Tekst og udgave
forrige næste

Hec est forma liberationis domini regis Woldemari et filii eius. presentibus magistro Hermanno domus Teutonicorum et aliis nunctiis imperii.

<1>. Dominus rex promisit quod accipiet crucem iturus in subsidium terre sancte et egredietur de regno suo a mense augusto proximo uenturo post duos annos. et ibit ducens secum centum naues cockonibus et sneccis computatis. ut prima yeme post exitum suum si dominus dederit sit in Yspania. et estate proxima subsequente ueniat in terram sanctam. ibi secundum consilium regis Iherosolomitani et. aliorum magnatum per annum integrum moraturus. <2>. Si uero morte preuentus fuerit. uel alia causa legitima prepeditus. dabit uiginti quinque milia marcarum argenti in subsidium terre sancte. presentaturus eas a die quo iter peregrinationis arripere deberet ad annum. in ciuitate Lubeke nunctiis regis Iherosolomitani et fratribus domus Teutonicorum. ita uidelicet quod nichil de supradicta pecunia in usus proprios conuertere debeant. sed in animarum suarum periculo expendant ad opus terre sancte prout uiderint melius expedire. <3>. De itinere uel de pecunia si personaliter rex ire non potuerit pro itinere persoluenda prestabit rex et sui omnem cautionem. preter obsides et pignora. quam pecierint domini. legatus archiepiscopus Coloniensis episcopus Hildensemensis. magister domus Teutonicorum. comes Sifridus de Blankenburch et eam secundum eorum consilium et mandatum inuiolabiliter ratam habebit. Si aliquis predictorum interesse non poterit nichilominus procedatur. <4>. Item rex terram Transalbinam integraliter restituet imperio. et ea priuilegia que super eadem terra ei data fuerunt imperio in gwerra pendente restituet uniuersa. et eatenus predicte terre renunctiabit. ut nec ipse nec filii sui super eadem terra de cetero habeant actionem. <5>. Terram etiam illam quam comes Albertus de Orlamunde a rege in pheudo tenuit. et alia bona que in eadem terra regi uacabant dictus comes Albertus in pheudo. ab imperio recipiet. et imperium prestabit ei super eis contra quemlibet warandiam. <6>. Episcopi quoque in eadem terra constituti. scilicet Lubecensis. Racesburgensis. Zuerinensis. regalia sua ab imperio recipient. <7>. Preterea rex liberos dimittet omnes illos ubicunque constitutos qui in predicta terra ei hominio uel iuramento fuerunt astricti. et ipsi iurabunt. imperio et comiti Alberto ad suam iusticiam utrobique. et bona que a rege tenebant a comite .A. recipient. <8>. Item rex et comes [Alber]tus terram Boicenburch et terram Zuerin cum omnibus rationabiliter attinentibus comiti Heinrico de Zuerin libere dimittent. quas ab imperio recipiet. et reedificabitur ei castrum Wotmunde prout erat quando destructum fuit. <9>. [Preterea] omnia bona que comes Heinricus a comite Alberto tenebat ubicunque sita sint iterum tenebit et uassalli eius. <10>. Item bona que Thidericus Scacman a comite Alberto cum filio matertere sue debet habere de iure tenebit. <11>. Item rex matri uxoris comitis [Hein]rici terram eius restituet uel duo milia marcarum dabit. <12>. De dicta terra Transalbina non repetenda secundum consilium principum imperii prestabit rex omnem cautionem quam poterit et quam principes uoluerint preter obsides et pignora. <13>. Cum rex fuerit in curia Barduwic principibus presentatus omnem quam poterit et quam principes requisierint faciet cautionem preter obsides. et pignora quod terras Slauie super quihus causa uertitur inter imperium et regnum Datie die conuenienti sibi a principibus prefixo imperio dimittet. uel secundum iusticiam uel secundum gratiam retinebit. <14>. Item dominus rex accipiet regnum Datie de manu imperii et ei homagium faciet secundum quod alii principes facere solent et fidelitatem bona fide