Tekst og udgave
forrige næste

Amantissimo patri et reuerentissimo domino .I. diuina prouidentia summo pontifici suus Octauianus. Hostiensis episcopus. commendationem et deuotam in omnibus reuerentiam.

Benedictio et claritas et gratiarum actio. ei a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit. cuius spiritus ubi uult spirans. post tempestatem requiem. et post nubilum dat serenum. qui secundum multitudinem miserationum suarum nouissime diebus istis fecit cum ecclesia sua magnam misericordiam. cuius honorem et gloriam sub ministerio uestri regiminis faciens cum temptatione prouentum admodum dilatauit. Ecce enim cum propter illustris regis Francie negotium nobilissimum ecclesie dei menbrum Gallicana uidelicet ecclesia adeo procellarum turbine quateretur. ut uobis tamquam patri timendum esset de filia ne a paternis prorsus exorbitaret uestigiis. et que pre ceteris ecclesiis toto orbe diffusis. in deuotione sedis apostolice solebat esse feruentior; ab eius obsequio redderetur. nimium aliena. infusione celestis gratie non nostris sed uestris facientibus meritis apostolice sanctitatis pedibus deuoluta prosternitur. et de preterite afflictionis consolata merore. in consuete fidei et deuotionis perseuerantia gratulatur. Ut enim omnium que per nostre sollicitudinis diligentiam procurata sunt plenam notitiam habeatis; presentibus litteris duximus intimandum. quod post multos et uarios labores quos in uia ex infirmitate proprii corporis. asperitate uiarum. et temporis incommoditate pertulimus. tandem Francorum regnum ingressi; ab ecclesiarum prelatis. clero etiam et populo. terre benigne recepti fuimus. et cum multo honore tractati. tantamque letitiam et deuotionem in nostro ostenderunt accessu; ut non nulli de remotis regni finibus usque Lugdunum. alii Cluniacum. plures uero Virziliacum nobis pergerent in occursum. in aduentu nostro benedicentes uobis et se credentes a domino uisitari. Nos autem habito cum archiepiscopis. episcopis. abbatibus. et aliis ecclesiarum prelatis. diligenti tractatu qualiter deberent nobis in facto regis assistere; eos iuxta mandatum uestrum et uoluntatem nostram promptos inuenimus et paratos. Ipse uero rex cum in colloquio illustrium .. comitis Flandrie et .. ducis Brabantie apud Compendium moraretur. audito aduentu nostro cum uelocitate et letitia maxima. Senonis nobis occurrens; deuote et humiliter nos recepit. et cum honore tractauit. Cumque familiarem et diutinum habuissemus cum ipso tractatum; ac super multis prout expedire uidebatur. eum fuissemus studiosius allocuti. ultra opinionem omnium ita inuenimus eum propitium et benignum ut apud omnes qui animum eius nouerant diuinum miraculum uideretur. Qui utique post longam inuectionem qua ipsum fuimus constanter aggressi. tandem in multa lacrimarum effusione et humilitate cordis mandatis uestris se promisit ac nostris dispositionibus pariturum. in primis per dei gratiam in presentia multorum archiepiscoporum. episcoporum. abbatum clericorum et multitudinis copiose. plenarie et honorifice satisfaciens ecclesiis et personis ecclesiasticis tam de illatis dampnis quam de iniuriis irrogatis. Insuper etiam priuilegium de nouo super inmunitate claustrorum Senonensi. et Parisiensi. concessit ecclesiis. quod episcopus et utriusque ecclesie canonici in tantum habuerunt acceptum; ut eo carere nollent pro maiori sue substantie quantitate. Preterea cum non nulli de prelatis et subditis ac precipue Parisiensis. et Suessionensis episcopi indignationem regis haberent tantum effecimus apud ipsum; quod publice indulsit omnibus et indignationem remisit. ita quod ad presens per dei gratiam amplius quam umquam fuerint gratiosi sunt apud ipsum. Ceterum uolentes in cunctis rite procedere. iniunximus ei. ut superinductam a se tam carnaliter quam localiter separaret. quod et fecit prout expedire melius uidebatur. firmiterque in audientia omnium repromisit. quod eam nec cognoscere debeat nec uidere; donec fuerit regine negotium ad finem deductum. Iniuncto autem sibi mandato ut .I. reginam reciperet; eam de loco in quo olim steterat ad quoddam regale castrum uidelicet Sanctum Leodegarium ubi regine magis esse consueuerant. ab antiquo. et in quo reges solent festa principalia celebrare. precepit adduci. quod quidem precipue factum est quia regina ipsa tunc temporis erat infirma. sicut oculata fide postmodum uidimus. ac ipsa est ore proprio protestata. Et ultra tres dietas locus in quo fuerat a Parisiensi ciuitate distabat. Ubi die