Tekst og udgave
forrige næste

Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. Svec.:

Magnus dei gracia rex Swecie, et Haquinus, filius eius, eadem gracia rex Norwegie, omnibus, ad quos presentes litere peruenerint, salutem in domino sempiternam. ♦ Ad beneficiosa opera, que nobis et progenitoribus nostris ad honorem nostrum regium honorabiles uiri ciuitatum maritimarum pluries impenderunt, condigno fauore non immerito contuentes, ipsis et eorum cuilibet gracias et libertates a nobis et progenitoribus nostris indultas confirmare ipsasque meliorare in omnibus non minuere decreuimus, sed augere. ♦ Nouerint igitur uniuersi presentes homines et futuri, <1> quod nos de fidelium et consiliariorum nostrorum beneplacito et consensu honorabilibus uiris .. consulibus et uniuersis ciuibus ac mercatoribus ciuitatum Romani imperii, uidelicet Lubeke, Hamborch, Stadis, Bremis, Wismer, Rozstok, Stralessund, Gripeswold, Demmyn, Anklem, Stetyn et Kolberch, necnon uniuersis et singulis ciuitatibus ac mercatoribus hanse Theuthoni corum et eorum nunciis per quoscunque regnorum et dominiorum nostrorum terminos in Flandria, Swecia, Norwegia aut alias quouiscunque proficisci <uolentibus> ad quascunque prouincias cum rebus et mercimoniis suis eundi pariter et redeundi, quorsumcunque, et quociens ipsis placuerit, tam per aquas quam per terras et in regnis ac dominiis nostris undique moram faciendi seu manendi, quando et quamdiu uoluerint, et mercaturas suas inibi exercendi sub nostro heredum et successorum nostrorum securo conductu liberam et plenam concedimus facultatem, et quod per nullum aduocatorum, officialium seu familiarium nostrorum aut quemquam alium de regnis uel in regnis seu dominiis nostris impediri, occupari seu molestari debeant quouis modo, sed dato antiquo et consueto theoloneo ad nichilum ultra angarientur quomodolibet uel grauentur. ♦ <2> Promittimus insuper per presentes, quod si dicti ciues aut eorum aliqui uel mercatores seu eorum nuncii, quod deus auertat, infra regnorum et dominiorum nostrorum terminos bona aliqua amiserint in spolio uel rapina, aut si fortassis bona eorum spoliata in mari aut alias ad regna et dominia nostra perducta fuerint, contra illos iniuriatores et dictorum bonorum detentores debito iusticie rigore usque ad plenam restitucionem et condignam satisfactionem, ac si rapuissent res et propria nostra bona super huiusmodi uiolenciis et iniuriis districtius procedemus, ipsosque tam in mari quam in regnis et dominis seu terris nostris a piratarum seu raptorum infestacionibus pro toto nostro posse uolumus defensare. ♦ <3> Eosdem eciam ciues, mercatores et eorum nuncios seu eorum quemlibet intra regnorum nostrum terminos ab omni consuetudine seu iure emendi terram sepulture, quod in uulgo arfko<p> dicitur, liberos ammodo esse uolumus penitus et exemptos, sic quod, si ibidem aliquem uel aliquos mori contigerit, heredes seu testamentarii de relictis bonis huiusmodi defunctorum libere se intromittere, et quorsum uoluerint, ducere possint predicto iure aut alia consuetudine non obstante. ♦ <4> Preterea, cum non sit iustum afflictis afflictionem addere, et sit plane contra deum, conscienciam et racionem naufragorum rapere res et bona, statuimus ius et edictum perpetuo duraturum, et uolumus per omnem modum firmiter obseruari in omnibus finibus regnorum, dominiorum nostrorum seu terrarum, ut si quemquam ex dictis