Tekst og udgave
forrige næste

Tekst efter Aa med lakuner udfyldt efter Aa1a:

Ad remoue[n]dum diswetudines. et corruptelas ex neglig[encia et remi]ssione quorundam in ecclesia Arusiensi. uariis deuiis et multipl[icibus erro]ribus inductas et uerum rerum ordinandarum regimen ibidem innou[andum quo]ad uniuersalem statum tocius cleri et chori dicte ecclesie Arusiensis debitis hon[estate de]uocione et moribus disponendum iuxta quod utile creditur. et ab omnibus qu[os tangit] leniter et dulciter possit sustineri tam per modernos quam futuros nos Petrus dei [et] apostolice sedis gracia episcopus Arusiensis ex consensu et consilio dilecti capituli nostri articulos [in]frascriptos sub penis inferius notatis in rigore discernimus inuiolabiliter et perhenniter conseruari ♦ <1> Primo statuimus duo capitula canonicorum fieri generalia in ecclesia Arusiensi omni anno. primum uidelicet. proxima sequenti feriali die post diem exaltacionis sancte crucis. et ille dies sit deputatus tempus protestacionis. ♦ Quicumque canonicorum mensa participancium protunc se absentauerit et in eodem capitulo ante terminacionem summe misse protestando non comparuerit carebit mensa. ♦ Secundum uero capitulum feria quarta post dominicam medie quadragesime infallibiliter teneatur. et quicumque canonicorum se ab eo absentauerit sine legittimo impedimento in sex solidis Lubicensibus puniatur. infra capitulum proximo subsequens sub pena dupli persoluendis et si protunc non soluerit procurator mense de fructibus primis sui beneficii prebende uel officii duos solidos grossorum absque contradictione percipiat in usum capituli et fabrice ecclesie deputandos. ♦ Impedimenta autem sint ista quibus non uenientes ad capitula predicta canonici possint licite excusari. uidelicet infirmitas. studium priuilegiatum. et negocia ecclesie uel capituli alicui canonicorum ex communi eorum consensu expedienda tradita uel commissa. ♦ <2> Item quicumque canonicus intrauerit chorum sine ha- bitu chorali dum hore uel misse cantantur soluat duos solidos Lubicenses. capitulo et ecclesie assignandos ♦ <3> Item quilibet canonicus uicarium ponat ydoneum scientem satisfacere cantu et lectura quibus annua solucio detur unicuique secundum statum sui gradus uidelicet. sacerdoti due marche argenti. dyacono octo solidi grossorum et subdyacono uiginti solidi sterlingorum. infra feriam quartam Pasce sub pena dupli annue exponenda. ♦ <4> Item quicumque canonicorum concanonico suo uerba turpia uel probrosa dixerit per mensem ab officio sit suspensus. si de hoc conuictus fuerit. nec eidem officio restituetur donec satisfecerit leso in duobus solidis grossorum et capitulo et fabrice in tanto. ♦ Si autem [n]on fuerit infra sacros ab ingressu ecclesie sit interdictus. et ad eandem penam similiter sit astrictus. ♦ Si autem lesus emendam percipere noluerit. extunc fabrice ecclesie cedat predicte. ♦ <5> Item si canonicus concanonicum suum percusserit uel enormiter leserit quod. absit preter satisfactionem leso per canonicos arbitrandam. addat eidem unam libram sterlingorum. et fabrice tantum indubitanter persoluendum ♦ <6> Item canonicus qui secreta capituli reuelauerit et super hoc legitime fuerit conuictus per centum annos et unum diem a capitulo sit exclusus ♦ <7> Item exequiis et sepulture concanonici sui quilibet canonicus qui presens fuerit teneatur interesse sub pena sex solidorum Lubicensium. ♦ <8> Item quilibet canonicus a festo Michaelis usque ad uigiliam Pasce nisi in summis festis habeat superpellicium et capam nigram choralem. in estate uero usque ad festum Michaelis superpellicium cum nigris almuciis. ♦ Quicumque uero canonicorum statutis temporibus hiis usus non [fuerit ca]rebit] bonis mense. et de anniuersariis nichil habebit ♦ <9> Item quilibet [canonicus] in prima pulsacione summe summe misse in quolibet sabbato si domi fuerit [ad capitulu]m] ueniat sub pena solidi Lubicensis nisi legitime fuerit. impeditus ♦ <10> [Item in m]aioribus festis anni canonicimet si