorum extra regnum stare uoluerit, et de bonis suis præmissis fructus et redditus leuare; et quos ex ipsis extra regnum manere perpetuo uoluerit, ac bona sua supradicta uendere, et extra regnum deducere pretium eorundem. ♦ <4> Insuper,ne quid remaneat, quod pacem et concordiam præmissas uiolare poterit, seu dissensionis alicuius materiam generare, bona materna, ratione quorum actenus lites et dissensiones sæpius sunt commotæ, domino regi Daciæ et coronæ regni, ubicumque infra regnum Daciæ sita sunt, resignabimus, pro suis usibus ordinanda libere, qu<u>m adepti fuerimus castra et quatuor hærod in Hallandia prius dicta. ♦ <5> Item instrumenta seu litteræ omnes, super bonis nostris maternis in Dacia nobis restituantur, quæ dominus rex Daciæ habet, uel per ipsum poterint optineri ♦ <6> Item faciat dominus rex Daciæ, quod nobis fiat iustitia de quibuscumque personis infra regnum Daciæ constitutis, contra quos querimoniam mouere uoluerimus, secundum quod exigunt leges patriæ et postulat ordo iuris. ♦ Sic etiam faciemus domino regi Daciæ in regno nostro uiceuersa. ♦ <7> Item resignauit nobis dominus rex Daciæ exnunc, omnia bona nostra materna, ubicumque infra regnum Daciæ sita, pro nostris usibus libere ordinanda ♦ Super fructibus autem de bonis eisdem, a die decollationis beati Iohannis baptistæ sub anno domini mo. ccco. viiio. usque nunc, per quemcumque perceptis, uel percipiendis forsan in futurum, super quibus coram domino rege Daciæ querimonia, nostro nomine, mota fuerit, faciat ipse dominus rex Daciæ nobis, quod exigunt leges terræ, donec castra et quatuor hærod in Hallandia, ut premittitur, consecuti fuerimus et adepti. ♦ <8> Item dominus rex Daciæ duces Suetiæ; quam citius poterit, hostiliter inuadat; nec nos cum eisdem ducibus pacem treugas seu diem aliquem faciemus uel recipiemus, sine consensu domini regis Daciæ. ♦ Et si contingat nos cum dictis ducibus diem uel treugas, ex causa aliqua, recipere, illa dies seu treugæ debent esse breues, et dominus rex Daciæ et regnum suum in eisdem die et treugis includantur; et hoc sibi tempestiue per nos debet intimari ; super quo postmodum fiat, quod utrique nostrum expediens uideatur. ♦ Item dominus rex Daciæ et nos, non debemus separatim cum fautoribus dominorum ducum prædictorum aliquibus pacem facere, nisi cum eis, quos nobis et domino Birghero regi Suetiæ attrahere poterimus in seruitium et iuuamen. ♦ <9> Item mercatores utriusque regni, Daciæ uidelicet et Norwegiæ, hic uel ibi naufragium patientes, bona sua per se uel per alios, saluent libere, et de saluatis disponent libere, pro suæ libito uoluntatis. ♦ <10> Nullum etiam theloneum in Dacia uel Norwegia a mercatoribus ipsorum regnorum extorqueri debeat aliquatenus, nisi secundum quod solui consueuerat ex antiquo. ♦ <11> Item mercimonia quæcumque per mercatores utriusque regni emta in eisdem regnis ante publicationem inibitionis, super eisdem non deducendis ibidem factam, soluto theloneo, ut supra, libere deducantur. ♦ Si quæ uero empta fuerint post publicationem in<hi>bitionis huiusmodi quandocumque factam, eadem, nisi de gratia speciali minime deducantur, antequam ipsa deducendi data fuerit licencia generalis. ♦ <12> Ut autem præmissa omnia ex parte nostra inuiolabiliter obseruentur, submittimus nos iurisdictioni uenerabilis patris Roskelldensis episcopi, quicumque pro tempore fuerit, ita quod, si in præmissorum aliquo defecerimus, possit in nos sententiam excommunicacionis ferre, et nos excommunicatos denunciare, donec defectus huiusmodi suppleatur. ♦ Sic etiam memoratus dominus rex Daciæ iuris dictioni uenerabilis patris, domini episcopi Asloensis, qui etiam pro tempore fuerit, se submisit, similiter uiceuersa, ♦ Et cum hoc, ut supradicta omnia firmiter obseruentur, promiserunt una nobiscum bona fide, uenerabiles patres, domini Ketillus Stawangrensis, Hælgo Asloensis, Arno Bergensis, et Ingeldus Hamarensis, dei gratia episcopi, ac dominus Ericus Walldemari condam regis Sueuorum filius, dominus Finno, magister capellarum nostrarum, ac nobiles uiri, dominus Bernardus de Biarkerøy, Thorias Haquini, Snaro Aslaci, barones, nec non et domini Thorwaldus Tho resson, Elauus Eilifsson, Sigwardus de Random, Throndo Halwardi Siguatus de Læi<r>holom, Thorias Harfer, Sigwardus Harexson Bryniulphus Storm, Throndo Gunulphi, Gunnarus Thomæ Birgherus Thorkilli, Serkus Petri. Iwarus Stæinari, Eywindus Symonis, Augustinus Arnonis, Andreas Sigwardi, milites, ac etiam Haquinus Thoriæ, Iohannes Gudbrandi, Iuarus Arnonis, Bryniulphus Agmundi, Agmundus Øywindi, Iohannes de Strond Auduenus Gudthormi, Haquinus Agmundi, Petrus Peterssson, Gudbrandus Gudbranzsoner, armigeri nostri, quorum sigilla, una cum nostro, præsentibus sunt appensa. ♦ <13> Condictum est etiam, quod ducenti et septuaginta milites et armigeri nostri promittent bona fide, et super hocdabunt literas suas patentes, quod singula omnia, ut præmittitur, nostro nomine obseruentur, et illas literas mittemus nos, si securus fuerit transitus, Tunsbergis, die natiuitatis beati Iohannis baptistæ proximo afuturo, nunciis domini regis Daciæ ibidem assignandas. ♦ Si uero securus non fuerit transitus, ipso tempore literæ predictæ tam suo nomine quam nostro Kaupmannahafn mittentur, eodem die ibidem nunciis nostris utrinque mutuo assignandæ. ♦ Item si ex promissoribus nostris, prædictis militibus uidelicet et armigeris, interim aliquem uel aliquos mori contigerit, alium uel alios instituemus; qui nostro nomine promissionem similem faciat loco sui. ♦ Actum et datum, loco anno et die in principio supradictis.