statuta conuenimus nos et ipse. ac de mandato nostro. multi episcopi et abbates ut publice faceremus omnia conuenerunt. Precipue autem illos episcopos conuocauimus qui ab initio interdicti sententiam seruauerunt. qui omnes interfuerunt preter duos qui egritudine laborabant. Verum nos reginam ipsam familiariter adeuntes. salutata ea ex parte uestra et litteris apostolicis presentatis; sollicitudinem quam in suo gessistis negotio. curauimus diligenter exponere. et qualiter pro ipsius negotio honorifice consumando tantum laborem subierimus per ordinem enarrare. In crastinum uero cum tam nos quam rex ipse ac prelati ecclesiarum congregati fuissemus in unum. adeo regem induximus. quod una nobiscum et cum fratre. Bernardo. de Vicena ad reginam accessit. ipsamque fuit diutius allocutus. Quod utique apud omnes qui duritiam animi regalis agnouerant uisum est ualde mirabile. quod umquam ad eam uidendam rex posset induci. de qua numquam fuit ausus aliquis ei uerbum proponere. et quam ab illa die non uiderat in qua factum est diuortium inter ipsos. Post illud autem familiare colloquium in consistorium exeuntes; ubi erat infinita cleri et populi multitudo. reginam eandem a tribus episcopis fecimus honorificentia regali deduci. factoque mandato ut eam rex tamquam uxorem suam et Francie reginam reciperet et honorifice pertractaret. recepit eam publice. et huic mandato licet inuitus ac omnibus aliis mandatis uestris se pariturum firmiter repromisit. Preterea ad multam precum nostrarum instantiam quod nobis et omnibus circumstantibus impossibile uidebatur. nobilem uirum Nicolaum familiarem suum qui bis ad presentiam uestram accessit. in anima sua publice iurare fecit. quod eam ut reginam Francie et coniugem suam tractari faciet honorifice. et absque iudicio ecclesie non dimittet. Post hec uero soluimus interdictum. tantaque letitia totum regnum impleuit. quantam uix possemus litteris explicare. Benedicitur siquidem uobis ab omnibus. et laudi uestre misericordia et iudicium decantantur. eo quod in facto regine est obseruata iustitia. et in solutione interdicti misericordia superfusa. Hiis igitur rite peractis forma mandati uestri per omnia obseruata; cum post frequentes commonitiones animus regis ad coniugem suam retinendam nullatenus posset induci; recepta publice ab eo proclamatione. ut ei iustitiam faceremus sicut sibi per litteras apostolicas et suos nuntios promiseratis. respondimus quod iuxta mandatum uestrum sibi iustitiam faceremus. Cumque de loco ad causam examinandam tractatus communiter haberetur. noluit regina ipsa apud Lugdunum uel Cameracum tractari negotium. dicens quod propter guerram quam frater suus habet cum Teutonicis defensores eius ad loca ipsa tute uenire ac ibidem morari non possent. Tandem facta multorum nominatione locorum. regina ipsa considerata securitate suorum. elegit ut discussio cause apud Suessionensem fieret ciuitatem. in quo utique rex uoluntarie concordauit. Insuper autem iuxta mandatum uestrum illustri regi Danorum et uenerabili fratri Lundensi archiepiscopo apostolicas litteras et nostras citatorias misimus ut ad tuendam reginam ueniant. uel sufficientes mittant nuntios cum omnibus que cause expedire noscuntur. tam ex parte uestra quam regis Francie. per suas litteras plena securitate promissa. Ipsa quoque regina ad fratrem suum et Lundensem archiepiscopum quendam suum clericum cum suis litteris destinauit. Venerabilem etiam fratrem nostrum .I. tituli sancte Prisce presbiterum cardinalem apostolice sedis legatum coniudicem nostrum tempore competenti sollicitare curabimus. ut ad locum et terminum accedat eundem. Licet autem ad presens rex ipse ad id quod intendimus nullatenus posse uideatur induci; non tamen a spe bona usquequaque recedimus. sed speramus quod is in cuius manu sunt corda regum,. et quo uult illa deducit cordi eius cohoperantibus orationibus uestris et meritis. forsan spiritum consilii et salutis infundet. propter quod utique tam in Cluniacensi et Cisterciensi capitulis quam in aliis locis religiosis orationem fieri rogauimus specialem. ac nos ad id omni diligentia tam per nos quam per quoscunque poterimus religiosos et alios disponimus laborare. Preterea noueritis quod memorata regina Stampis honorifice commoratur. habens capellanos et clericos ad diuina sibi officia celebranda. habens etiam quandoque milites. quandoque militem et seruientes tam mares quam feminas sibi necessarios. ac ei uestes et uictualia ad sue uoluntatis beneplacitum ministrantur.