presentes fuerint sint in choro. uidelicet. [primis et] secundis uesperis matutinis et summa missa/ nisi infirmitas obstiterit [a]ut negocia ecclesie que eos licite reddunt excusatos. et in processionibus dum [fu]erint sub pena quatuor grossorum pro qualibet horarum predictarum et processionibus ♦ <11> Item canonici dici non debeant residere. uel residenciam facere nisi pro maiori tem- pore annimet. in propria persona chorum tam in festis quam in feriis uisitauerint ibique officia que per canonicos fieri iubentur seruauerint prout per canonicos fieri decet residentes ♦ Hec autem sint festa canonicorum in quibus precipue habent interesse et officia ecclesiastica celebrare. uidelicet. primi quatuor dies ebdomade Pasce. dies Inuencionis sancte Crucis. Ascensionis. Spinee corone. quatuor dies. primi ebdomade. Pentecostes. dominica Trinitatis. dies Corp<or>is Christi Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste. apostolorum Petri et Pauli. Assumpcionis beate. Uirginis. sancti Laurencii Natiuitatis eiusdem Uirginis Exaltacionis sancte Crucis. sancti Michaelis. Omnium sanctorum. Commemoracionis animarum. sancti Clementis. dedicacionis ecclesie. sancti Nicolai. Concepcionis beate Uirginis. quatuor primi dies in natali Domini dies Circumcisionis. Ephiphanie. Purificacionis. Annunciacionis Parasceues et uigilia Pasce. In istis diebus. decet canonicos offerre. et in choro Arusiensi ministrare. tenendo summam missam ewangelium epistolam et officium cantorie quorum quilibet habeat uicarium sibi seruientem in officiis sibi ascriptis ♦ <12> Item in eisdem festis legant canonici quinque ultimas lectiones. qui uero ewangelium habet legere legat eciam omeliam ♦ <13> Item canonici tenentes cantoriam cantent nouum responsorium. et alleluia cum uersu in missis cum duobus uicariis et duobus scolaribus melius cantare scientibus ♦ <14> Item unus canonicus sit procurator mensarum canonicorum absencium et bonorum desolatorum ad mensam spectancium ♦ <15> Item bona mensarum in decem partes equales discernimus diuidenda. et decem prebendis canonicorum annectenda ita quod octo de eis in ecclesia sint residentes et duo episcopi commensales qui decem bonis mense ita distinctis gaudere debeant atque fungi. et si de predictis octo ad residendum deputatis aliquis ad studium/ priuilegiatum se transferre uoluerit habita. ad hoc licencia mensa sua non carebit. alii uero canonici tantum de prebenda sua stent contenti et quilibet uicarium pro se ponet in choro sub pena prius scripta ♦ <16> Item opcionem prebendarum uacancium per canonicos decetero fieri/ prohibemus nam de eis uacantibus alicui ydonee persone cuiuoluerimus secundum consilium sanioris partis capituli uolumus prouidere ♦ <17> Item quicumque debeant habere domum Sancti Spiritus. et administracionem corporis Christi. sint canonici qui mense erunt expertes. de anni uersacionibus. et distribucio nibus cum aliis canonicis equalem sumant porcionem ♦ <18> Item quicumque sacrista esse debeat sit canonicus pro cuius sustentacione bona officio suo deputata adiungimus deinde altare ecclesie Arusiensis parrochiale. una cum anniuersariis et distribucionibus cum aliis canonicis leuandis in choro deputamus ♦ <19> Item duo canonici unus eorum sacrista sint tutores ecclesie sancti Clementis qui semel in anno. uidelicet sequenti die proximo post diem protestacionis coram nobis et capitulo racionem reddant. de leuatis ♦ <20> Item unus canonicorum sit procurator anniuersariorum et distribucionum ♦ <21> Item scolasticus sit procurator bonorum choralium et de eisdem bonis tot chorales teneat quot de eis commode possit sustentare ♦ <22> Item quilibet canonicorum residencium duos pauperes scolares ad minus omni die in uno prandio sustentabit saltem prouectiores scolares quos scolasticus ex episcopi consilio illis duxerit committendos. qui quidem scolares si huiusmodi gracia uti uoluerint. sibi de superpelliciis prouideant omnes horas maiores. in festis nouem leccionum et in feriis uesperas