ciuibus, mercatoribus seu eorum nunciis hanse prenotate intra regnorum et dominiorum nostrorum limites uel eciam extra, ubicunque naufragium pati contigerit, bona quoque naufraga quecunque, siue wrak aut aliis uocabulis appellentur, nostris ripis seu terris appulsa fuerint, quecunque bona ex illis per se uel per alias saluata fuerint, illi illis uel suis heredibus, cuius uel quorum huiusmodi res et bona ante naufragium fuerant, libere pertineant ad rehabendum et possidendum ea pacifice et quiete nullo prorsus ex parte nostra uel nostrorum eis in contrarium impedimento obsistente quomodolibet inferendo. ♦ Si uero aliquis uel aliqui aut forte omnes, quibus huiusmodi bona ubicunque eciam passa naufragium et ad regnorum seu dominiorum nostrorum littora appulsa pertinuerunt, submergi uel aliter mori contigerit, nichilominus per nos <aut> nostros familiares in illis partibus talia bona saluari faciemus et fideliter conseruari et restitui illorum heredibus aut executoribus, quibus ante naufragium pertinebant, si qui infra annum et diem uenerint cum literis ciuitatis sue protestantibus, quod sint heredes ueri aut executores ad bona huiusmodi prenarrata, omnem abusum contrarium penitus deponentes, ita tamen quod ad huiusmodi bonorum naufragorum saluacionem laborantibus dari debeat racionabile precium pro labore. ♦ <5> Preterea, si aliquo tempore terram Schanie a nobis alienatam recuperare per dei graciam seu rehabere nos contingat, extunc ipsis et cuilibet ipsorum concedimus atque damus, ut quod hactenus est seruatum, quod ipsos aut ipsorum quemquam Schonøre aut Falsterbode uel alias in Schania primo uenientem, priusquam hospicium suum intrauerit, armis aut aliis rebus suis priuari seu eciam quouis modo detalliari nequaquam uolumus, illud firmiter prohibentes. ♦ <6> Insuper concedimus, quod ipsi et quilibet ipsorum in nundinis nostris Schonøre et Falsterbode et in omnibus locis terre nostre Schanie uendere possint libere pannos tam laneos quam lineos per ulnas e<o>s incidendo in locis, in quibus hoc fieri est consuetum. ♦ <7> Preterea bona quelibet, que cum pundere uel bisemer seu cum aliis ponderibus uendi debeant, et alia bona quelibet, tam magna quam parua, ibidem uendere liberam habeant facultatem theoloneo nostro solito nobis saluo. ♦ <8> Emere eciam poterunt, quecunque uenalia reperiuntur ibidem, et empta educere libere prohibicione contraria, si qua fuerit, uel alia causa qualibet non obstante. ♦ <9> Item concedimus ipsis, quod in dictis nundinis nostris terre Schanie quelibet dictarum ciuitatum iudicem uel aduocatum congruum ex semetipsis habere poterit, quem duxerit eligendum, qui quilibet aduocatus super sua uitta omnes et singulos excessus ac causas suorum burgensium, mercatorum seu nunciorum eorundem et omnium super ipsorum uitta iacencium ibidem emergentes, citra penas manus et colli, secundum ius Lubicense, et omnia alia inferiora iudicia, ipsos predictos tangencia, terminare ualeat ac de eis plene cognoscere et sentencialiter iudicare. ♦ Nec aduocati nostri debent ipsos aut ex ipsis aliquem seu eciam cum ipsis super ipsorum uitta iacentes seu eorum aliquem ante castra nostra citare, quod in Danico callen dicitur, sed unicuique contra ipsos aut secum super sua uitta iacentes, seu ubicunque alias intra dictarum nostrarum nundinarum metas et terminos existentes agere uolenti aduocatus ipsorum in causis, ut premittitur, per ipsum