Super facto autem crucis licet propter supradicta negotia intendere nequi uerimus; decetero tamen uolente domino tam apud regem Francie. et regni sui prelatos. et principes. quam penes regem Anglie. cum prelatis et principibus terre illius omni sollicitudine qua poterimus intendemus.

Cupientes igitur de uestra salutari continentia iugiter recreari; paternitati uestre affectuosis precibus nos reddimus commendatos. et cum omnibus nostris sanos esse et hylares per dei gratiam nuntiamus. rogantes attentius quatinus a secretario caritatis uestre nostri memoria non discedat.

17 I.=Innocentio.

25 dilatauit] sidste stavelse på rasur a.

1-2 nimium aliena] på rasur, som knap nok udfyldes helt, og med e i aliena rettet fra a a.

3 pedibus] på rasur a.

12 Virziliacum] r med prik under a.

17-18 .. comitis Flandrie=Balduini.

18 .. ducis Brabantie=Henrici.

6 indignationem] midterstavelserne på rasur, synes senere frisket op a.

8 superinductam=Agnetem.

12 I.=Ingeburgem.

17 ac] herefter spatium på 3 bogstaver a.

24 qualiter] r synes rettet a.

5 reginam reciperet] skrevet tæt sammen, men adskilt ved skillestreger a.

11 faciet) i rettet a.

4 I.=Iohannem.

9 cohoperantibus=cooperantibus.

17 uoluntatis] første u synes rettet a.

20-21 Iac. 1,17: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens.

21 Ioan. 3,8: Spiritus ubi uult spirat.

22-23 Jf. f. ex. Psal. 24,6, 50,2 og 68,17: secundum multitudinem miserationum tuarum.

23 Hebr. 1,2: nouissime diebus istis.

30-1 Privilegiet for kirken i Sens synes tabt. Pariserkirkens privilegium findes i Recueil des actes de Philippe Auguste II nr. 649.

23 Måske identisk med nr.10 eller 11.

27 Bullen til kong Knud VI Valdemarsen kan muligvis være identisk med nr.9.

27-3 Legatens stævningsbreve til samme og til ærkebiskop Absalon af Lund, den pavelige bulle til denne sidste samt Ingeborgs to breve til kongen og ærkebiskoppen er gået tabt.

8-9 Prov. 21,1: Ita cor regis in manu domini et quo uult id deducit.

Til sin højtelskede fader og egen højærværdige herre Innocens, ved Guds forsyn den høje pave, sender Octauianus, biskop af Ostia, sin pris og hengivne ærbødighed i alle ting.