et missam chorum cum diligencia frequentando ♦ <23> Item canonici et precipue prelati respectum et intuitum habeant ad uniuersalem statum ecclesie tam interius quam exterius quod diuina seruicia et officia per se altaristas et uicarios. et administraciones habentes debitis honoribus honestis moribus et ordinata deuocione teneantur prout ipsis a deo specialiter committitur faciendum ♦ <24> Item canonici anniuersaria per eos annue tenenda temporibus ad hoc deputatis cum uigiliis nouem leccionum et missis animarum facient celebrari. quibus anniuersariismet intersint si eorum emolumentis uti uoluerint et gaudere. ♦ <25> Item procurator anniuersariorum tempestiue predicet canonicis quando anniuersaria fieri debeant ut communiter possint esse in eisdem t <26> Item quilibet canonicorum curatum habens beneficium eidem beneficio de perpetuo uicario iuxta consilium. nostrum faciat preuideri qui a nobis curam recipiat animarum ♦ <27> Item duo canonici ad hoc ydonei ac circumspecti bona canonicorum habeant uisitare. ad inquirendum de statu cuiuslibet familie sue quo modo rexerint. et disposuerint bona que de eis habuerint ordinanda eciam ad corrigendum negligencias earum ubi iuste fuerit corrigendum ♦ <28> Item statuimus quod quelibet persona in canonicum recipienda antequam installetur iuret se pro defensione ecclesie et causarum iusta- rum capituli uiriliter uelle stare ac infrascriptas instituciones iuxta posse et uirium exigenciam inuiolabiliter conseruare ♦ <29> Item in quolibet die protestacionis et in die installacionis cuiuslibet canonici recipiendi statuta legantur infrascripta ♦ <30> Item quilibet canonicorum non residencium suum in capitulo. habeat procuratorem qui pro eo satisfaciendo respondeat et satisfaciet respondendo ♦ <31> Item quicumque canonicorum residere uoluerit ultra sex septimanas per annum sine licencia speciali se ab ecclesia non elonget ♦ <32> Item canonicos ad altaria possidenda in ecclesia nostra Arusiensi nisi dispensacionem. ad id habuerint specialem. minime uolumus sustinere ♦ <33> Item canonicus in canonicum a nouo receptus antequam percipiat de mensa seu prebenda dabit ecclesie unam capam choralem ualentem ad minus duas marchas argenti. uel duas marchas argenti infra annum ad ornamenta ecclesie conuertendas ♦ <34> Item canonici ultimam missam dicendam in ecclesia statim post lectum ewangelium summe misse in suo stipendio debeant sustentare ♦ <35> Item procurator mense reddat racionem de fructibus mense cuiuslibet canonici absentis cuius mense dimidietas pro canonicis. residentibus et chorum uisitantibus pro distribucionibus deputetur. et alia eiusdem mense dimidietas fabrice ecclesie reseruetur ♦ <36> Item cantor qui nunc est uel qui pro tempore fuerit officium sibi. iniunctum sic impleat ac implendum studiose peragat. sicut in prima institucione cantorie Arusiensis plenius sit descriptum et sue anime decreuerit salubriter prouidere. ♦ <37> Item nulli canonicorum bona ecclesiastica sine consilio episcopi et capituli alienare licet seu locare debet ♦ Quicumque uero canonicorum contra hanc institucionem fecerit eius locacio uel alienacio nullius maneat firmitatis ♦ <38> Item quicumque canonicorum seu prelatorum in episcopum eligendus iuret se infrascriptas instituciones ac articulos firmiter tenere stabilitos ♦ <39> Item bis in anno uidelicet feria tercia post diem Corporis Christi et feria tercia post. diem sancti Michaelis generalem conuocacionem tocius cleri Arusiensis dyocesis fieri et in. ecclesia cathedrali sanctam synodum statuimus sollempniter perpetuis temporibus celebrari ♦ <40> Item omnium penarum quantitas ad quam canonici altariste uel uicarii. in ecclesia Arusiensi mulctandi fuerint eius dimidietas fabrice. ecclesie et alia dimidietas capitulo per manus deliquencium \ perhenniter erogentur. ♦ Pro quarum quidem penarum quantitate. notanda inquirenda exigenda leuanda et extorquenda dominos archidiaconum et cantorem qui nunc sunt uel qui pro tempore fuerint exequtores