2. Stephanius:

Placitationem factam Hafniæ inter regem Daciæ et regem Noruegiæ 1309.

25 e. domicello: etcetera ut supra Ba1, hvorved der henvises til afskriften af kong Erik 6. brev 1308 29. august p. 83.

12 e. commotæ har Ba1: Postea ubi hæc uerba desinunt: Domino regi Daciæ et coronæ regni – prius dicta, hvorefter teksten fortsætter ud, idet der tilf.: subsequuntur hæc.

13 infra] intra Ba1.

14 qu<u>m] qum Ba2; quando Ba1.

15 hærod] hæreder Ba1.

18 infra] intra Ba1.

22 infra] intra Ba1.

28 hærod] hæreder Ba1.

7 aliquibus rettet til aliqualem Ba1.

8 iuuamen] iuuamentum Ba1.

15 inibitionis) inhibitionis Ba1.

17 in<hi>bitionis] inicbitionis Ba2.

20 Roskelldensis] Roskildensis Ba1,

24 e. domini tilf. Ba1: Helgonis.

27 Stawangrensis] Stavang- Ba1.

30 Biarkerøy] Biarkøy Ba1.

1 Throndo] Thron de Ba1.

2 Læi<r>holom] Læixholom Ba2; Leirholom Ba1.

– Bryniulphus] Brynnulphus Ba1.

3 Gunulphi] Einulphi Ba1.

6 Øywindi)] Eiwindi Ba1.

– Auduenus] Anduenus Ba1.

12 Tunsbergis] Tunsbergam Ba1.

13 afuturo] affuturo Ba1.

19 et die in principio supradictis] et die ut supra Ba1.