seruabit. <15>. Item rex et comes Albertus firmam facient. cautionem que Oruede dicitur comiti Heinrico pro se et pro omnibus suis amicis et cognatis et ut ista oruede rata habeatur et firma dabit rex obsides unum de filiis suis legitimis et decem alios. quinque de Dacia et quinque de Holsatia. Isti dabuntur ad decem annos et mutabuntur pro temporis oportunitate cum opus fuerit. Isti obsides dabuntur imperio uel principibus imperii et ipsi committent eos quibus ipsi uoluerint. <16>. Item rex dabit pro redemptione sua quadraginta milia marcarum argenti comiti Heinrico que presentabuntur. imperio et principibus. Ista pecunia dabitur in pondere Coloniensi uno lothone minus ualente in unaquaque marca [e]x[a]minato argento. In eadem ualoris quantitate pecunia que ad opus terre sancte dabitur persoluetur. De pecunia quadraginta milium marcarum dabit rex uiginti milia marcarum tam in pecunia quam in pignoribus. ut ipse et filius suus simul egrediantur. quod si in egressu suo uiginti milia marcarum soluere non possit. solutis decem milibus marcarum egredietur ipse filio suo seniore pro decem milibus remanente. Que decem milia cum primum soluta fuerint filius senior liber egredietur. Pro residuis autem uiginti milibus marcarum dabit rex triginta obsides adultos et unum de filiis suis. quod si triginta obsides adultos habere non potuerit dabit quindecim adultos et totidem iuuenes cum duobus filiis suis. et si quindecim adultos habere non potuerit dabit triginta pueros cum tribus filiis suis. Isti obsides presentabuntur imperio sicut priores. Pro hiis duobus articulis tantum uidelicet pro oruede et pro pecunia redemptionis dabuntur obsides. <17>. De possessionibus quas rex in terra Transalbina pecunia comparauit pro sue uoluntatis arbitrio ordinabit. <18>. Item si in curia Barduwic pars predicte pecunie propter temporis breuitatem persolui non poterit secundum consilium principum imperii prestabunt rex et sui cautionem quod die sibi a principibus prefigendo residuum pecunie persoluant. et rex ibi secundum consilium principum suis restituetur hominibus. <19>. Item in festo natiuitatis beate uirginis proximo uenturo dominus rex Romano- rum et principes imperii Bardvvic curiam celebrabunt ad ea diffinienda que superius dicta sunt. <20>. Et ut hec rata habeantur et inuiolabiliter obseruentur subscripti iurauerunt et in fide promiserunt. comes Albertus. Wicpertus dapifer suus. Reinfr<i>dus de Scorlemere. Heinricus pincerna et alii quam plures homines sui. Hii Dani domini. Buro pincerna. Scorio marscalcus. Iohannes marscalcus. Drugillus dapifer et alii quam plures. <21>. Ex parte altera. comes Heinricus de Zuerin. comes Hermannus de Woldenberch. comes Heinricus de Sladen. comes Heinricus de Danneberch et duo filii sui. comes Heinricus de Luchowe. comes Conradus de Regensten. Lupoldus Ursus. Burchardus aduocatus de Luchowe. Thidericus Scacman. et alii quam plures. <22>. Hee promissiones et iuramenta sub tali conditione facta sunt ut si dominus rex Romanorum et principes imperii ea que supra dicta sunt uoluerint adimplere supradicti promissores ad hec omnia teneantur. Si uero principes noluerint adimplere iamdicti promissores ad hec obseruanda minime tenebuntur. ita quod a iuramentis et promissionibus sint penitus absoluti. <23>. Nunctii imperii. dominus Bernardus de Horstmare. comes Hermannus de Woldenberch. Guncelinus imperialis aule dapifer. dapifer de Waltpurch. dapifer domini Coloniensis archiepiscopi. promiserunt in fide quod modis omnibus et bona fide studebunt ut ea que supra dicta sunt principes prosequantur. et hoc idem magister domus Teutonicorum facturum se dixit.

Acta sunt* hec. anno incarnationis dominice .mo. cco .xxiiiio. mense iulio. iiiio. nonas iulii indictione .xii.