iudicandis secundum ius Lubicense iudicare debet et efficere sibi iusticie complementum, ita eciam quod cum iure Danico, quod empt dicitur, ipsi et ipsorum seu cum ipsis super sua uitta iacentes disponere non habebunt et cum eodem nequaquam debeant occupari. ♦ <10> Uolumus eciam et ordinamus, quod cum aliquis ipsorum burgensium, mercatorum seu nunciorum ipsorum hanse prenotate in nundinis decesserit supradictis, aduocatus prefatus seu ualenciores ex ipsis tunc ibidem existentes bona huiusmodi defuncti proximioribus suis heredibus, si ipsi presentes fuerint, applicabunt, uel eis non presentibus reddenda, abinde portabunt, in quo ips<os> per aliquem ex cuiuscunque mandato uel nomine aliqualiter impediri firmiter prohibemus. ♦ <11> Uolumus eciam, quod bona ipsorum ibidem, quamdiu in curribus remanserint, eadem deferre ad nauem debentibus nec adhuc aquam contingentibus sint et esse debent totaliter vnvoruaren, ita quod de huiusmodi bonis absque aliqua impeticione, arrestacione seu capcione bonorum facienda theloneum dari possit. 4 <12> Naues eciam ipsorum, cum ibidem primum uenerint, omni tempore et absque impedimento aliquo ex parte nostra ingerendo exonerare poterunt pro ipsorum libito uoluntatis. ♦ <13> Concedimus eciam ipsis, quod die dominica proxima ante diem beati Michaelis et non prius dictarum ciuitatum burgenses, mercatores et eorum nuncii hanse supratacte noue monete denarios pro theoloneo in ipsis nundinis dent et exsoluant. ♦ Et quilibet ibi iacens debet emere pro regum predictorum moneta. ♦ Si uero aliquis pro dictorum regum moneta non emerit nec uendiderit, et in illo facto deprehensus fuerit, ille ad unam libram grossorum debet deliquisse. ♦ <14> Et in uittis ipsorum nemo iacere debeat, nisi aduocati ipsorum et sui ac quos secum duxeri<n>t ibidem admittendos, in qua quidem uitta tabernam habere non poterunt. ♦ <15> Sed damus ipsis plenam potestatem uendendi ceruisiam in eadem uitta sua et eciam cum amphoris mensurandi, sicut hucusque fuerit obseruatum. ♦ <16> Item quicunque ipsorum in Schania propriam bodam habuerit, eam suo proximiori heredi iure hereditario relinquet. ♦ Si autem eam ibidem uendiderit, tum eam coram aduocato illius uitte, in qua boda exstiterit, resignabit. ♦ Si autem in aliqua ciuitate uendiderit, extunc coram illius ciuitatis consilio resignabit cum protestacione litterali illius ciuitatis, quod eam illic uendiderit, demonstrante, dummodo de loco, sicut ius exigit, satisfiat. ♦ <17> Uolumus insuper, ut, si quisquam ciuium mercatorum aut nunciorum predictarum ciuitatum in regnis uel dominiis nostris deliquerit seu excessum commiserit, nullus pro eo innocens puniatur, sed ille delingquens debet excessum suum personaliter emendare, nec heredes delinquentis nec dominus suus uel bona sua delictum huiusmodi emendare uel soluere tenebuntur, nec eciam delictum tale illi, de qua delinquens est, quouis modo imputabitur ciuitati. ♦ <18> Nullus eciam seruus alicuius nec nuncius bona domini sui detesserare uel deperdere poterit quouis modo. ♦ <19> Si eciam aliquis fidelium uasallorum, officiatorum, familiarium aut burgensium nostrorum ab aliquo ciuium uel nunciorum dictarum ciuitatum aliquid pro promptis denariis emerit, uolumus et precipimus, quod idem emptor cum promptis denariis persoluat empta benigne uenditori infra tres dies continuo subsequentes. ♦ <20> Uolumus eciam, quod in nundinis sepedictis et extra