Tak og lov og pris til Ham, fra hvem lutter gode og alle fuldkomne gaver stiger ned, han, som drager ånde, hvor han vil, giver magsvejr efter storm og klar himmel efter skyet, og som i følge sin grænseløse miskundhed netop i disse dage har vist så stor barmhjertighed mod sin kirke, hvis hæder og ære han under Eders tjenende styrelse har øget i fuldt mål og givet fremgang under prøvelsen. Thi på det tidspunkt, da Guds kirkes fornemste ledemod, nemlig den galliske kirke, på grund af den berømmelige konge af Frankrigs sag rystedes af hvirvlende storme og uvejr i en sådan grad, at I som fader måtte nære frygt for, at datteren helt skulde forvilde sig bort fra fædrenes vej, og for at hun, som fremfor de andre over hele jorden udbredte kirker, plejede at vise en særlig brændende hengivenhed mod det apostoliske sæde, skulde vende sig helt bort fra at tjene dette, da styrter hun sig ved Guds nådige indgivelse, takket være ikke vore, men Eders fortjenester, ned for Eders Helligheds fod, apostoliske fader, og ytrer med den vanlige urokkelige troskab og hengivenhed sin glæde over trøsten for den trængsel og sorg, der nu er overstået. Men for at I kan få fuld besked om alt, hvad vi i omsorg og omhu har foretaget, har vi ment ved dette brev at burde oplyse, at vi efter mange forskellige besværligheder, som vi gennemgik undervejs som følge af, at vi selv var syg, vejene slette og vejret dårligt, omsider betrådte de Franskes rige og blev velvilligt modtaget af kirkernes prælater og tillige af landets gejstlighed og menighed og behandlet med megen hæder, og de lagde så stor glæde og hengivenhed for dagen ved vor ankomst, at der var folk fra rigets udkanter, der kom os i møde i Lyon, andre i Cluny, men flere i Vézelay, og de velsignede Eder ved vor ankomst og mente, at de fik besøg af Herren. Men efter omhyggeligt at have holdt forhandling med ærkebiskopper, biskopper, abbeder og andre kirkelige prælater om, på hvilken måde de skulde bistå os i kongens sag, fandt vi dem redebonne og tjenstvillige i overensstemmelse med, hvad I havde befalet og vi ønsket. Men skønt kongen selv opholdt sig i Compiègne og havde samtaler med de berømmelige mænd grev Balduin af Flandern og hertug Henrik af Brabant, drog han efter at have hørt om vor ankomst os meget hurtigt og med megen glæde i møde i Sens og modtog os i hengivenhed og ydmyghed og behandlede os med hæder. Og da vi havde haft en lang og fortrolig forhandling med ham, og da vi havde talt meget indtrængende med ham om mange ting, således som vi anså det for rigtigt, fandt vi ham mod alles forventning så nådig og velvillig, at det syntes et Guds under for alle, som kendte hans sindelag. Han lovede da omsider, efter at vi længe og vedholdende var trængt ind på ham med bebrejdelser, under megen gråd og med ydmygt hjerte at ville adlyde Eders befalinger og vore bestemmelser, og først og fremmest ydede han ved Guds nåde i nærværelse af mange ærkebiskopper, biskopper, abbeder, gejstlige og en talrig mængde fuldt ud og hæderfuldt satisfaktion til kirkerne og kirkens personer så vel for de tab, de havde lidt, som for de uretfærdigheder, der var overgået dem. Desuden tilstod han også kirkerne i Sens og Paris et nyt privilegium om klostrenes immunitet, som biskoppen og begge kirkers kanniker er så glade for, at de ikke vilde undvære det for det meste af deres ejendom. Da fremdeles nogle prælater og undergivne og frem for alt biskopperne af Paris og Soissons havde pådraget sig kongens vrede, udvirkede vi så meget hos ham, at han offentligt gav afkald på sin vrede og gav alle tilgivelse, således at de for øjeblikket ved Guds nåde er i større yndest hos ham end nogensinde. Men da vi ønskede at gå lovformeligt frem i alle ting, pålagde vi ham, at han skulde fjerne sin medhustru med henblik både på legemlig omgang og opholdssted, hvilket han også gjorde, således som det syntes rigtigst, og i alles påhør lovede han, at han hverken bør se hende eller have legemlig omgang med hende, førend dronningens sag er bragt til afslutning. Men da det var befalet og pålagt ham, at han skulde modtage dronning Ingeborg, påbød han, at hun skulde føres fra det sted, hvor hun tidligere havde opholdt sig, til en kongelig borg, nemlig S. Léger-en-Yvelines, hvor dronningerne fra gammel tid gerne opholdt sig meget, og hvor kongerne plejer at fejre højtiderne, hvilket nu navnlig skete, fordi dronningen selv på det tidspunkt var syg, hvad vi senere til sikkerhed har set med egne øjne, og hun selv med egen mund har erklæret. Og det sted, hvor hun havde været, var mere end tre dagsrejser fra Paris by. Dér mødtes vi og han på den fastsatte dag, og på vor befaling mødte mange biskopper og abbeder, for at vi kunde foretage alt i offentlighed. Men særlig sammenkaldte vi de biskopper, som fra først af overholdt interdiktdommen, og af dem deltog alle undtagen to, som besværedes af sygdom. Men vi henvendte os på venskabelig måde til dronningen, hilste hende fra Eder, foreviste det apostoliske brev og sørgede for omhyggeligt at fremstille den omsorg, I har vist for hendes