plenarios constituimus ita quod ipsis ambo odio et amore postpositis predictas penas emergentes auctoritate nostra sibi super/ hoc commissa exigant et extorquent cum effectu et de eisdem penis coram nobis et capitulo debeant reddere racionem ♦ Sancta uero ecclesia Arusiensis in suis notabilioribus edificiis restaurata mulctaciones penarum per predictos canonicos altaristas et uicarios exsoluende ad communem usum canonicorum integraliter reuertantur ♦ Insuper talem adhibeant diligenciam quod honor ecclesie augeatur et auctus debitis modis maneat in uigore necnon et negligencium personarum uicia ascriptis et statutis penis. iusto moderamine corrigantur ♦ In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum ♦ Et nos Petrus archidiaconus Iohannes prepositus Nicolaus Bille cantor Iohannes Thordonis. Paulus de Wrløff. Laurencius prepositus in Hartzsysel Marquardus Westeni Nicolaus Aconis Nicolaus Ioansson Olauus Petri Petrus Laurencii Nicolaus Esgeri Thrugillus Nicolai Michael de domo Sancti Spiritus. Nicolaus Rafn Nicolaus Buze ac Petrus Stigoti. totumque capitulum ecclesie Arusiensis/ hos omnes articulos et instituciones prenotatos approbamus et ex omnium nostrorum consilio et consensu adhibitis matura ac deliberacione prouida decreuimus stabiliri per nos nostrosque successores inuiolabili firmitate conseruandos ac in maiorem euidenciam omnium premissorum et cautelam firmiorem presentes instituciones sigillis nostris una cum sigillo predicti capituli nostri. fecimus roborari ♦ Datum et actum Arusius anno domini mccclxxx octauo feria secunda proxima ante diem Ascensionis.

For at fjerne de uvaner og fordærvelige forhold, der som følge af forsømmelighed og eftergivenhed hos visse personer ved Århus (dom)kirke ad forskellige afveje og ved mangfoldige vildfarelser har vundet indpas, og for der at genoprette tingenes rette orden og styrelse med hensyn til med tilbørlig værdighed, fromhed og sædelighed at ordne nævnte Århus (dom)kirkes hele gejstligheds og kors almindelige forfatning i overensstemmelse med hvad der anses for nyttigt og med lethed og glæde kan bæres af alle, hvem det angår, såvel nulevende som fremtidige, beslutter vi, Peder, af Guds og det apostoliske sædes nåde biskop af Århus, med vort elskede kapitels samtykke og råd, at de nedennævnte artikler under trusel om de nedennævnte straffe ubrydeligt og til evig tid skal overholdes strengt. <1> For det første bestemmer vi, at der hvert år skal holdes to almindelige kannikekapitler i Århus (dom)kirke, det første nemlig første hverdag efter dagen for det hellige kors' ophøjelse, og den dag skal være fastsat som erklæringstermin. Enhver kannik, der har del i fællesbordet, og som da udebliver og ikke giver møde til erklæring i samme kapitel inden højmessen er endt, må undvære fællesbordet. Det andet kapitel skal usvigeligt sikkert holdes onsdag efter midfastesøndag, og enhver kannik, som uden lovlig forhindring udebliver herfra, skal bøde seks skilling lybsk inden næste kapitel under trusel om at skulle betale dobbelt, og hvis han da ikke betaler, skal fællesbordets forstander af førstegrøden af hans beneficium, præbende eller kirkelige embede uden indsigelse oppebære to skilling grot, som skal henlægges til brug for kapitlet og kirkens bygningsfond. Til hindringer skal regnes sådanne forhold, ved hvilke de kanniker, som ikke kommer til de fornævnte kapitler, lovligt kan undskyldes, nemlig svagelighed, studium ved anerkendt universitet, kirkens eller kapitlets hverv, hvis udførelse med kannikernes fælles samtykke er overdraget eller betroet én af dem. <2> Fremdeles skal enhver kannik, som — mens der synges tidebønner eller messer — betræder koret uden korklædning, betale to skilling lybsk til brug for kapitlet og kirken. <3> Fremdeles skal enhver kannik stille en egnet vikar, der kan gøre fyldest med hensyn til sang og læsning. Der skal ydes dem en årlig betaling en- hver efter hans grad, nemlig to mark sølv til en præst, otte skilling grot til