25 forma liberationis] er sammentrukket A, jf. forma compositionis facte super liberatione i nr. 42. 26 nunctiis=nuntiis. 29 a mense augusto proximo uenturo post duos annos= august 7226. 31 yeme= hieme. — Yspania= Hispania.

1 estas proxima subsequens=sommeren 7227. 2 regis Iherosolomitani= Iohannis, men fra november 1225: Friderici II. 5 die) herefter uforklarligt p A, snarest overflødigt; tidligere opløst pro og foreslået ændret til in eller ipso, se Lübeckisches UB. I s. 29 note 1, Cod. Pomeraniae dipl. I s. 350. 5-6 a die ... ad annum=august 7227. 6 nunctiis=nuntiis. 12 legatus=Conradus, Portuensis et sancte Rufine episcopus, apostolice sedis legatus. — archiepiscopus Coloniensis= Engelbertus. — episcopus Hildensemensis=Conradus. 15 nichilominus] hi forkortet som gennemstreget I A.

3 renunctiabit=renuntiabit. 8-9 Lubecensis= Bertholdus. 9 Racesburgensis= Heinricus. — Zuerinensis= Brunwardus. 13 A.= Alberto, — [Alber]tus] delvis ulæseligt ligesom ordene i de følgende lakuner grundet på pletter A, udfyldt efter Meklenburgisches UB. I nr. 305. 21 milia] tilføjet over linien med samme hånd som teksten A.

32 festum natiuitatis beate uirginis proximo uenturum=8. september 1224. 32 side 28,1 rex Romanorum= Heinricus VII.

4 Reinfr<i>dus] Reinfrdus A. 16 nunctii=nuntii. 18 dapifer de Waltpurch= Ebirhardus. 22 sunt*] sunt sunt A. — mo.] herefter iio raderet ud A.

28 Dominus rex promisit: se Dipl. Danicum 1:5 nr. 221.

Side 24, 1. 28 — 9 Dominus rex indtil expedire (§ 1-2): se kejser Frederik II.s løfte af juli 1225, MGH. LL. Sectio IV II nr. 102: Fridericus dei gratia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie. <1>. Per presens scriptum notum facimus uniuersis, quod nos transibimus in subsidium terre sancte ab instanti augusto presentis xiii. indictionis ad duos annos et per biennium tenebimus ibi mille milites ad minus ..... <4>. Ducemus nobiscum centum calandras et tenebimus quinquaginta galeas similiter per totum biennium, si necesse fuerit, bona fide armatas ..... <5>. Preterea deponemus in manibus predictorum regis et patriarche (Ierosolimitanorum) ac magistri et fratrum domus Teotonicorum centum milia unciarum auri uel equiualentiam in argento hiis terminis persoluenda ..... (Oy ss Et si nos, quod deus auertat, in terra illa uel citra ante passagium memoratum obire contigerit, uel alia quacunque de causa forsitan non transierimus, rex et patriarcha et magister domus Teotonicorum predicti ad laudem et consilium magistrorum hospitalis et templi ac aliorum proborum hominum de terra expendent eandem pecuniam bona fide, sicut melius uiderint expedire utilitati terre sancte, in seruitio Iesu Christi et terre pro salute anime nostre et antecessorum nostrorum ........... Datum apud Sanctum Germanum anno dominice incarnationis mccxxv, mense iulii, xiii, indictionis.

1-2 priuilegia: Dipl. Danicum 1:5 nr. 48 (1214, nytår), 83 (1216 14. maj), 106 (1217 31. ja nuar) samt evt. tabte diplomer.

Dette er ordlyden af frigivelsen af hr. kong Valdemar og hans søn i nærværelse af Hermann, stormester for den tyske orden, og andre sendemænd for kejser og rige.