tempore quolibet ubique in Schania et in omnibus regnis ac dominiis nostris ipsi libere et pacifice suis mercacionibus et bonis perfruantur, absque omni uiolencia et iniuria ipsis in hiis inferenda necnon omni iure et libertate in ipsorum negociis et causis, prout usi sunt liberius ab antiquo. ♦ <21> Preterea concedimus ipsis per presentes, quod cum ipsi uel aliquis ipsorum ad ciuitates uel uillas forenses regni nostri Norwegie peruenerint, dabitur de qualibet naui unum melius talentum annone in eadem existent<is> pro theoloneo, excepto flore tritici, quod fl{ov}r in Norico appellatur. ♦ Et sic ipsi mercatores memorate hanse ab omni theoloneo ampliori intrando et exeundo regnum predictum erunt quiti penitus et soluti. ♦ <22> Insuper omne nouum theoloneum, quod temporibus illustris Haquini regis Norwegie, nostri proaui karissimi, felicis memorie, ipsis ciuitatibus earundem incolis et mercatoribus hanse predicte impositum fuerat, abdicamus et deponimus per presentes, uolentes, ut ipsi et mercatores prenotate hanse apud antiquum theoloneum permaneant, quod temporibus incliti Erici regis Norwegie soluere et dare solebant. ♦ <23> Item quando mercator dicte hanse ad Sweciam seu Norwegiam peruenerit, poterit res et bona sua a mari orientali ad mare occidentale per terras ducere et tunc per aquas uelificare cum eisdem bonis ad mare occidentale, quorsum uelit, absque damno et excessu. ♦ <24> Ceterum poter<u>nt in predictis regnis nostris ire seu curru duci et debita sua emonendo et leuando absque excessu. ♦ <25> Possint eciam in regnis nostris antedictis uni<cuique> ciui ibidem seu hospiti aut extraneo uendere sal, quantumcunque uoluerint, sed non minus quam unum nauale talentum et de illis bonis nullum theoloneum dare debent. ♦ <26> Item potest uelificare in et ad flumen Nv et ultra et undique ac ubique in omnibus regnis et dominiis nostris atque terris et ibi sua mercimonia excercere. ♦ <27> Si eciam aliqua bona ad regna nostra seu dominia perducta fuerint, que dicti mercatores ibidem uendere nequeunt, illa deducere poterunt, ubi uolunt, solito theoloneo nobis semper dato. ♦ <28> Item uolumus et multum approbamus, quod nec periuri nec infames uiri nec alique femine nec alie persone dissolute nec priuate, quod dicitur lichtverdeghe lude, contra dictos mercatores et causas eorundem in testes aliqualiter admittantur, omnibus eciam antiquis priuilegiis, litteris et libertatibus quibuscunque hic non expressis ipsis ciuibus Lubicensibus et aliis ciuibus predictis hanse sepetacte communiter uel diuisim a nostris predecessoribus et a nobis qualitercunque datis et indultis ipsis integraliter semper saluis in quibuscunque regnis, dominiis et terris nostris, non uolentes ipsis in hiis et aliis quomodolibet derogari. ♦ In quorum omnium robur, perpetuum testimonium et euidenciam pleniorem sigilla nostra cum sigillis infrascriptorum, uidelicet domini Nicolai, episcopi Lyncopensis, Erengheseli Ionsson, comitis, Nicolai Thuresson, Iohannis Hierna, Petri Binde, militum, Boecii Ionsson, Anundi Hemminghesson, armigerorum, Benedicti Philippesson, militis, Aruidi Gøzstasson, Torkilli Erenghiselsson, armigerorum, et Karoli Olauesson, militis, ex omni nostra certa sciencia et bona uoluntate presentibus litteris sunt appensa. ♦ Datum Grypeswoldis anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo in crastino natiuitatis beate Marie uirginis gloriose.