sag, og punkt for punkt berette om, hvilket stort besvær, vi har påtaget os for at fuldføre hendes sag på en hæderfuld måde. Men til den næste dag, da vi så vel som kongen selv og kirkernes prælater var samlet under et, bragte vi kongen så vidt, at han gik til dronningen sammen med os og med broder Bernardus af Vincennes og talte længe med hende. Særlig dette fandt alle, som kendte kongens hårde sind, højst vidunderligt, at kongen overhovedet kunde bevæges til at se hende, som ingen nogensinde vovede at tale med ham om, og som han ikke havde set siden den dag, da skilsmissen mellem dem fandt sted. Men efter denne fortrolige samtale gik vi ud til den kirkelige forsamling, hvor der var en umådelig mængde gejstlige og lægfolk, og af tre biskopper lod vi samme dronning føre frem med kongelige hædersbevisninger, og efter at vi havde givet befaling om, at kongen skulde modtage hende som sin hustru og Frankrigs dronning og behandle hende med hæder, tog han offentligt imod hende og lovede, skønt mod sin vilje, urokkeligt at ville adlyde denne befaling og alle Eders andre befalinger. Desuden lod han på vore meget indtrængende bønner — hvad vi og alle omkringstående troede umuligt — sin fortrolige, den velbyrdige mand Nicolaus, som to gange er kommet til Eder personlig, offentligt aflægge ed på hans sjæls salighed, at han vilde lade hende behandle med hæder som Frankrigs dronning og sin ægtefælle og ikke skille sig fra hende uden kirkens dom. Men herefter hævede vi interdiktet, og hele riget opfyldtes af så stor en glæde, at vi ikke kan beskrive den i et brev. Alle velsigner jo Eder, og 'Misericordia et iudicium' afsynges til Eders pris, fordi retfærdigheden er sket fyldest i dronningens sag og barmhjertigheden vældet over ved ophævelsen af interdiktet. Efter at disse ting altså var lovformeligt fuldført, i et og alt under iagttagelse af ordlyden af Eders befaling, og da kongen i sit sind på ingen måde ved talrige påmindelser kunde tilskyndes til at beholde sin hustru, og vi offentligt modtog en erklæring fra ham om, at vi skulde yde ham retfærdighed, således som I havde lovet ham ved apostolisk brev og ved hans sendemænd, gav vi til svar, at vi vilde yde ham retfærdighed i overensstemmelse med Eders befaling. Og da der afholdtes en fælles forhandling om et sted til at anstille undersøgelser i sagen, ønskede dronningen ikke, at sagen forhandledes i Lyon eller Cambrai, idet hun sagde, at hendes forsvarere på grund af den krig, som hendes broder fører med Tyskerne, ikke i sikkerhed kunde komme til de nævnte steder og tage ophold der. Omsider valgte dronningen, efter at der var opregnet mange steder, under hensyn til sine landsmænds sikkerhed, at drøftelsen af sagen skulde finde sted i Soissons by, hvilket kongen uden videre samtykkede i af sig selv. Men desuden har vi i følge Eders befaling sendt det apostoliske brev og vort stævningsbrev til de Danskes berømmelige konge og til vor ærværdige broder ærkebiskoppen af Lund om, at de skal give møde for at værge dronningen eller sende egnede sendemænd med alt, hvad der vides at befordre sagen, efter at der er lovet fuld sikkerhed så vel af Eder som af kongen af Frankrig ved et brev fra denne. Dronningen har også selv skikket en af sine klerke af sted med breve til sin broder og ærkebiskoppen af Lund. Vi vil fremdeles sørge for ved lejlighed at bevæge vor meddommer, vor ærværdige broder Iohannes, kardinalpresbyter af Sta. Prisca, det apostoliske sædes legat, til at komme hid til samme sted og termin. Men skønt kongen for øjeblikket på ingen måde synes at kunne tilskyndes til det, som vi arbejder henimod, har vi dog stadig ikke opgivet det gode håb, men vi håber, at Han, der har kongernes hjerter i sin hånd, og som fører dem, hvorhen han vil, under indvirkning fra Eders bønner og fortjenester må indgyde besindighedens og frelsens ånd i hans hjerte, og det er jo i dette øjemed, vi har anmodet om, at der må blive holdt en særlig bøn så vel i kapitlerne i Cluny og Cîteaux som i andre fromme stiftelser, og det er vor plan at virke herfor med al vor omhu så vel personligt som igennem så mange klostergivne og andre folk som muligt. Endvidere skal I vide, at omtalte dronning har hæderfuldt ophold i Étampes og har kapellaner og klerke til at forrette gudstjenester for sig og tillige har snart flere riddere, snart en enkelt og de tjenere, mandlige så vel som kvindelige, hun har brug for, og hun får klæder og føde, ganske som hun ønsker det.

Men selv om vi på grund af de ovenfor omtalte anliggender ikke har kunnet arbejde på korssagen, vil vi dog, om Gud vil, for fremtiden med al mulig omhu arbejde på den så vel hos Frankrigs konge og hans riges prælater og fyrster som hos Englands konge tillige med samme lands prælater og fyrster.

Idet vi altså stedse ønsker at få styrke igennem Eders frelsebringende uegennytte, anbefaler vi os med hengivne bønner hos Eder, fader, melder, at vi tillige med alle vore ved Guds nåde er raske og ved godt mod og bønfalder Eder indtrængende om, at tanken på os ikke forlader Eders kærligheds lønkammer.