en diakon og til en subdiakon tyve skilling sterling inden onsdag efter påske under trusel om at skulle betale det dobbelte hvert år. <4> Fremdeles skal enhver kannik, som siger skændige og krænkende ord til sin medkannik, suspenderes fra sit embede i en måned, hvis han overbevises derom, og han må ikke genindsættes i samme embede, før han har bødet to skilling grot til den forurettede og lige så meget til kapitlet og bygningsfonden. Men hvis han ikke har de højere vielser, skal han være adgangsforment til kirken og ligeledes være forpligtet til den samme bøde. Men hvis den forurettede ikke vil modtage bøden, da skal den tilfalde kirkens fornævnte bygningsfond. <5> Hvis fremdeles en kannik slår sin medkannik eller beskadiger ham alvorligere — det ske ikke — skal han foruden erstatningen til den forurettede, som fastsættes af kannikerne, yderligere give samme et pund sterling og skal ufortøvet betale bygningsfonden lige så meget. <6> Fremdeles skal den kannik, som røber kapitlets hemmeligheder og lovligt overbevises derom, i hundrede år og een dag være udelukket fra kapitlet. <7> Fremdeles er enhver kannik, som er til stede, pligtig at overvære sin medkanniks sørgegudstjeneste og begravelse under trusel om en bøde på seks skilling lybsk. <8> Fremdeles skal enhver kannik fra Mikkelsdag indtil påskelørdag, de store festdage undtagne, bære en overklædning og sort korkåbe; men om sommeren indtil Mikkelsdag en overklædning med sorte slag. Enhver kannik, som ikke bærer disse til de fastsatte tider, må undvære fællesbordets goder og skal ikke have noget fra årtiderne. <9> Fremdeles skal enhver kannik hver lørdag, han er hjemme, komme i kapitlet ved første ringning til højmesse under trusel om en skilling lybsk, medmindre han er lovligt forhindret. <10> Fremdeles skal kannikerne, hvis de er til stede, på årets store festdage selv møde i koret, nemlig til første og anden vesper, ottesang og højmessen, medmindre sygdom træder i vejen herfor eller kirkens hverv, som gør dem lovligt undskyldte, og til processionerne, når de finder sted, under trusel om en bøde på fire grot for hver af fornævnte tidebønner og for processionerne, <11> Fremdeles bør kannikerne ikke siges at residere eller at holde residens, medmindre de den største del af hele året kommer i koret i egen person, såvel på festdage som på hverdage, og der udfører de hverv, som kanniker er pligtige at udføre, således som det sømmer sig, at de udføres af residerende kanniker. Følgende er kannikernes fester, ved hvilke de især må være til stede og udføre kirkelige handlinger, nemlig de fire første dage i påskeugen, dagen for det hellige kors' opdagelse, Kristi himmel- fartsdag, dagen for tornekronen, de fire første dage i pinseugen, trinitatissøndag, Kristi legemsfest, den hellige Johannes Døberens fødselsdag, apostlene Peters og Paulus' dag, dagen for den hellige jomfrus optagelse i himlen, Skt. Laurentius' dag, samme jomfrus fødselsdag, det hellige kors' ophøjelsesdag, Skt. Michaels dag, Allehelgensdag, Allesjælesdag, Skt. Clemens' dag, kirkens indvielsesdag, Skt. Nikolaj dag, den hellige jomfrus undfangelsesdag, de fire første dage i julen, omskærelsesdagen, Helligtrekongersdag, renselsesdagen, bebudelsesdagen, langfredag og påskelørdag. På disse dage bør kannikerne afholde messen og forrette tjeneste i koret i Århus, idet de holder højmesse, evangelium, epistel og sangofficiet, hvorved enhver skal have en vikar, som tjener ham i de ham tilladte tjenester. <12> Fremdeles skal kannikerne på disse samme festdage læse de fem sidste lektier; men den, som skal læse evangeliet, skal også læse prædiken. <13> Fremdeles skal de kanniker, som beklæder kantorembedet, synge det nye responsorium og halleluja med verset i messerne sammen med de to vikarer og de to skolarer, som synger bedst. <14> Fremdeles skal en kannik være forstander for de fraværende kannikers borde og for det øde gods, som ligger til fællesbordet. <15> Fremdeles bestemmer vi, at bordenes gods