2 Flandria] A, Ab1, Davcia med anden hånd Aa, mgl. Ad-g.

3 <uolentibus>] mgl. A, men cf. diplomforlægget.

— ad quascunque indtil mercimoniis] på rasur A.

24 arfko<p>] arfkok A, Ab1, arfkop Aa og diplomforlægget.

13 <aut>] mgl. A, Aa, Ab1, men cf. diplomforlægget.

15 restitui] restituti A, Aa, restitui Ab1.

29 e<o>s] eas A, Aa, Ab1, men cf. diplomforlægget.

31 alia] talia A, men cf. diplomforlægget.

25 ips<os>] ipsi A, cf. uos i diplomforlægget.

9 duxeri<n>t] duxerit A, Aa, Ab11.

6 existent<is>] existente 4, men cf. diplomforlægget.

18 poter<u>nt] poterint A.

21 uni<cuique>] uni A.

7 Ionsson] læs Sonsson, cf. nr. 80.

8 Hemminghesson] Hans.UB., Henninghesson Sverges Traktater og Dipl. Svec., men cf. seglomskriften og nr. 80.

9 Gøzstasson] læs Gøzstafson.

11-13 Datum indtil gloriose] skrevet med samme hånd som den øvrige tekst, men med andet blæk A.

§§ 1-3- cf. 1355. juli §§ 1-3 (Dipl. Dan. 3. rk. IV nr. 272) — § 4: cf. ibid. § 4 og 1352 u.d. § 1 (Dipl. Dan. 3. rk. III nr. 528) — §§ 5-8: cf. 1352 § 2-4 — § 9: cf. 1352 § 14 — § 10:cf. 1352 § 16 — §§ 11-12: cf. 1352 §§ 6-7 — § 13: cf. 1352 § 8 og § 13 — §§ 14-15: cf. 1352 § 15 — § 16: cf. 1352 §17 — § 20: cf. 1352 § 18 — § 21-22: cf. kong Magnus' norske privilegium 1343. 9. september (Hans.UB. III nr. 13).

Magnus, af Guds nåde Sveriges konge, og Håkon, hans søn, af samme nåde Norges konge, til alle, hvem dette brev når, hilsen evindelig med Gud.