1. Afskrift af Bartholin.

Haakon, af Guds Naade Konge af Norge, til alle, der ser dette Brev, Hilsen evindelig med Gud.

Alle skal vide, at i det Herrens Aar 1309 Torsdag før St. Marie Magdalenes Dag er der i København mellem den stormægtige Fyrste Herr Erik, af Guds Naade de Danskes og Venders berømmelige Konge, paa den ene Side og os paa den anden blevet forhandlet, sluttet Forlig og afgivet Løfter paa følgende Maade. <§ 1> For det første at der mellem os og vore Riger paa begge Sider bør være urokkelig Fred og fuldstændig Sikkerhed til evige Tider, og for at selve denne Fred og Sikkerhed kan holdes paa begge Sider urokkeligt og ukrænkeligt i Evighed, bør vi trolove og overgive til ægteskabelig Forening vor førstefødte, ægtefødte Datter Ingeborg til Junker Magnus, Søn af Herr Birger, Svenskernes berømmelige Konge, Søstersøn af Herr Erik, af Guds Naade Danskernes fornævnte Konge. Vi bør ogsaa indsætte samme Datter som Arving efter os til Kongeriget Norge, hvis vi ikke faar en ægtefødt Søn. Men hvis vi faar en ægtefødt Søn, saa bør vi med samme vor Datter give fornævnte Junker 6000 Mark Sølv i Medgift; og lige saa meget i Sølv skal samme Junker anvise sin fornævnte trolovede som den Bryllupsgave, der kaldes Morgengave, eller Gods eller sikre Indtægter for samme. Men bliver hun Arving til Riget, skal han give samme 8000 Mark rent Sølv i Morgengave; og for dette stillede den Herre Kongen af Danmark med sine tro Mænd os Sikkerhed. Fremdeles er det den Herre Kongen af Danmarks Pligt, hvilket han har lovet paa sin Tro omhyggeligt at bestræbe sig for og af al sin Magt trofast at medvirke til, at Herr Birger, Sveernes Konge kan vende tilbage til sit Riges Kongemagt og Kongeværdighed, og at hans Søn, den oftnævnte Junker Magnus, kan efterfølge samme sin Fader i dem, saaledes som han med Rette bør. Samme Herr Birger, Sveernes fornævnte Konge, skal ved Pavestolen skaffe Dispensation for Ægteskabs Indgaaelse mellem Junker Magnus og vor fornævnte Datter, da samme er beslægtet i fjerde Grad. <§ 2> Fremdeles: for at fornævnte Fred og Sikkerhed mellem os og vore Riger fra nu af kan holdes med et fast Baand og hver enkelt af de andre Ting, der foran er nævnte, kan gennemføres paa en heldig og gunstig Maade, skal han anvise os nogle af Besiddelserne og Indtægterne i Halland Nord for Ätran som en rimelig og passende Arvelod i Steden for alt vort mødrene Gods, der er beliggende i Danmark; og Resten af Landet paa samme Side af fornævnte Ätran, nemlig fire Herreder, har den Herre Kongen af Danmark givet os til Len med de Rettigheder, Besiddelser, Friheder og Tilliggender, saadan som Grev Jakob vides frit at have besiddet dem af samme danske Konges Forgængere; og for denne Rest, som den er beskrevet ovenfor, vil vi aflægge Mandsed til den Herre Kongen, og med Mænd og Indbyggere fra de samme Herreder vil vi paa Forlangende gøre den Herre Kongen og Danmarks Riges Krone Tjeneste; med Tilføjelse af, at de, der er dømte for Drabet paa den Herre Kongen af Danmarks Fader, deres Arvinger og danske Tilhængere, paa ingen Maade skal samle sig der; og den Herre Kongen af Danmark skal tro og af al Magt sammen med os medvirke til, at de samme Herreder og Borge dér kan vindes tilbage til vor Haand. <§ 3> Fremdeles vil den Herre Kongen af Danmark efter vore indtrængende Bønner og af særlig Naade tillade, at Hustruer og Børn af de ni domfældte for hans Faders Død og de nis Tilhængere og deres Børn, som paa Grund af deres