<1>. Hr. kongen har lovet, at han vil tage korset og drage til undsætning for Det hellige Land og forlade sit rige to år efter førstkommende august måned og føre 100 skibe, kogger og snekker regnet sammen, med sig på færden, så at han, om Gud vil, er i Spanien den første vinter efter sin afrejse og den nærmest følgende sommer kommer til Det hellige Land. Dér skal han blive et helt år efter kongen af Jerusalems og andre fyrsters råd. <2>. Men hvis han bliver overrasket af døden eller hindret af anden lovlig grund, skal han give 25.000 mark sølv til hjælp for Det hellige Land. Et år efter den dag, han skulle have tiltrådt pilgrimsfærden, skal han i byen Lybæk overgive dem til sendemænd fra kongen af Jerusalem og brødrene af den tyske orden, nemlig således at de ikke må anvende nogen af de ovennævnte penge til eget brug, men på deres sjæles salighed udgive dem til Det hellige Lands behov, som de finder det mest passende. <3>. For rejsen — eller for pengene, der skal betales for rejsen, hvis kongen ikke personligt kan drage af sted — skal kongen og hans folk stille al den sikkerhed udover gidsler og panter, som de herrer legaten, ærkebiskoppen af Køln, biskoppen af Hildesheim, stormesteren for den tyske orden og grev Siegfried af Blankenburg måtte forlange, og han skal holde den for ubrødeligt gyldig i henhold til deres råd og befaling. Hvis nogen af de fornævnte ikke kan være tilstede, skal sagen alligevel gå sin gang. <4>. Fremdeles skal kongen fuldt ud gengive kejser og rige det transalbingiske land og alle de privilegier, som blev givet ham over samme land, mens kejser og rige var i krig, og han skal så vidt give afkald på fornævnte land, at hverken han selv eller hans sønner for fremtiden har retskrav på samme land. <5>. Også det land, som grev Albert af Orlamynde havde i forlening af kongen, og de andre godser, som stod til rådighed for kongen i samme land, skal nævnte grev Albert modtage i forlening af kejser og rige, og kejseren og riget skal yde ham garanti for dem over for hvem som helst. <6>. De biskopper, der findes i samme land, nemlig af Lybæk, Ratzeburg og Schwerin, skal ligeledes modtage deres regalier af kejser og rige. <7>. Desuden skal kongen frigøre alle dem i fornævnte land, hvor de end er, som var bundet til ham ved mandsed eller ed, og de skal aflægge ed til kejser og rige og grev Albert — til begge parter, hvad der tilkommer dem — og de skal modtage de godser af grev Albert, som de havde i forlening af kongen. <8>. Fremdeles skal kongen og grev Albert frit overlade grev Henrik af Schwerin landet Boizenburg og landet Schwerin med alt, hvad der på gyldig vis ligger herunder, og disse lande skal han modtage af kejser og rige, og borgen Wotmund skal genopbygges for ham, som den var, før den blev ødelagt. <9>. Desuden skal grev Henrik og hans vasaller atter have alle de godser i forlening, som han havde i forlening af grev Albert, hvor de end er beliggende. <10>. Fremdeles skal Dietrich Schackmann sammen med sin mosters søn have de godser i forlening af grev Albert, som han bør have med rette. <11>. Fremdeles skal kongen give grev Henriks svigermoder hendes land tilbage eller betale 2.000 mark. <12>. Kongen skal efter rigsfyrsternes råd yde al den sikkerhed, han kan, og fyrsterne ønsker, udover gidsler og panter, for ikke at ville generhverve det nævnte transalbingiske land. <13>. Når kongen på hoffet i Bardewik bliver overgivet til fyrsterne, skal han stille al den sikkerhed, han kan, og fyrsterne forlanger, udover gidsler og panter, for at han på en passende dag, fastsat for ham af fyrsterne, vil overlade kejser og rige de vendiske lande, om hvilke der verserer sag mellem kejser og rige og Danmarks rige, eller beholde dem efter retten eller af nåde. <14>. Fremdeles skal den herre kongen modtage Danmarks rige af kejserens og rigets hånd og aflægge mandsed til ham, således som