Idet vi efter fortjeneste tager hensyn til de velvillige handlinger, som de hæderværdige mænd i søstæderne gentagne gange har ydet os og vore forfædre til øgning af vor kongelige ære, og ser herpå med gunstige øjne, har vi besluttet at stadfæste de nådesbevisninger og friheder, der er bevilget dem, og enhver af dem, af os og vore forfædre, og at forbedre og ikke formindske, men tværtimod øge dem i alle henseender. Derfor skal alle nulevende og fremtidige mænd vide, <1> at vi med vore tro mænd og råders vilje og samtykke tilstår de hæderværdige mænd, rådmænd og alle borgere og købmænd i stæder i det romerske rige, nemlig i Lübeck, Hamburg, Stade, Bremen, Wismar, Rostock, Stralsund, Greifswald, Demmin, Anklam, Stettin og Kolberg samt alle stæder og købmænd i de tyskes hanse og deres udsendinge, der ønsker at drage gennem alle vore rigers og højhedsområders lande til Flandern, Sverige, Norge eller til et hvilket som helst andet sted, fri og uindskrænket adgang til under vort, vore arvingers og efterfølgeres sikre lejde at rejse frem og tilbage fra alle lande med deres ejendele og købmandsvarer, hvorhen og saa ofte det behager dem, såvel til vands som til lands, og til overalt i vore riger og højhedsområder at gøre ophold eller forblive der, når og så længe de vil, og til sammesteds at udøve deres købmandsskab, og at de ikke paa nogen måde skal udsættes for hindringer, beslaglæggelser eller fortrædeligheder af nogen af vore fogeder, officialer eller undergivne eller af nogen som helst fra eller i vore riger eller højhedsområder, men at de, når den gamle og sædvanlige told er erlagt, ikke paa nogen måde skal blive beskattet eller tynget med ydelser derudover. <2> Vi lover ydermere med dette brev, at vi, hvis nævnte borgere eller nogle af dem eller hansekøbmændene eller deres udsendinge inden for vore rigers og højhedsområders lande mister, hvad Gud forbyde, noget gods ved plyndring eller røveri, eller hvis deres gods måske skulde blive plyndret paa havet eller andetsteds og blive ført til vore riger og højhedsområder, med rettens hele strenghed skarpt vil skride ind over for dem, der øver uret eller bemægtiger sig nævnte gods — og det som om disse havde rø vet vore ejendele og vort eget gods — indtil fuldstændig tilbagegivelse og passende erstatning er opnået; og vi vil efter al vor evne forsvare dem såvel til vands som i vore riger og højhedsområder eller lande mod angreb fra sørøvere eller røvere. <3> Ligeledes er det vor vilje, at samme borgere, hansekøbmænd og deres udsendinge eller enhver af dem inden for vore rigers grænser fra nu af skal være fuldstændig fritaget for enhver sædvanemæssig eller retslig pligt til at købe gravsted, som paa folkesproget kaldes 'arvekøb', således at hvis nogen eller nogle sammesteds afgår ved døden, skal deres arvinger eller testamentseksekutorer frit kunne befatte sig med disse afdødes efterladte gods og føre det, hvorhen de vil, uanset fornævnte retslige eller anden sædvanemæssig pligt. <4> Da det desuden ikke er retfærdigt at tilføje dem, der er ramt af ulykke, yderligere ulykke, og det klart strider mod Gud, samvittighed og fornuft at røve skibbrudnes ejendele og gods, fastsætter vi som evindeligt gældende ret og påbud, og er det vor vilje, at det i alle henseender urokkeligt skal overholdes i alle vore riger, højhedsområder eller lande, at hvis nogen af nævnte borgere, hansekøbmænd eller deres udsendinge fra fornævnte hanse skulde lide skibbrud på et hvilket som helst sted inden for vore rigers og højhedsområders grænser eller også udenfor, skal alt skibbrudent gods, hvad enten det betegnes som 'vrag' eller på anden måde, der bliver slået ind på vore strandbredder eller lande, og ligeledes alt det gods, som vedkommende selv eller ved andres hjælp har kunnet bjærge, frit tilhøre den, dem eller deres arvinger, hvem disse ejendele eller dette gods før skibbruddet tilhørte, så at de kan generhverve og ukæret og fredeligt besidde det, idet man fra vor eller vore mænds side aldeles ikke på nogen som helst måde skal lægge nogen hindring i vejen for dem. Men hvis nogen eller nogle eller muligvis alle, hvem dette gods tilhørte, da det blev genstand for skibbrud og blev slået ind paa vore rigers eller vore højhedsområders kyster, hvor som helst det end skete, skulde drukne eller dø paa anden måde, skal vi selv eller ved vore undergivne i de egne desuagtet lade dette gods bjærge og opbevare i troskab og give det tilbage til arvingerne eller eksekutorerne efter dem, hvem det tilhørte før skibbruddet, hvis der i løbet af år og dag kommer nogen med brev fra deres stad, som erklærer, at de er sande arvinger til eller eksekutorer for dette