Forseelser vides lovligt at have mistet deres Gods, førend de aflagde Mandsed til vor Broder og os, maa bruge deres Gods, dog kun deres mødrene, men alle deres andre medskyldige, disses Hustruer og deres Børn, som førend de var gaaet i vor Tjeneste i Norge, ikke havde mistet deres Gods paa Grund af deres Forseelser, som det staar foran, de maa nyde Riget og alt deres fædrene og mødrene Gods, dog kun de, der stiller saadan Sikkerhed til den Herre Kongen af Danmark, som han mener at kunne modtage; men de andre skal sælge deres Gods og med Betalingen for samme forblive uden for Riget; med Tilføjelse af, at Hustruer og Børn af de ni sammensvorne, der blev domfældte for den Herre Kongen af Danmarks Faders Død, evigt skal forblive udenfor Danmarks Rige og i Løbet af tre Aar sælge deres fornævnte Gods. Men med Hensyn til de øvrige skal det bero paa den Herre Kongen af Danmarks Vilje og Naade, hvem af dem han vil skal nyde Riget og deres Gods, som det staar foran, og hvem af dem han ønsker skal blive udenfor Riget og modtage Afgifterne af deres fornævnte Gods, og hvem af dem han ønsker altid skal forblive uden for Riget og sælge deres ovennævnte Gods og føre sammes Værdi uden for Riget. <§ 4> Fremdeles for at der ikke skal blive noget tilbage, som kan krænke ovennævnte Fred og Enighed eller kan blive Aarsag til nogen Tvist, vil vi oplade de mødrene Godser, paa Grund af hvilke der hidtil ofte er opstaaet Strid og Tvivl, til den Herre Kongen af Danmark og Rigets Krone overalt, hvor de er beliggende i Kongeriget Danmark, til fri Raadighed efter hans Tarv, naar vi er kommet i Besiddelse af de føromtalte Borge og de fire Herreder i Halland. <§ 5> Fremdeles skal alle Dokumenter eller Breve angaaende vore mødrene Godser i Danmark gives os tilbage, som Kongen af Danmark har, eller som han kan komme i Besiddelse af. <§ 6> Fremdeles skal Kongen af Danmark sørge for, at vi faar vor Ret over hvilkesomhelst Personer, der opholder sig i Kongeriget Danmark, mod hvem vi maatte ønske at rejse Tiltale, efter hvad Landets Love kræver og Retsordenen forlanger. Saaledes vil ogsaa vi omvendt gøre i vort Rige for den Herre Kongen af Danmark. <§ 7> Ligeledes har den Herre Kongen af Danmark fra nu af opladt alle vore mødrene Godser til os, ligegyldig hvor i Danmark de er beliggende, til fri Raadig hed efter vort Tarv. Og hvis der med Hensyn til Frugterne af de samme Godser fra St. Johannes den Døbers Halshuggelsesdag i det Herrens Aar 1308 lige til nu, ligegyldig af hvem de er modtagne eller maaske modtages i Fremtiden, i vort Navn skulde blive rejst Klage over dem for den Herre Kongen af Danmark, skal samme Herre Kongen af Danmark gøre over for os, hvad Landets Love kræver, indtil vi har faaet og er i Besiddelse af de fornævnte Borge og fire Herreder i Halland. <§ 8> Fremdeles skal den Herre Kongen af Danmark, saa hurtigt han kan, angribe Hertugerne af Sverige; og ikke skal vi med de samme Hertuger slutte eller modtage Fred, Vaabenstilstand eller nogen Forhandling uden den Herre Kongen af Danmarks Samtykke. Og sker det, at vi af nogen Grund modtager en Forhandling eller Vaabenstilstand med nævnte Hertuger, bør den Forhandling og Vaabenstilstand være kort, og den Herre Kongen af Danmark og hans Rige medindbefattes i samme Forhandling og Vaabenstilstand; og vi bør meddele ham det i rette Tid; med Hensyn til det skal der senere ske, hvad vi begge anser for gavnligt. Fremdeles bør den Herre Kongen af Danmark og vi ikke