skal deles i ti lige dele og henlægges til præbender for ti kanniker således, at otte af disse skal være residerende ved kirken og to skal have fællesbord med biskoppen; disse ti skal nyde og bruge det således adskilte mensalgods, og hvis nogen af de fornævnte otte residerende ønsker at studere ved et anerkendt universitet, skal han — når han har fået tilladelse dertil — ikke undvære sit bord. Men de andre kanniker skal nøjes med deres præbende, og enhver skal stille en vikar i sit sted i koret under trusel om den ovennævnte straf. <16> Fremdeles forbyder vi, at for fremtiden valg af de ledige præbender finder sted ved kannikerne, thi med hensyn til ledige præbender vil vi med råd af kapitlets flertal providere en velegnet person dermed efter vort valg. <17> Fremdeles skal alle de, som skal have Helligåndshuset og forvaltningen af Kristi legeme, være kanniker, uden del i fællesbordet; men de skal have lige del med de andre kanniker i årtiderne og uddelingerne. <18> Fremdeles skal enhver, som skal være sakristan, være kannik, og til hans underhold føjer vi det til hans embede henlagte gods, dernæst henlægger vi hertil Århus (dom)kirkes sognealter tillige med årtiderne og uddelingerne at oppebære med de andre kanniker i koret. <19> Fremdeles skal to af kannikerne, den ene af dem sakristanen, være værger for Skt. Clemens" kirke, og de skal en gang om året, nemlig dagen næstefter erklæringsdagen, aflægge regnskab for det oppebårne over for os og kapitlet. <20> Fremdeles skal en af kannikerne være forstander for årtiderne og uddelingerne. <21> Fremdeles skal skolemesteren være forstander for korgodset og af samme gods holde så mange korsangere, som han uden vanskelighed kan underholde dermed. <22> Fremdeles skal hver residerende kannik med mindst et dagligt måltid underholde to fattige skolarer, navnlig ældre skolarer, som skolemesteren efter biskoppens råd lader betro til dem. Men hvis disse skolarer ønsker at gøre brug af denne nåde, skal de skaffe sig overklædning og skal flittigt komme i koret (til) alle de store tider, på festdage med ni lektier og på hverdagene til vesper og messe. <23> Fremdeles skal kannikerne og især prælaterne drage omsorg for og tage hensyn til kirkens hele forfatning såvel indadtil som udadtil, således at de gudstjenstlige handlinger udføres med tilbørlig værdighed, sømmelighed og velordnet fromhed af dem selv, alterpræsterne, vikarerne og af dem, der har et hverv at forvalte, således som det særligt betroes dem af Gud at udføre. <24> Fremdeles skal kannikerne på de hertil bestemte tider lade holde de anniversarier, som de årligt skal afholde, med vigilier, med ni lektier og sjælemesser; ved disse årtider skal de være til stede, hvis de ønsker at få og nyde fordelene af dem. <25> Fremdeles skal forstanderen for årtiderne i tide forud meddele kannikerne, når årtiderne skal finde sted, således at de i fællesskab kan deltage i dem. <26> Fremdeles skal enhver kannik, som har et kirkeligt embede med sjælesorg, efter samråd med os providere samme kirkelige embede med en evig vikar, som skal modtage sjælesorgen af os. <27> Fremdeles skal to hertil egnede og forstandige kanniker visitere kannikernes gods for at undersøge enhver husstands forfatning, hvorledes de bestyrer og forvalter det gods, som de har modtaget af dem til bestyrelse, og også for at påtale deres forsømmelighed, hvor der med rette kan finde påtale sted. <28> Fremdeles bestemmer vi, at enhver vordende kannik, før han indsættes, skal sværge, at han mandigt vil stille sig til forsvar for kirken og kapitlets retfærdige sager, og at han ubrydeligt vil overholde de nedennævnte bestemmelser efter evne og med den nødvendige fasthed. <29> Fremdeles skal nedennævnte bestemmelser læses på hver erklæringsdag og på enhver vordende kanniks indsættelsesdag. <30> Fremdeles skal enhver af de ikke-residerende kanniker have sin befuldmægtigede i kapitlet, som skal svare for ham ved at gøre fyldest og gøre fyldest ved at svare for