fornævnte gods; og vi forbyder aldeles al misbrug i modstrid hermed, dog således at der skal gives en rimelig arbejdsløn til dem, der arbejder paa at bjærge dette skibbrudne gods. <5> Hvis vi desuden på et eller andet tidspunkt ved Guds nåde skulde genvinde landet Skåne, der er afhændet af os, eller få det tilbage, tilstår og skænker vi dem og enhver af dem derefter, at vi, således som det hid til er overholdt, på ingen måde vil tillade, at de eller nogen af dem, så snart de kommer til Skanør eller Falsterbo eller andetsteds i Skåne, og førend vedkommende når sit herberg, berøves sine våben eller andre af sine ejendele eller beskattes paa nogen som helst måde, og vi forbyder det bestemt. <6> Ydermere tilstaar vi, at de og enhver af dem frit maa sælge klæder, såvel uld som linned, i alenmål på vore markeder i Skanør og Falsterbo og allevegne i vort land Skåne på de steder, hvor det er sædvane at gøre det. <7> Desuden må de frit sælge alt det gods, som skal sælges i skålvægt, bismer eller med andre vægte, og alt andet gods, stort eller småt, under forbehold af vor sædvanlige told. <8> De vil også kunne købe alt, hvad der er til salg sammesteds, og frit udføre det købte, uanset om der er forbud herimod og uanset enhver anden grund. <9> Fremdeles tilstår vi dem, at enhver af de nævnte stæder på vort marked i landet Skåne må vælge en egnet mand blandt deres egne borgere til dommer eller foged; enhver af disse fogeder skal fuldt ud kunne afgøre, undersøge og med dom pådømme alle forseelser og sager — undtagen dem der ifølge lybsk ret går på hals og hånd — samt alle andre mindre retssager, der opstår på hans fed mellem hans borgere, hansekøbmænd eller udsendinge for disse, og alle andre, der ligger på hans fed, og som angår disse. Og vore fogeder skal ikke stævne, hvilket på dansk hedder 'kalde' dem eller nogen af dem, ej heller dem, der ligger sammen med dem på deres fed, eller nogen af dem, til vore borge; men over for enhver, der vil rejse klage mod dem eller disse, der ligger sammen med dem på deres fed eller iøvrigt befinder sig hvor som helst inden for vort nævnte markeds grænsepæle eller skel, skal deres foged i de sager, der, som forudskikket, skal pådømmes af ham, afsige dom i overensstemmelse med lybsk ret, ligesom han skal skaffe vedkommende retslig fyldestgørelse, dog således at de og deres medborgere eller de, som ligger sammen med dem på deres fed ikke skal befatte sig med den danske ret, som kaldes 'embed', og på ingen måde skal give sig af med samme. <10> Ligeledes er det vor vilje og forordner vi, at når en eller anden af disse borgere, hansekøbmænd eller deres udsendinge fra fornævnte hanse afgår ved døden på fornævnte marked, skal fornævnte foged eller de mest fremstående af dem, der da opholder sig sammesteds, udlægge denne afdødes gods til hans nærmeste arvinger, hvis de er til stede, eller føre det bort for at overgive det til dem, hvis de ikke er til stede, og i denne sag forbyder vi ubrydeligt, at der af en eller anden i følge nogens befaling eller i nogens navn lægges dem hindringer i vejen på nogen måde. <11> Det er ligeledes vor vilje, at sålænge deres gods sammesteds ligger på vognene, som skal bringe det til skibene, og disse vogne endnu ikke rører vandet, er og skal sådant gods fuldstændigt være at betragte som 'ikke kørt frem', således at der af dette gods endnu kan betales told uden noget krav, nogen arrest eller beslaglæggelse af godset. <12> Ligeledes skal de efter forgodtbefindende kunne losse deres skibe, når som helst de ankommer sammesteds, uden at der fra vor side skal lægges hindringer i vejen, <13> Ligeledes tilstår vi dem, at borgere fra nævnte stæder, hansekøbmænd og deres udsendinge fra ovennævnte hanse om søndagen før St. Mikkels dag — og ikke tidligere — skal give og betale tolden på markederne i nye penge. Og enhver, der ligger der, skal købe for fornævnte kongers penge. Men hvis nogen ikke køber eller sælger for nævnte kongers penge, og han bliver grebet på fersk gerning, skal han bøde op til eet pund grot. <14> Og ingen må tage ophold på deres fed undtagen deres fogeder og de selv og de, som de måtte give tilladelse dertil; på dette fed må de ikke holde kro. <15> Men vi giver dem fuldmagt til at sælge øl på samme deres fed og ligeledes udskænke det kandevis, således som det hidtil har været overholdt, <16> Fremdeles kan enhver af dem, som har egen bod i Skåne, lade den gå i arv til sin nærmeste arving. Men hvis han sælger den sammesteds, så skal han overgive den i nærværelse af fogeden på det fed, hvor boden ligger. Men hvis han sælger den i en eller anden stad, da skal han overgive den i nærværelse af rådet i den