andre fyrster plejer at gøre, og på tro og love bevare ham troskab. <15>. Fremdeles skal kongen og grev Albert stille grev Henrik den faste sikkerhed, som kaldes orfejde, for ham selv og for alle hans venner og slægtninge, og for at denne orfejde kan holdes for fast og gyldig, skal kongen give en af sine ægtefødte sønner og ti andre, fem fra Danmark og fem fra Holsten, som gidsler. Disse skal gives for ti år og udskiftes, når det er nødvendigt efter tid og lejlighed. Disse gidsler skal gives til kejser og rige eller til rigsfyrsterne, og de skal betro dem, til hvem de vil. <16>. Fremdeles skal kongen for sin løskøbelse give grev Henrik 40.000 mark sølv, der skal overgives til kejser og rige og til fyrsterne. Denne sum skal gives i kølnsk vægt, med eet lod mindre værd af hver mark prøvet sølv. De penge, som skal gives til Det hellige Lands behov, skal udredes i samme værdienhed. Kongen skal give 20.000 mark såvel i penge som i panter af summen på de 40.000 mark, for at han selv og hans søn kan løslades samtidigt; men hvis han ikke ved sin løsladelse kan betale 20.000 mark, løslades han selv, når der er betalt 10.000 mark, idet hans ældste søn bliver tilbage for 10.000. Først når de 10.000 er betalt, sættes den ældste søn i frihed. Men for de resterende 20.000 mark skal kongen stille 30 voksne gidsler og en af sine sønner; men hvis han ikke kan skaffe 30 voksne gidsler, skal han stille 15 voksne og lige så mange unge sammen med to af sine sønner, og hvis han ikke kan skaffe 15 voksne, skal han stille 30 drenge sammen med tre af sine sønner. Disse gidsler skal overgives til kejser og rige ligesom de tidligere. Der skal kun stilles gidsler for disse to artikler, nemlig for orfejden og løskøbelsessummen. <17>. Kongen skal efter eget forgodtbefindende bestemme over de besiddelser, som han har erhvervet for penge i det transalbingiske land. <18>. Hvis fremdeles tiden er for knap, så en del af den fornævnte sum ikke kan betales på hoffet i Bardewik, skal kongen og hans folk efter rigsfyrsternes råd stille sikkerhed for, at de betaler den resterende sum på en dag, der skal fastsættes for dem af fyrsterne, og kongen skal dér gives tilbage til sine mænd efter fyrsternes råd. <19>. Fremdeles skal den herre Romernes konge og rigsfyrsterne holde hof i Bardewik på den førstkommende Vor Frue fødselsdag for at afgøre det, som ovenfor er anført. <20>. Og for at dette kan holdes for gyldigt og blive ubrødeligt overholdt, har de underskrevne aflagt ed og givet løfte på deres tro: Grev Albert, Wichbert, hans drost, Reinfried af Schorlemmer, Heinrich, mundskænk, og flere andre af hans mænd. Følgende Danske, herrerne Bjørn, mundskænk, Skorre, marsk, Jens, marsk, Troels, drost, og flere andre. <21>. Fra den anden side: Grev Henrik af Schwerin, grev Hermann af Woldenberg, grev Heinrich af Schladen, grev Heinrich af Dannenberg og hans to sønner, grev Heinrich af Lüchow, grev Konrad af Regenstein, Lippold Behr, Burchard, foged i Lüchow, Dietrich Schackmann og flere andre. <22>. Disse løfter og eder er aflagt under det vilkår, at hvis den herre Romernes konge og rigsfyrsterne vil opfylde det, som er anført ovenfor, skal ovennævnte forlovere forpligtes til alt dette. Men hvis fyrsterne ikke vil opfylde det, skal de nysnævnte forlovere ingenlunde forpligtes til at overholde dette, således at de skal være fuldstændig løst fra eder og løfter. <23>. Sendemændene fra kejser og rige, hr. Bernhard af Horstmar, grev Hermann af Woldenberg, Gunzelin, drost ved det kejserlige hof, drosten af Waldburg og drosten hos ærkebiskoppen af Køln lovede på deres tro, at de på alle måder og i god tro ville bestræbe sig for, at fyrsterne følger det, som er anført ovenfor, og den tyske ordens stormester erklærede at ville gøre det samme.

Dette er forhandlet i år 1224 efter Herrens menneskevorden i juli måned, den 4. juli, i den 12. indiktion.