særskilt slutte Fred med nogen af de fornævnte Herrer Hertugers Tilhængere undtagen med dem, som vi kan vinde til Tjeneste og Hjælp for os og Herr Birger, Konge af Sverige. <§ 9> Fremdeles skal Købmænd fra begge Riger, nemlig Danmark og Norge, der lider Skibbrud her eller der, frit bjerge deres Gods selv eller ved andres Hjælp og frit raade over det bjergede efter deres fri Vilje. <§ 10> Fremdeles bør der paa ingen Maade tages nogen Told i Danmark og i Norge af samme Rigers Købmænd undtagen det, som plejer at betales fra Arilds Tid. <§ 11> Fremdeles skal alle Varer, der er købt af begge Rigers Købmænd i samme Riger før Forkyndelsen sammesteds af et Forbud mod, at de udføres, frit udføres mod Erlæggelse af Told som ovenfor. Men hvis der købes nogle Varer efter Forkyndelsen af noget Forbud af denne Art, hvornaar Forkyndelsen end maatte være sket, skal de ikke kunne udføres uden særlig Tilladelse, førend der gives almindelig Udførselstilladelse. <§ 12> Men for at alt det ovennævnte urokkeligt skal overholdes af os, underkaster vi os den ærværdige Fader Roskildebispens Afgørelse, hvem han end til enhver Tid maa være, saaledes at han, hvis vi har overtraadt noget af det fornævnte, kan afsige Banlysningsdom imod os og erklære os for banlyste, indtil denne Forseelse gøres god. Paa samme Maade har ogsaa den omtalte Herre Kongen af Danmark omvendt paa samme Maade underkastet sig den ærværdige Faders, den Herre Bispen af Oslos Afgørelse, hvem han end ogsaa til enhver Tid maatte være. Og sammen med disse har desuden, for at alt det ovennævnte kan overholdes urokkeligt, følgende lovet paa deres Tro: de ærværdige Fædre, de Herrer Bisper af Guds Naade Kjeld af Stavanger, Helge af Oslo, Arne af Bergen og Ingjald af Hamar og Herr Erik, Søn af den tidligere Kong Valdemar af Sverige, Herr Finn, Magister i vore Kapeller, og de velbyrdige Mænd, Herr Bjarne af Bjarkö, Tore Haakonsøn, Snare Aslaksøn, Baroner, og Herrerne Torvald Toresøn, Elav Eilifsøn, Sigvard af Random, Trond Halvardsøn, Sigvard af Lejrholm, Tore Harfer, Sigvard Haareksøn, Brynjulf Storm, Trond Gunulvsøn, Gunnar Thomassøn, Birger Torkilsøn, Serk Petersøn, Ivar Steinarsøn, Eivind Simonsøn, Augustin Arnesøn, Andreas Sigvardsøn, Riddere, og fremdeles Håkon Toresøn, Johan Gudbrandsøn, Ivar Arnesøn, Brynjulf Agmundsøn, Agmund Øjvindsøn, Johan af Strand, Audun Guttormsøn, Håkon Agmundsøn, Peter Petersøn, Gudbrand Gudbrandsøn, vore Væbnere, hvis Segl er hængt under dette Brev sammen med vort Segl. <§ 13> Fremdeles er det blevet aftalt, at 270 af vore Riddere og Væbnere skal love paa deres Tro og give deres aabne Brev herom, at de paa vore Vegne vil overholde alt og hver enkel Ting deraf, som foran skrevet staar, og dette Brev skal vi, hvis Vejen er sikker, sende til Tønsberg nu førstkommende St. Hansdag, at overgive det til den Herre Kongen af Danmarks Udsendinge sammesteds. Men hvis Vejen ikke er sikker, skal det fornævnte Brev paa den Tid saavel i hans Navn som i vort sendes til København at overgives der samme Dag til vore Udsendinge indbyrdes fra begge Sider. Ligeledes hvis en eller nogle af vore Forlovere, nemlig de fornævnte Riddere og Væbnere, skulde dø i Mellemtiden, skal vi udnævne en anden eller andre, som i vort Navn kan gøre et lignende Løfte i hans Sted. Forhandlet og givet Sted, Aar og Dag, der er nævnt ovenfor i Indledningen.

2. Registratur af Stephanius.

Forhandling i København mellem Kongen af Danmark og Kongen af Norge. 1309.