stad og påvise med skriftlig erklæring fra den stad, at han har solgt den der, og at der er fyldestgjort for stedet, således som retten kræver, <17> Vi vil ydermere, at hvis en hvilken som helst borger, hansekøbmand eller udsending fra fornævnte stæder forser sig eller begår en overtrædelse i vore riger eller højhedsområder, skal ingen uskyldig straffes derfor, men den, der forser sig, skal personlig bøde for sin forseelse, men hverken arvingerne efter den, der forser sig, eller hans herre eller hans gods skal bøde for eller betale for denne forseelse; ligeledes skal denne forseelse ej heller regnes den stad, hvorfra den, der forser sig, stammer, til last på nogen som helst måde. <18> Ligeledes skal ingens tjener eller udsending på nogen som helst måde kunne bortspille eller tabe sin herres gods. <19> Hvis ligeledes en eller anden af vore tro vasaller, officialer, undergivne eller borgere køber noget for rede penge af en eller anden borger eller udsending fra nævnte stæder, er det vor vilje og påbyder vi, at samme køber inden de tre nærmest følgende dage godvilligt skal betale sælgeren det købte i rede penge. <20> Ligeledes er det vor vilje, at de til enhver tid frit og uforstyrret må nyde deres købmandsskab og gods på oftnævnte marked og også uden for dette overalt i Skåne, uden at nogen krænker eller foruretter dem i så henseende, samt nyde alle rettigheder og friheder med hensyn til deres forretninger og sager, således som de frit har nydt dem fra gammel tid. <21> Desuden tilstår vi dem med dette brev, at når disse eller en eller anden af dem ankommer til stæder eller købinger i vort rige Norge, skal man af hvert skib give eet godt pund korn, der findes i samme, som told, med undtagelse af hvedemel, som kaldes 'flor' på norsk. Og dermed skal disse købmænd fra omtalte hanse være fuldstændig kvit og løst fra enhver yderligere told ved ind- og udfart af fornævnte rige. <22> Ydermere afsiger og afskaffer vi med dette brev al ny told, som i den berømmelige kong Håkon af Norges tid, vor kære forfader — salig ihukommelse — var blevet pålagt disse stæder, sammes indbyggere og købmændene i fornævnte hanse, idet vi ønsker, at disse og købmændene i fornævnte hanse skal blive ved den gamle told, som de plejede at betale og give i den berømmelige kong Erik af Norges tid. <23> Fremdeles når købmanden i nævnte hanse kommer til Sverige eller Norge, skal han kunne føre sine ejendele og sit gods over land fra østerhavet til vesterhavet; og derefter drage til vands med samme gods på vesterhavet, hvorhen han vil og uden tab og bøde. <24> Iøvrigt skal de uden straf kunne vandre omkring eller rejse med vogn i vore fornævnte riger for at indkræve deres tilgodehavender og for at oppebære dem. <25> De skal ligeledes i vore fornævnte riger kunne sælge så meget salt, som de vil, til enhver borger sammesteds, til enhver gæsteven eller fremmed, dog ikke mindre end et skippund, og de skal ikke give nogen told af det gods. <26> Fremdeles må han sejle til og op ad floden Neva og derudover hvor som helst hen, samt rejse overalt i alle vore riger og højhedsområder og lande og der udøve sit købmandsskab. <27> Hvis ligeledes noget gods bliver ført til vore riger eller højhedsområder, som nævnte hansekøbmænd ikke er i stand til at sælge sammesteds, må de føre det bort, hvorhen de vil, efter at der altid er givet os sædvanlig told. <28> Fremdeles er det vor vilje og billiger vi i høj grad, at hverken mensvorne eller ryggesløse mænd eller visse kvinder eller andre løse ubundne personer, hvilke kaldes 'letfærdige folk', på nogen måde må tilstedes som vidner mod nævnte købmænd og i deres retssager. <28> Og tillige skal alle gamle privilegier, breve og friheder af enhver art, der ikke er omtalt her, og som på en hvilken som helst måde af vore forgængere og af os er givet og tilstået disse borgere i Lubeck og de fornævnte andre borgere i fornævnte hanse i fællesskab eller hver for sig, fuldt ud og stedse være gyldige i forholdet til dem i alle vore riger, højhedsområder og lande, idet vi ikke ønsker på nogen måde at tage noget fra dem angående dette og hint. Til bestyrkelse, evindeligt vidnesbyrd og fuldstændigt bevis for alt dette er vore segl sammen med segl tilhørende nedenforanførte, nemlig herr Nils, biskop af Linköping, Erengisl Sunesson, jarl, Nils Turesson, Jon Hjärne, Peter Bonde, riddere, Bo Jonsson, Anund Hemmingsson, væbnere, Bengt Filipsson, ridder, Arvid Gustavsson, Torkel Erengislesson, væbnere, og Karl Ulfsson, ridder, hængt under dette brev ifølge hele vor sikre viden og gode vilje. Givet i Greifswald i det Herrens år 1361 dagen efter den glorværdige jomfru St. Marias fødselsdag.