ham. <31> Fremdeles må enhver kannik, som ønsker at residere, ikke uden særlig tilladelse være borte fra kirken i mere end seks uger om året. <32> Fremdeles vil vi ikke tåle, at kanniker besidder altre i vor Århus (dom)kirke, medmindre de har særlig dispensation hertil. <33> Fremdeles skal en nyoptaget kannik, før han oppebærer noget af bord eller præbende, give kirken en korkåbe til en værdi af mindst to mark sølv eller to mark sølv, som inden et års forløb skal anvendes til kirkens prydelse. <34> Fremdeles skal kannikerne for deres betaling bestride den sidste messe, der læses i kirken straks efter at højmessens evangelium er læst <35> Fremdeles skal forstanderen for kannikebordet aflægge regnskab for hver fraværende kanniks bord, og halvdelen deraf skal henlægges til de residerende kanniker, der besøger koret, til uddelingerne, mens den anden halvdel af samme bord skal forbeholdes for kirkens bygningsfond. <36> Fremdeles skal den nuværende og den til enhver tid værende kantor røgte det ham pålagte hverv og i opfyldelsen af sit hverv gå frem med den iver, således som det udførligt er beskrevet i Århus kantoris første vedtægt, og som han finder vil være hans sjæl tjenligt. <37> Fremdeles skal det ikke være nogen kannik tilladt uden efter biskoppens og kapitlets råd at afhænde eller bortforpagte kirkens gods, og hvis nogen kannik handler imod denne bestemmelse, skal hans bortforpagtning eller afhændelse være ugyldig. <38> Fremdeles skal enhver kannik eller prælat, som måtte blive valgt til biskop, sværge, at han fast vil holde disse nedennævnte bestemmelser og artikler i hævd. <39> Fremdeles bestemmer vi, at der to gange om året skal finde en almindelig sammenkaldelse sted af hele gejstligheden fra Århus stift, nemlig tirsdagen efter Kristi legemsfest og tirsdagen efter Mikkelsdag, og at der til evig tid højtideligt skal holdes en hellig synode i domkirken. <40> Fremdeles skal til evig tid den halve sum af alle de bøder, hvortil kannikerne, alterpræsterne eller vikarerne i Århus (dom)kirke bliver dømt, betales af dem, som har forset sig, til kirkens bygningsfond, og den anden halvdel til kapitlet. Til optegnelse, undersøgelse, indkrævning, oppebørsel og inddrivning af samtlige disse bøder indsætter vi som fuldt ud beføjede eksekutorer de herrer ærkedegnen og kantoren, de nuværende eller de til enhver tid værende, således at begge disse med tilsidesættelse af had og kærlighed med vor dem hertil overdragne myndighed skal opkræve og inddrive fornævnte forekommende bøder med umiddelbar virkning, og de skal overfor os og kapitlet aflægge regnskab for samme bøder. Men når den hellige (dom)kirke i Århus er blevet repareret, hvad dens betydeligere bygninger angår, skal de mulkter, som vil være at betale af fornævnte kanniker, alterpræster og vikarer, helt og fuldt anvendes til kannikernes fælles tarv. Ydermere skal de lægge en sådan omhu for dagen, at kirkens anseelse øges, og at når den er øget, den på tilbørlig måde forbliver ved magt, samt at de forsømmeliges forseelser rettes ved de anførte og fastsatte straffe og ved retfærdig vejledning. Til vidnesbyrd herom er vort segl hængt under dette brev. Og vi Peder, ærkedegn, Jens, provst, Niels Bille, kantor, Jens Tordsen, Povl af Urlev, Laurentius, provst i Hardsyssel, Markvard Vesteni, Niels Ågesen, Niels Johansen, Oluf Pedersen, Peder Laurentsen, Niels Esgersen, Troels Nielsen, Mikkel af Helligåndshuset, Niels Ravn, Niels Buze og Peder Stigsen og hele kapitlet ved Århus (dom)kirke godkender alle disse ovenfor nævnte artikler og bestemmelser, og med tilslutning og samtykke fra os alle og efter moden og forudseende overvejelse har vi bestemt, at de skal holdes i hævd af os og vore efterfølgere med ubrydelig fasthed, og til større bevis og fastere sikkerhed for alt det ovenfor nævnte har vi ladet disse bestemmelser bestyrke med vore segl tillige med vort fornævnte kapitels segl.

Givet og forhandlet i Århus i det Herrens år 1388 mandagen før Kristi himmelfartsdag.